Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

transactis Carthagine, ubi dum litterarii studii curriculum absolveret, se libidinosi amoris laqueo irretitum, necnon in Manichæorum hæresim prolapsum fuisse meminit. Adversus horum errores et ineptias disserit luculenter. Matris lacrymas, et responsum de filii resipiscentia divinitus acceptum refert. In quarto libro pudet se illi sectæ addictum fuisse per novennium, atque alios secum in eumdem errorem pertraxisse; deinde amicum charissimum sibi interea morte præreptum, acerbiori quam æquum esset animi dolore fuisse prosecutum. Cujus occasione, de vana et de solida amicitia non pauca dicit. Mentionem denique facit librorum de Pulchro et Apto, a se anno ætatis vigesimo sexto aut vigesimo septimo conscriptorum; necnon quam facili negotio liberalium artium libros atque Aristotelis Categorias, anno ætatis ferme vigesimo, per sese intellexerit. In libro quinto annum ætatis suæ exhibet vigesimum nonum, quo scilicet comperta Fausti manichæi imperitia, propositum in illa secta proficiendi abjecit; quo etiam Roma, ubi tunc rhetoricam profitebatur, missus Mediolanum, ut eamdem artem doceret, coepit audito Ambrosio resipiscere, et de Manichæismo abdicando, necnon de repetendo catechumenatu decernere. In libro sexto, cum jam Monnica ipsius mater Mediolanum advenisset, ipseque annum ætatis ageret trigesimum; Ambrosii concionibus admonitus, catholicæ doctrinæ veritatem, quam Manichæi falso insimulahant, magis magisque intelligebat. Alypii amici sui mores prosequitur. In diversa rapiebatur, dum de vita melius instituenda deliberaret; mortis quoque ac judicii metu perculsus, ad vitæ conversionem in dies ac, cendebatur. In septimo libro exordium suæ juventutis; id est annum ætatis trigesimum primum, ob mentis oculos reducit. Narrat se illa ætate densioribus adhuc ignorantiæ tenebris involutum atque errantem circa Dei naturam, necnon circa originem mali, in cujus inquisitione se mirum in modum angebat, pervenisse tandem ad cognitionem Dei sinceram ; quamvis mondum digne de Domino Christo sentiret. Liber octavus vitæ ipsius partem attingit celeberrimam, annum videlicet ætatis trigesimum secundum, quo nempe cum Simpliciamum consuluisset, ab eoque didicisset Victorimi conversionem, cum Antonii Ægyptii monachi vitam ex Pontitiani relatione cognovisset, post vehementem luctam carmem inter et animum, codicem Apostoli cœlesti admonitus oraculo inspexit; moxque ex illius lectione ad meliorem frugem toto amimo immutatus fuit, pleneque ad Deum conversus. In libro mono dicit de capto a se consilio rhetoricæ professionem abjiciendi, non tamem antequam vindemiahium feriarum, quod proxime instabat, tempus advenisset. Tum de suo in Verecundi amici villam secessu, de suo baptismate, ac de Monnicæ matris virtutibus atque obitu, qui, baptizato ipso, incidit in eumdem huncce ammum, ætatis videlicet Augustini trigesimum tertium. In libro decimo scrutatur deinceps, ac palam contestatur, non qualis antea, sed qualis tunc esset. Multis explicat animi seu memoriæ vim plane stupendam, ob id sibi potissimum gratulatus, quod sua in memoria locum Deus haberet. Inquirit in actus, in semsus, et affectus suos omnes, ex triplici tentatione voluptatis, curiositatis, ac superbiæ. Dominum Christum unum mediatorem Dei et hominum confitetur, et Deo Patri, qui pro nobis impiis filium tradiderit, grates rependit. In libro undecimo et sequentibus tractat de Scripturis sanctis. Totum caput primum Geneseos, quo mundi creatio describitur, dissertationibus illustrat, difficultates incurrentes dissolvens, et ab adversariorum objectis vindicans. Sed in undecimo disputat paulo fusius de tempore. In duodecimo de materia prima, deque multiplici Scripturæ sensu. In tertio decimo Dei bonitatem ex rerum productione commendat; prædicat Deum Trinitatem, et Spiritus sancti propriam quamdam notionem. Denique creati mundi historiam allegorice exponit. Hosce libros observamus scriptos circiter annum Christi quadringentesimum, propterea quod ab Augustino recensentur proxime ante illos quos episcopus adversus Faustum manichæum non multo, ante vel post hunc annum elaboravit, uti suo dicetur loco. Certe si qua opera indubiam et distinctam temporis notam præ se non ferunt, si aliis demum argumentis id investigari non potest, decernendum videtur ex Retractationum serie; quandoquidem, quantum potuit, curavit Augustinus, ut nos ex ipsa ordinem quo

quæque scripta sunt, nossemus *. Neque diffitebimur tamen quin interdum chronologiæ minus, magis autem pertractati argumenti rationem habuerit.

AUGUsrrNUS DARio coMITI, epistola 231, N. 6.

\

« Sume libros, quos desiderasti, Confessionum mearum. Ibi me inspice, ne me laudes ultra quam sum; ibi non aliis de me crede, sed mihi; ibi me attende, et vide quid fuerim in meipso, per meipsum : et si quid in me tibi placuerit, lauda ibi mecum, quem laudari volui de me; neque enim me. Quoniam ipse fecit nos, et non ipsi nos : nos autem perdideramus nos; sed qui fecit, refecit. Cum autem ibi me inveneris, ora pro me, ne deficiam, sed perficiar. »

Ex LIBRO DE DoNo PERSEVERANTIÆ, CAP. xx.

« Quid autem meorum opusculorum frequentius et delectabilius innotescere potuit, quam libri Confessionum mearum? Cum et ipsos ediderim antequam Pelagiana hæresis exstitisset, in eis certe dixi Deo nostro, et

a Prolog. Retract. m. 3.

« ZurückWeiter »