Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

territoria eorundem fratrum ac ubicumque per terram et districtum suos ipsorum homines haberent ipsi fratres et Religiosi, prout latius in litteris concessionum hujusmodi, quarum vidimus a vestris venerabilibus consiliis emanatum et sigillatum est insertum, nichilominus vos omnes largitiones, concessiones, elemosinas, donationes et immunitates ab illustrissimis Predecessoribus vestris ipsius domus fundatoribus et patronis confirmaveritis eisdem, quibus non obstantibus in dictis ipsorum jurisdictione, hominibus et bonis. turbentur tam per vestros Officiarios Burgeti, quam alios et maxime per quemdam Franciscum de Poysacto, tempore quo fuit in officio Castellanie Burgeti predicte, die noctuque alios ipsorum homines capiendo, alios pignorando, alios detinendo et arrestando dum transeunt per Castellaniam Burgeti indebitis et simulatis coloribus cepta et sumpta per ipsum Franciscum occasione molestandi pro eo quod prefactus vester humillimus orator Abbas sibi per dictum Franciscum restitui procuravit pedagium indebite ac violenter exactum de quadam quantitate ferri dicte Abbatie. Cumque singule alie persone Nobiles etiam, et Bamcereti circumvicini ob vestri reverentiam et protectionem ipsos supplicantes ac suos homines benigne tractent, nil contra eorum juridictionem actemptando, quatenus eisdem supplicantibus vestreque domui et sepulture predicte juxta vestigia prefactorum Predecessorum vestrorum adversus ipsum Franciscum et alios quoscumque Offitiarios talia presumantes de pace et tuta quiete misericorditer provideri. Taliterque, quod de cetero contra formam literarum et in prejuditium jurisdictionis et jurium suorum lesionem non graventur sed in ipsis tuehantur et deffendantur sicut vestra libens equitas vult et facere inolevit Eclesiis sue ditionis.

Amedeus Dux Sabaudie dilectis Baillivis, Judicibus et Procuratoribus Sabaudie et Bougesii, Castellanisque Burgeti, Montisfalconis, Yenne et Channaci, ac ceteris Officiariis nostris modernis et posteris ad quos spectat seu ipsorum

locatenentibus salutem. Visis supplicatione presentibus annexa, nec non transumptis litterarum in ea mentionatarum, affectantes prout nostra interest venerabiles oratores nostros supplicantes ipsorumque familiares predia, res, homines et subditos in suis solitis juribus et immunitatibus assidue fovere et thueri, vobis et vestrum cuilibet quantum suo suberit officio dictricte comittimus et mandamus, sub pena vigenti quinque librarum fortium, per vestrum quemlibet, quotiens contrafecerit, committenda, et nobis irremisibiliter applicanda, quatenus hujusmodi litteras et immunitates per inclite recordie illustres Progenitores nostros eisdem oratoribus nostris supplicantibus hactenus concessas, et per nos successive confirmatas, eisdem supplicantibus suisque familiaribus, hominibus et subditis inconcusse observetis, et per quoscumque prothinus illesas observari faciatis. Ipsos de jurisdictione et aliis sibi ut in illis concessis debite frui permittatis et gaudere, quibuscumque frivolis oppositionibus rejectis, et non obstantibus, etiam absque alterius expectatione mandati in quantum dicta pena vos formidatis affligi. Datum Annessiaci die septima maii anno Domini millesimo quatercentesimo trigesimo tertio, per Dominum, presentibus Dominis, Johanne de Belloforti Cancellario, Bastardo de Sabaudia, Johanne Domino Bariacti, Lamberto Oddineti Presidente Urbano Ciriserii, Raimondo de Monte Vuaginardo Magistro Hospicii, Anthonio de Draconibus, et Guygone Gerbasii. Reddantur litere portitori. - Fabri.

Anno quo a tergo et die decima quinta mensis maii fuerunt mandata seu lictere dominicales cum sua supplicatione eisdem retro scriptis licteris annexa porrecte et exequute apud Burgetum in propriam personam honorabilis viri Francisci de Poysacto, locumtenentis Castellani Burgeti per Petrum Blanchardi alias Frengeti, servientem generalem illustrissimi Principis Domini nostri Domini Amedei Ducis Sabaudie una cum dicto serviente venerabili et religioso viro patre Johanne Rossa monacho Altecumbe nec non in

vim exequutionis predicte traddita sibi per dictum servientem dictarum litterarum dominicalium et supplicationis copia et ad requestam dicti fratris Johannis Rosse fuerunt sibi exhibiti, lectique de verbo ad verbum per me Notarium subscriptum et Commissarium prefacti Domini nostri Ducis vidimus et tenores de quibus in dicta supplicatione fit mentio, nec non et tenor Bulle originalis et patentis confirmationis et maledictionis Apostolice super dictis litteris emanate a felicissime recordationis Domino Gregorio Papa IX quibus quidem per me dictum Notarium, dicto Locumtenenti perlectis idem Franciscus locumtenens cum humillima reverentia se obtulit paratum dicta mandata dominicalia pro posse servare et adimplere et ut tutius observet contenta in eisdem copiam dictarum litterarum in dictis vidimus et littera apostolica insertarum sibi traddi a dicto Domino Johanne Rosse postulavit; presentibus ad hoc nobili Anthonio de Intermontibus, fratri Johanne Oddineti monacho prioratus Burgeti, Johanne Oddineti domicello et pluribus aliis testibus.

Ludovicus de Sabaudia Princeps Pedemontium primogenitus, Locumtenensque generalis illustrissimi Domini Genitoris mei Domini Amedei Ducis Sabaudie Chablaisii et Auguste Principis Marchionis in Italia Comitis Pedemontium et Gebennesii, Valentinensisque et Diensis dilectis Baillivis, Judicibus et Procuratoribus Sabaudie et Beugesii, Castellanisque Burgeti, Montisfalconis, Yenne et Channati, ac ceteris Offitiariis prefacti Domini mei et nostris modernis et posteris ad quos spectat et presentes pervenerint seu ipsorum Locatenentibus salutem. Visis supplicatione, litterisque prefati Domini mei, ac exequutione earundem in ipsarum tergo descripto, quarum omnium tenores presentibus annexis sunt inserti, et consideratis contentis in eis miramur et non immerito displicentes ferimus, si ipse littere immunitatesque et alia de quibus in eis mentio habetur vobis fuerint presentate, cur eas venerabilibus oratoribus nostris supplicantibus,

suisque familiaribus, hominibus et subditis in dicta supplicatione nominatis debite observare renueritis. Et ideo vobis et vestrum cuilibet quantum suo suberit offitio expressius per presentes committimus et mandamus sub pena quinquaginta librarum fortium per vestrum quemlibet, quoties contrafecerit, committenda et prefato Domino meo irremissibiliter applicanda, quatenus ipsas prefati Domini mei litteras, immunitatesque et alia de quibus ut prefertur in eis mentio fit prefatis supplicantibus, suisque familiaribus, hominibus et subditis jamdictis juxta illarum omnium continentiam et verum effectum, teneatis, actendatis, ac per quoscumque teneri, actendi, et inconcusse observari faciatis, nichil de contingentibus in eisdem obmittendo, sic quod illarum debite observationis defectu eisdem materia non supersit ad nos cum itterata querella redeundi, quibuscumque frivolis oppositionibus, ac superfluis objectionibus rejectis et non obstantibus, etiam absque ulterius expectatione mandati, in quantum dicta pena vos formidatis affigi. Datum Chamberiaci die decima junii anno Domini millesimo quatercentesimo trigesimo octavo. Per Dominum Principem presentibus Dominis Johanne Domino Bellifortis Cancellario, Johanne Domino Barjacti Marescalco Sabaudie, Petro Marchiandi, Bartholomeo Chabodi Presidente Computorum, Johanne de Compesio, Guygone Gerbaysii et Guillermo Rigaudi Magistro Hospitii. Reddantur litere portitori. Fabri.

Et quia facta debita collatione de presenti transumpto seu vidimus cum propriis originalibus dictarum donationum, concessionum et confirmationum, ac jurium utrumque, exemplum scilicet, et exemplar concordare invenimus, nichil addito vel mutato, quo facti substantiam in aliquo habeant variare, idcirco ad requisitionem reverendissimi in Christo Patris Domini Claudii Stavyaco Episcopi Bellicensis, et commendatarii perpetui insignis Abbatie Altecumbe, hujusmodi transumptum seu vidimus per ducalem secretarum subsignatum fieri et sigillo Cancellarie ducalis corroborari jussimus.

Cui quidem transumpto seu vidimus tantam fidem in judicio et extra decernimus fore adhibendam, quanta adhibetur propriis originalibus predictis sine dubitatione quavis has in testimonio concedentes. Datas Thaurini die duodecimo junii millesimo quingentesimo decimo sexto.

Per Consilium, presentibus Dominis Angellino de Provanis Preside Patrimoniali, Francisco Provana, Johanne de Lucerna, Hyeronimo Agacia, Collateralibus, et Jaffredo Passerii, Advocato fiscali. - Aucthent. De graciis.

(Extrait de la Storia e descrizione della reale Badia d'Altacomba, par CIBRARIO; Doc. IX. Édition de luxe.

L'original de ce document, copié par Cibrario aux archives de Cour à Turin, a été perdu.)

No 15.

Donation faite au monastère d'Hautecombe par Anselme, archevêque de Patras.

(5 Mars [1231.)

Notum sit omnibus quod Ego Anselmus Dei gratia Patracensis Archiepiscopus mea spontanea voluntate et pura liberalitate pro remedio animæ meæ renuntiando omni legum adjutorio dono in puram et perpetuam helemosinam ex pura donatione inter vivos fratri Thomæ cellario et fratri Johanni de Moras monachis Altecombæ nomine ejusdem monasterii ccc marchas argenti et quadraginta et septem marchas auri et CCC yperpera et xvi marchas argenti quæ omnia habeo in Domo Altecumbæ pro emendis infrà duos annos possessionibus ad opus dicti monasterii. Dono etiam modo supra dicto eidem monasterio mille et centum yperpera duo minus quæ

« ZurückWeiter »