Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

:

sæpe dixi « Da quod jubes, et jube quod vis. » Quæ mea verba Pelagius Romæ cum a quodam fratre coepiscopo meo fuissent eo præsente commemorata, ferre non potuit; et contradicens aliquanto commotius, pene cum eo qui illa commemoraverat, litigavit.

[ocr errors]

LIB. II RETRACTATIONUM CAPUT VI.

1. « Confessionum mearum libri tredecim, et de malis et de bonis meis Deum laudant justum et bonum, atque in eum excitant humanum intellectum et affectum; interim quod ad me attinet, hoc in me egerunt cum scriberentur, et agunt cum leguntur. Quid de illis alii sentiant, ipsi viderint; multis tamen fratribus eos multum placuisse et placere scio. A primo usque ad decimum de me scripti sunt: in tribus cæteris, de Scripturis sanctis; ab eo quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram1, usque ad sabbati requiem.

2. » In quarto libro, cum de amici morte animi mei miseriam confiterer, dicens quod anima nostra una quodammodo facta fuerat ex duabus, «< Et ideo, inquam, forte mori

I Gen. I, 1.

[ocr errors]

>>

:

metuebam, ne totus ille moreretur, quem multum amaveram I » quæ mihi quasi declamatio levis, quam gravis confessio videtur; quamvis utcumque temperata sit hæc ineptia in eo quod additum est, « forte. » Et in libro tertio decimo quod dixi, «< Firma» mentum factum inter spirituales aquas » superiores, et corporales inferiores 2, >> non satis considerate dictum est res autem in abdito est valde. Hoc opus sic incipit : « Magnus es, Domine.

>>

[blocks in formation]

1

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Præmissa Dei invocatione, recolit vitæ suæ primordia ad annum decimum quintum. Infantiæ peccata agnoscit et pueritiæ; atque hac ætate in lusum et puerilia quæque oblectamenta, quam in litterarum studia procliviorem se fuisse confitetur.

CAPUT PRIMUM.

Deum vult laudare ab ipso excitatus.

1. Magnus es, Domine, et laudabilis valde1 : magna virtus tua, et sapientiæ tuæ non est numerus 2. Et laudare te vult homo, aliqua portio creaturæ tuæ; et homo circumferens mortalitatem suam, circumferens testimonium peccati

[blocks in formation]

: et

sui, et testimonium quia superbis resistis*1 tamen laudare te vult homo, aliqua portio creaturæ tuæ. Tu excitas, ut laudare te delectet; quia fecisti nos ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. Da' mihi, Domine, scire et intelligere utrum sit prius invocare te, an laudare te; et scire te prius sit, an invocare te. Sed quis te invocat, nesciens te? Aliud enim pro alio potest invocare nesciens te. An potius invocaris, ut sciaris? Quomodo autem invocabunt in quem non crediderunt? aut quomodo credent sine prædicante2? Et laudabunt Dominum qui requirunt eum3. Quærentes enim invenient eum, et invenientes laudabunt eum. Quæram te, Domine, invocans te; et invocem te, credens in te prædicatus enim es nobis. Invocat te, Domine, fides mea quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem Filii tui, per ministerium prædicatoris tui.

CAPUT II.

Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.

2. Et quomodo invocabo Deum meum, Deum et Dominum meum? Quoniam utique in me ipsum eum vocabo, cum invocabo eum. Et quis locus est in me quo veniat in me Deus meus? quo Deus veniat in me, Deus qui fecit cœlum 3 Psal. xxi, 27.

1 I Petr. v, 5. - 2 Rom. x, 14.

« ZurückWeiter »