Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

personas pervenisset publicacio monicionis. Quare petunt dila- A.D. 1452. cionem octo dierum, et optinuerunt, ad inquirendum eos et producendum. Ultimo autem die dilacionis suæ comparuere sæpedicti cum amicis et suis propinquis Robertus et Johannes, et seipsos submisserunt humiliter graciæ judicio et correccioni capituli. Unde admissi et jurati fuerunt ad sancta Dei evangelia stare mandatis ecclesiæ et capituli. Et tunc primo mandatum erat eis singillatim virtute juramenti ut si quos habuerint consiliarios auxiliarios seu receptores in hoc actu nephario perpetrando intimarent, et dicunt quod non habuerunt aliquos in hoc crimine consencientes quovismodo. Insuper requisiti virtute sacramenti sui quod quantum in eis erat laborarent pro tractatu pacis et concordiæ habendæ cum Thoma supradicto, et delictum emendarent ad posse suum, et quod in futurum talia enormea non comittent nec fieri facient infra libertatem Sancti Wilfridi quin prædictam ecclesiam permunient.

Et nomine pœnitenciæ omnibus vestibus denudati, solum Penance. camissiis et duplicibus laxatis induti, et cum armis invasivis quibus usi fuerunt tempore sceleris comissi, nec non j lib. ceræ ardentis in manibus suis portantes, vj diebus dominicis ante processionem devote iientes. Et post peractam pœnitenciam ceram offerrent ymagini Sancti Wilfridi in navi ecclesiæ existenti et eciam omnia arma defenssiva et invasiva summo altari.

1

St. Wil

(8) Correccio æmulatorum et persequencium Sancti W. A.D. 1453. pœnitentes. Octavo die mensis Octobris anno Domini Mimo Disturbing ccccmo liijcio. Ex parte Roberti Poode de Ebor. et Johannis frid's peniWrithson nuper servientis Johannis Doogson de Ripon. juratorum tents. venerabili comissario generali capituli ecclesiæ collegiatæ Ripon' humili insinuacione erat monstratum:

Se cum ipsi æstimantes se posse libere quiete et pacifice ad ecclesiam collegiatam Sancti Wilfridi accidere, proteccione et tutela dicti capituli, causa peragendi publicam pœnitenciam eis a venerabili comissario ejusdem capituli pro commissis infra libertatem Sancti Wilfridi perpetratis injunctam vijo die mensis Octobris anno supradicto comparuerunt, et eodem die prius nonam a Miloni Pikke carnifice et (blank) Lowe serviente T. Coke et Henrico Brancke obcisi fuerunt, et ita insultati et æmulati binis vicibus baculis et ceteris armis invasivis in Crosegatte, ut vix suis dissensionibus evitare poterant corporis crusiatum seu vitæ amissionem. Insuper cotidie minas suas paciuntur, quod si manucapi queant mortem non evadent. (1) Misplaced, see p. 3 n.

A.D. 1453. Quocirca mitissime supplicarunt quatenus lisenciaretur se absentari quousque valeant pacifice suas pœnitencias perficere, et est eis concessum. Hiis omnibus et singulis præmissis præfatis, decrevit comissarius prædictos Sancti Wilfridi æmulatores citari ad comparendum x die mensis prædictæ alligare causam legitimam, si quam habuerint, quare non debent publice et solempniter excommunicari. Comparuere et animo obstinati

Penance.

A.D. 1452.

Debt.

recesserunt sed ex tunc salubri conscilio et deliberacione habitis prædicti Milo et (blank) Lowe et Henricus xiiijo die mensis præfatæ venerunt et seipsos stare mandatis gracia judicio correccioni dicti Comissarii optulerunt. Admissi juratique fuerunt super sacrosanctis ewangelis suprarecitata perfecere ac ad interagationem respondere. Et consequenter interrogati si aliquos habuerint autores consiliarios auxiliarios seu receptores ad hoc commissum faciendum aieunt quod (blank). Insuper requisiti virtute juramenti sui quod unusquisque esset assiduus ad posse suum pro concordia et reconciliacione habendis cum partibus læsis et eis satisfacere. Insuper requisiti virtute. juramenti sui quod talia enormia non perpetrabunt nec fieri scient infra libertatem Sancti Wilfridi quin prædictum capitulum seu ejus vicem gerentem permunient. Et nomine pœnitenciæ per provisionem prudentum eis erat impositum ut singuli camisiis et duplicibus laxatis quibus usi fuerunt tempore actus nepharii seu incidiacionis vestiti, ceteris omnibus ablatis, nec non portantes arma invasiva in una manu, in reliqua unam libram ceræ ardentis, octo diebus dominicis ante processionem iientes quorum octo dierum vj in Ripon. j Beverlac. j Ebor. Hiis omnibus realiter peractis ymagini Sancti Wilfridi in navi ecclesiæ existenti ceram offerrent et eciam omnia arma defensiva et invasiva tunc temporis usitata summo altari conferret indelate.

(In marg.) xjo die mensis Novembris publice gerunt pœnitenciam.

(8 v.) Capitulum celebratum nono die mensis Decembris anno Domini Mo cccc' lijo.

Johannes Morpath de Westgate Wefan'1 citatus ad instanciam Johannis Sedbery Wefan' venit et condempnatus est ad solvendum eidem Johanni Sedbery ad festum Invencionis Sanctæ Crucis prox. futurum iijs. ijd.

(1)? Wefand or 'weaver.'

Capitulum celebratum xvij die mensis Januarii anno A.D. 1452. Domini ut supra.

Ricardus Smyth de Westgate citatus est ad instanciam Debt. Rogeri Waryn capellani de fide læsi in solucione certæ summæ pecuniæ, unde idem Rogerus habet diem sibi proximum venientem ad probandum pro parte sua.

Capitulum celebratum xx die Januarii.

Venit (sic) dictus Rogerus et præfatus Ricardus dicentes quod hii ambo posuerunt se ad debitum Magistri Thomæ Blakman et Thomæ Byrtby, unde coram nobis tactis sacrosanctis Dei Evangeliis ambo jurati sunt ad standum ordinacioni dicto, et eorum arbitrium in hac parte fideliter perimplere. Unde incontinenter dicto Thoma Byrtby absente et aliis ocupato, præfatus Thomas Blakman dixit illos taliter concordari quod dictus Ricardus Smyth clare deberet dicto Rogero Waryn xvijs. quos solveret eidem Rogero ad ij terminos, videlicet in festo Sancti Petri quod dicitur Advincla viijs. et in festo Sancti Michaelis Archangeli proximo futuro sine ulteriore dilacione ixs. Ad quam quidem solucionem fideliter faciendam præfatus Ricardus iterum juratus est, ac ex auctoritate nostra admonitus sub pœna censuræ ecclesiasticæ in eventu in personam suam non immerito subminandæ.

Same case.

stolen

goods.

(9) Johanna Fitz Thomas dicitur recepisse de Elena filia Receiving Thomæ Skyrwyth quasdam parcellas bonorum de bonis et catallis Agnetis quondam uxoris Willelmi Wrampayn per ipsam Elenam ab eadem Agnete modo privato surreptas, ut supponitur. Quare eadem Johanna die lunæ ultimo die Aprilis anno Domini millesimo ccccliijo venit hic in capitulo coram nobis Comissario et profert se purgare ad certum diem limitandum secundum discrecionem judicis, quod nunquam tale crimen commisit nec unquam bona recepit. Et habet diem purgacionis in die sabbati Canonical purgation. prox. sequente cum viija manu; qua die dicta Johanna comparens cum viija manu canonice se purgavit.

(9 v.) Capitulum celebratum undecimo die mensis Aprilis A.D. 1454. anno Domini Mimo cccomo liiij. Thomas Billyngton venit et Unfinished conqueritur de T. Askewyth de Hamsqwatte silicet

Correccio ballivorum Wapentagiorum de Clarhow.

Capitulum celebratum xvj die Junii. 'Ex parte Thomæ

(1) In margin and in a later hand, 'Nota. Baliv. Wapentacke. Mora Aismunder,'

entry.

A.D. 145-?

Correction

of Claro.

A.D. 145-? Plwmmer husbandman de Asmunderby humeli insinuacione nobis comissario erat monstratum quod quidam Johannes of Bailiffs Harlsay de Sowth Studlay, asserens se ballivum de Wapentagio domum suam intravit existentem super feodo canonicorum et capituli, et ibidem eum attachavit et distrinxit per unam ollam, ut eum trairet coram judice non suo, silicet Wapentagii. Insuper dicit quod eum distrinxit per catalla sua existencia super moram ejusdem wille de Asmunderby in qua tenentes ejusdem capituli habent communiam pasturæ cum animalibus suis ut traieret ad vetitum examen minus juste et nequiter in distruccionem privilegiorum dicti capituli.

Quocirca nobis comissario dicti capituli humiliter supplicavit ut ei provideretur desuper suppedio oportuno. Nos igitur attendentes hujusmodi querelam dicti T. Plwmmer, manifestam et apertam previlegiorum regalium et summorum pontificum dicti capituli Sancti Wilfridi injuriam continere ac præjudicium partis, volenter prout ex officii nostri debito astringimur unicuique juste querelanti succurrere quatenus possumus; idcirco emisimus judicium publicum ad citandum dictum Johannem Harlsay ut comparet infra spacium octo dierum. Et citatus comparebat in fine termini et peciit terminum ad deliberandum et respondendum articulo, et juratus fuit ad comparendum in crastino post feuicam cuream existentem Ebor. per ducem Ebor. eo quod erat ibi occupatus circa regalia. Et comparuit per procuratorem Johannem Qwyxlay xmo die Julii. Alligat causas regales absenciæ suæ et petentis terminum sibi assignari in quo potuit personaliter comparere. Et habuit xiij diem

Julii ad comparendum personaliter sub pœna processus juris contra se habendi in defectu ipsius præsenciæ. Comparet personaliter et dicit se juste hoc fecisse quod fecit, et extra libertatem dicti capituli. Et privilegia per capitulum erant ei lecta, et exinde petit alium terminum, scilicet diem sabbatum prox. sequentem ad respondendum cum effectu. Et habuit ei assignatum dictum diem. Satisfecit termino et submissit se reum grave judicio dicti comissarii capituli. Et juratus ad sancta Dei ewangelia stare mandatis ecclesiæ, primo erat ei præceptum virtute juramenti ut nullum traieret in futurum ac attacheiret de franchasiis ad Wapuntag'.'

[blocks in formation]

(1) Attacheiret, &c., take in custody from the Liberties to the Wapentake court.

(10) Mandatum fuit Johanni Percyvall ballivo istius A.D. 1452. capituli Riponiæ per Magistrum Willelmum le Skrope canonicum Sequestraresidenciarium in ecclesia collegiata prædicta, quod omnes tion. functus et comoditates præbendæ de Monkton sequestraret. In his verbis:

'Mandamus tibi quatenus sequestres omnes fructus et como- Mandate. ditates præbendæ Monkton pertinentes et inde nobis respóndeas. Ipsi te ad compotum advocamus. Et hæc præsens scripcio erit tibi pro waranto. Datum Riponæ xviijo die mensis Octobris, Anno Domini millesimo ccccmo lij°.

'Johanni Percyvall ballivo capituli.'

Executum fuit hoc mandatum per dictum Johannem Percy- Execution. vall xxjo die ejusdem mensis infra mansionem dictæ præbendæ de Monkton.

violated.

Dicta vero sequestracio facta et legitime divulgata per The seministros et conservos Domini Ranulphi Byrd, prout officio questration nostro per fide dignos relatum est, puplice violatur, velud patet per sequentem processum.

Capitulum celebratum xxo die mensis Marcii anno Domini M° ccccmo lijo.

on the case.

Jacobus, Christoferus Pyper et Johanna Brantyngham Evidence famuli dicti Ranulphi Byrd, et Elisabeth Appylby soror ejusdem citati omnes et singingli comparentes quibus ex officio nostro dictam violacionem sequestri objecimus ut hujusmodi in mandatis.

Jacobus dicit in sacramento suo quod de violacione sequestri nescit dicere nisi certum diem sciverit sequestracionem factam. Sed pro certo scivit quod a mansione dictæ præbendæ de Monkton in natale Domini proximo jam elapso diversa grana magistri sui in saccis realiter abduxerunt. Item Christoferus dietus ordine idem veraciter affirmavit.

In capitulo celebrato xxiiij die mensis ejusdem coram nobis in domo capitulari, omnes iidem præfati una cum Domino Willelmo Rodes capellano et Willelmo Appilby citati comparuerunt per se separatim singuli deponentes prout sequitur.

Vir dictus Jacobus juratus dicit in sacramento suo quod post dictam sequestracionem factam in festo videlicet Sancti Thomæ Apostoli ante natale Domini, abduxerunt quinque saccos plenos brasio videlicet ij quarteria et ultra et certam quantitatem ordii et sic dictam sequestracionem violaverunt.

« ZurückWeiter »