Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

XXV.

hanging over the nation was as a call from God thereunto, CHAP. to avert that feared judgment: the writing having this expression, (with an eye to the queen's many popishly affected Anno 1580. subjects ready to rebel in all parts of her realm.) "The "sword hath been shaken at us, both in the north by trai"tors, and in the south by disordered wicked persons."

And thus this History is brought to the twenty-second year of queen Elizabeth's happy reign.

APPENDIX

OF

ORIGINAL PAPERS;

REFERRED TO IN THE ANNALS.

[blocks in formation]

Thomas Cartwright, B. D. lady Margaret professor, to sir
William Cecil, knight, chancellor of the university of
Cambridge; in vindication of his readings.

COMMUNIS totius literatorum hominum nationis (hono- Paper Office.
ratissime vir) patronus et propugnator cum sis, in bonam
spem venio, ut ipse quoque in aliqua parte curæ et solicitu-
dinis tuæ maneam. Et cum multi docti viri singularem
tuam experti sint, et prædicarint humanitatem, patere,
quæso, me hominem non a literis prorsus alienum, illius
quoque fieri participem. Video, et quidem meo cum magno
malo sentio, quam sit verbum illud verum, Nihil esse ma-
gis quam calumnia volucre; nihil citius emitti, facilius
nihil dilatari. Quæ si nostris parietibus constitisset calum-
nia, et aulæ et tui imprimis honoratissimi viri aures non
pulsasset, multum esset de dolore meo detractum. Mihi
vero homuncioni te virum honoratissimum objici, et tan-
quam adversarium opponi, id me demum pungit acriter.
Hic ego primum evlvyλúσσous (ut ille loquitur) desidero, qui
si non defuissent, nulla mihi apud te purgandi fuit necessitas.

Liceat enim mihi apud te, quod vere possum, libere etiam profiteri, me esse a seditione et contentionis studio aversissimum, nihil docuisse quod ex contextu quem tractabam, non sponte flueret: oblatam etiam de vestibus occasionem, prætereundo dissimulasse. Non nego quin docuerim ministerium nostrum ab avitæ et apostolicæ ecclesiæ ministerio deflexisse: cujus ad puritatem nostram exigi et efformari cupiebam. Sed dico hoc a me placide et sedate factum

« ZurückWeiter »