Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

A.D. 1452.

(10 v.) Item Christoferus Pyper juratus dicit in sacramento suo quod abduxerunt v saccos plenos brasio ut prius et decem buscell ordii post sequestracionem factam, et sic ut supra.

Elisabeth uxor Willelmi Appylby comparens ibidem, non negavit dictam violacionem sequestri taliter esse factam.

Item Dominus Willelmus le Rodes capellanus comparens ibidem, fatebatur dictam sequestri violacionem esse factam per se in eo quod prohibuit diversos debitores, ne solverent debita ejusdem præbendæ ministris dicti Magistri Willelmi Skrope, sed tantum magistro suo Ranulpho Byrd prædicto, et sic ad pœnitenciam suam est admissus, viz. (blank)

Item Johanna Brantyngham jurata dicit in sacramento suo quod in dicta abduccione granorum præsens fuit et eidem ministravit, et sic in dicta violacione sequestri excusari non Penances. potuit, unde ad pœnitenciam ius fustigacionis in dicta ecclesia erat admissa.

Debt.

Evidence of first witness.

Of second.

Item præfati Jacobus Christoferus et Elisabeth ad pœnitenciam sunt jurati, videlicet iij fustigaciones, quorum omnium et singulorum pœnitencia usque adventum dicti Magistri Willelmi le Skrope perficienda toleratur.

Præfatus vero Willelmus Appylby admonitus et citatus dicit se bene nosse hujusmodi abduccionem granorum fuisse.

Capitulum celebratum xixmo die mensis Junii.

Johannes Birtby capellanus et executor Alicia Talzour coram nobis ad instanciam suam et nomine executorum fecit evocari Willelmum Bowrnet de Markyngton in causa pecuniarum. Quicquid Willelmus fatebatur debitum, sed se solvisse dicebat. Extunc dato ei termino ad solucionem probandam produxit 208 testes, silicet Willelmum Herrison de Mongton, et juratus deposuit quod interfuit quum prædictus Willelmus solvit vijs. vjd. sæpedicto Valtero.1 Interrogatus in quo loco respondit in loco qui vocatur Tubbebothwin infra fines de Markynfield. Interrogatus de tempore respondit oppinando quod fuit facta solucio in capite Junii. Interrogatus de anno respondit in anno mortis suæ.

Johannes Cotte de Mongton alter testis juratus deposuit quod ipsemet solvit supradicto Waltero iijs. in præsencia Johannis Dogeson. Interrogatus de die respondit quod in die

(1) Walter Taylor, who has not been mentioned before.

crastino Ascencionis Domini. Interrogatus de anno, dicit quod A.D. 1452. eodem anno.

Extunc dies Sabati prox. sequens erat assignatus ad publicanda dicta testium et audiendam suam diffenatiam.

Unde nos considerantes meritam causæ, ex peritorum conscilio condempnamus eum in vijs. vjd. solvendis infra octo dies sub pœna excommunicacionis.

Johannes Cotes, M. Mongton, Johannes Wrigth de Mongton serviens ejusdem Walteri Taylzour.1

(11) Capitulum celebratum xxiij die mensis Junii. Henricus Styrsakir peciit Agnetem Wirell citari in causa læssionis fedai, et extunc condempnari ijs. vjd. in quibus tenetur. Comparuit per procuratorem, qui procurator ministrato ei articulo negat se fidem dedisse, unde dies Sabati prox. sequens est ei assignata ad publice producendos testes super probacionem fedai.

Debt.

witnesses.

Satisfecit termino producendo duos testes, scilicet Robertum DeposiBenne, qui juratus deposuit quod ivit cum Johanne Warde ad tions of domum Agnetis Wirell in Annesgate, et ibidem audivit ipsum Johannem supradictum interpellantem sæpedictam Agnetem pro quadam summa pecuniæ, videlicet ijs. vjd., ut credit, quæ dixit quod solveret prædictam summam in duobus festis, silicet in festo Sancti Wilfridi et in anno Domini Mcccclj, et ad festum Sancti Wilfridi in yeme 2 solveret reliquam partem summæ. Interrogatus utrum ad hoc perimplendum præstiterit fidem, dixit quod sic, ut putat, quod videbat manus ipsorum vintas.

2

Et alter testis Johannes Warde juratus deposuit quod transsitum penes domum dicta Agnetis fecerit, et secum acceperit Robertum Benne, ut ipse audiret communicacionem inter eos habitam, unde ipse eam in domum invenientem (sic) peciit ab ea summam ijs. vjd. quos debuit Henrico Stirsaker. Ipsa præbuit responsum quod solveret eandem summam in festis, scilicet Sancti W. in anno Domini Mcccclj, et relictam partem summæ in festo Sancti W. in yeme.

(1) A memorandum of some kind.

(2) The three feasts of St. Wilfrid were, the Translation, April 24; the Nativity, on the Sunday next after St. Peter ad Vincula or Lammas Day; and the Burial or 'Deposition,' (feast of St. Wilfrid 'in winter,') Oct. 12. The Nativity was only kept in the parish of Ripon, where it is still called 'Wilfrid Sunday.'

A.D. 1452.

New case.

Pars adversa peciit diem ad abeciendum contra dicta testium. Habuit diem Mercurium prox. sequentem in quo nec comparuit personaliter nec per procuratorem, unde propter ejus contumaciam erat suspensa, et dies Mercurii assignatus est prox. sequent. festum Sancti Thomæ partibus ad audiendam sentenciam diffinitam.

Partibus præsentibus sentencia lata erat sub hac forma: Ut Ricardus Wirrell solveret iijs. ijd. silicet in 2bus festis; prima solucio esset in festo Assumpcionis Beatæ Mariæ, silicet xixd.; secunda solucio in festo Michaelis, silicet xixd., ad quam quidem solucionem faciendam fideliter corporale præstitit juramentum.1

audiendam sentenciam in die Jovis. Condempnatus xjs. vjd. A.D. 1453? fidemedia sua in opella sæpedictæ M. Cetero interrogatus de die ignorat. Eciam aliam vicem interfuit quando prædictus M. peciit sæpedictam summam ex opposito hostio dicti T. Coke quum prædictus Johannes excorriavit ligna. Quod ipsi duo testes deposuerunt, affirmavit Johannes Sowlbrowe.

Debt.

Defama

tion.

Assignatus erat dies ad capitulum celibratum xxx die mensis

Julii.

Johannes Docwray citatus ad instanciam Milonis Pykke in causa læssionis fidei ad quæ probanda datus erat terminus publice producere testes in crastino. Qui satisfecit producendo testes, scilicet Johannem Baude, qui juratus deponit quod interfuit quum prædictus Johannes Docwray dedit fidem oretenus quod solverit sibi certam summam in oppella dicti M. Pikke.

Alius testis scilicet T. Cokke juratus deponit quod parsonaliter præsens fuit quando prædictus M. Pikke peciit certam summam pecuniæ; ipse Johannes constituit se soliturum.

Eodem capitulo Johanna Swett citata in causa diffamacionis et ad instanciam Ricardi Bukler et ejus uxoris eo quod uxorem prædictæ R. B.-3et injustam publice et palam in vico nominavit. Ipsa petit terminum ad consulendos amicos, et ipse R. habuit terminum ad producendos testes in crastino. Satisfecit termino prædicta Johanna Swett. Ministrato ei articulo fatebatur articulum, unde admissa fuit ad pœnitenciam ut ageret vj dies Dominicas ante crucem.

case.

(1) Here the registrar has gone on to copy by mistake a totally different See p. 19.

(2) Or Bande.

(3) The epithet looks like flanı' (? flammatricem, a fire-brand),

(11 v.) Anno Domini Millesimo quadragentesimo liijelo.

mo

Capitulum celebratum xxx die mensis Jullii.

A.D. 1453.

Quæstio læsionis fedei inter Milonem Pycke et Johannem Debt. Docwraye partem ream mota erat, unde Johannes prædictus citatus legitime ad instanciam prædicti M. comparens, et ei ministrata peticione actoris scilicet Milonis, prorsus negavit se racione alicujus debiti quod ei debebat fidem dedisse cum fatebatur debitum, unde sæpedictus M. ad probandam fidem sibi præstitam et ejus violacionem per testes petit terminum sibi assignari. Unde sequens proximus dies est ei assignatus ad publice produc. testes. Cui satisfecit producendo tres testes, videlicet, Johannem Rande, qui juratus de veritate dicenda super interrogaciones, deposuit quod interfuit quando M. supradictus peciit certam Deposiquantitatem pecuniæ a præfato Johanne Docwray in oppella tions. carnifica dicti M. Interrogatus testis quanta esset summa pecuniæ, dicit ei non occurrere memoriæ. Interrogatus an dictus Johannes Docwray dedit fidem de solucione facienda dicto M., respondit quod sic. Interrogatus quo tempore, dicit se nescire. Interrogatus qualiter scivit ista, dicit quod audivit et eciam vidit.

Secundus testis juratus, scilicet Thomas Cokke, deposuit quod personaliter præsens fuit quando M., prædictus interpellavit dictum Johannem Docwray ut solveret ei quod debebat. Dicit Johannes quod haberet omnes pecunias, quas ei M. vero solvesset infra tempus breve. Interrogatus in quo die constituit se dictus Johannes soluturum dicto M., dicit se totaliter ignorare. Interrogatus an dedit fidem mediam dictus Johannes præfato M. de hiis perimplendis, dicit sic, et hoc oretenus solummodo. Interrogatus quo tempore hæc fiebant, nescit revelare. Interrogatus de loco, concordat cum prævio teste. Interrogatus qualiter hæc cognosceret, deposuit quod audivit et videbat. Etenim alia deposuit, quod audivit prædictum M. petere summam pecuniæ eandem a sæpefato Johanne Docwray cum excorriavit ligna, et promisit solvere fidemedia sua, sed in quo die oblitus fuerat. Interrogatus in quo loco hæc erant gesta, dicit ex opposito hostii sui, scilicet testis. Interrogatus de quantitate summæ, dicit se nescire. Interrogatus de tempore ignorat.

Tercius testis Jo. Scolbrowne juratus deposuit, et interrogatus de veritate hujus negocii, dicit quod plures audiverunt præfatum M. exegentem concorditer a præfato Johanne debitas certas pecunias, quas ei repromissas dictas debitas Johannem

A.D. 1454. solvere in festo Pentecostes ultimo elapso, et hoc fide sua media. Interrogatus de locis, concordat cum prævio teste. Interrogatus de tempore, dicit se oblivisci et eciam diem. Et sic deposuerunt.

Debt.

A.D. 1453.

Et cum nil objectum esset contra personas testium, set renunciaretur hiis si quæ fuerant, ideo eodem die dicta testium erant publicata. Extunc pars dicta Johannes peciit dicta testium, et terminum ei assignari ad obeciendum contra ea. Assignatus est dies Jovis prox. sequent. festum Sancti Petri quod dicitur Advincla ex consensu parcium. Cui termino minime satisfecit. Iterum ad ejus maliciam convincendam citatur et ad suam sentenciam audiendam in Sabbato proximo sequente. Et tunc ambabus partibus præsentibus et sentenciam petentibus, judex, consideratis præmissis, condempnat prædictum Johannem debitorem in xjs. nomine principalis debiti, et in sex denariis racione expensarum præfato M. creditori quos sibi debebat fide sua media, solvendis eidem in festo Nativitatis Beatæ Mariæ Virginis prox. sequente, ex eo quod citius ei nequiverat solvere propter paupertatem, quam juratus allegavit.

Capitulum celibratum xxmo die mensis Julii.

Johannes Morpath citatus ad instanciam Johannis Mallowz de Rypon in causa fidei fractæ comparens, et ei peticione actoris proposita, fatebatur intencionem actoris, unde ad peticionem actoris ferebat in prædictum Johannem Morpath debitorem judex præceptum ut solveret prædicto Jo. Mallowz xiijd. nomine principalis debiti quos promisit solvere sua fidemedia, et ij denarios nomine sumptuum in festo Nativetatis Beatæ Mariæ Virginis prox. sequente. Et ad hoc observandum tactis sacrosanctis Ewangeliis præstitit juramentum corporale in præsencia judicis quod citius solvere nequiverat propter paupertatem, quam juratus allegat. Ideo habuit terminum fixum a judice solvendi.

(12) Anno Domini Millesimo cccomo liij°.

Ex quo est quod unicuique bono judici incumbet ex officio Citations. sagaci studeo laborare qualiter et quomodo suam jurisdiccionem malis hominibus viciisque evacuaret, ne vilitas vitæ principaretur, gracia et virtus succumbant et arescant: nos igitur, Comissarius generalis spiritualitatis Ven. Capituli Ecclesiæ Colligiata Riponæ, attendentes juxta nobis datam a Deo prudenciam, quæ et quanta plus hiis quam retroactis temporibus peccata, quæ scelera subditorum pululant, ad ipsorum subvercionem et punicionem, inquisicionem solempnem per fide dignos, honestos et juratos juxta sancciones canonicas, super vita et

« ZurückWeiter »