Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ces différentes forêts furent possédées par les moines jusqu'à la Révolution, elles entrèrent toutes dans le domaine national en vertu du décret du 2 décembre 1789. La plupart font encore aujourd'hui partie des forêts domaniales dites de Citeaux *, Izeure 2, Grange-Neuve et Bois-Fournier 3, le Pochon 4, Détain-Gergueil 5 et Borne G; les autres ont été successivement aliénées, et les particuliers qui les ont acquises en ont même défriché quelques cantons.

1. La forêt domaniale de Citeaux, d'une contenance de 3,497 hectares 19 ares, est située dans la conservation forestière de Dijon, inspection de Beaune, cantonnement de Nuits, département de la Côte-d'Or, arrondissement de Beaune, cantons de Nuits et Seurre, communes de Saint-Nicolas, Gerland, Broin, Bagnot, Argilly, Villy-le-Moutier.

2. La forêt domaniale d'Izeure, d'une contenance de 1.162 hectares 55 ares, est située dans la conservation de Dijon, inspection de Dijon-sud, cantonnement de Dijon-est, département de la Côte-d'Or, arrondissements de Dijon et de Beaune, cantons de Gevrey, Genlis et Nuits, communes de Corcelles-lez-Clteaux, Noironlez-Citeaux, Izeure, Bessey-lez-C!teaux, Saint-Nicolas-lez-Clteaux, Saulon-la-Chapelle.

3. La forêt domaniale de Grange-Neuve et Bois-Fournier, d'une contenance de 450 hectares 7 ares, est située dans la conservation de Dijon, inspection de Beaune, cantonnement de Nuits, département de la Côte-d'Or, arrondissement de Beaune, canton de Nuits, commune de Saint-Nicolas-lez-Clteaux.

4. La forêt domaniale du Pochon, d'une contenance de 456 hectares 9 ares, est située dans la conservation de Dijon, inspection de Beaune, cantonnement de Nuits, département de la Côte-d'Or, arrondissement de Beaune, canton de Saint-Jean-deLosne, commune de Losne.

5. La forêt domaniale de Détain-Gergueil, d'une contenance de 1,333 hectares, est située dans la conservation de Dijon, inspection de Dijon sud, cantonnement de Dijon ouest, département do la Côte-d'Or, arrondissement de Dijon, cantons de Gevrey et Sombernon, communes de Détain, Ternant et Gergueil.

6. La forêt domaniale de Borne, d'une contenance de 941 hectares 77 ares, est située dans la conservation de Dijon, inspection de Beaune, cantonnement de Beaune, département de la Côte-d'Or, arrondissement de Beaune, cantons de Nuits et Beaune-sud, communes de Villy-le-Moutier, Ruffey, Marigny.

TOME XI.

14

PIÈGES JUSTIFICATIVES

i

1098. — Primum donum fundacionis oenobii Cistercii quod dictum novum monasterium factum per inclitissime recordacionis dominum ducem Burgundie beatorum Roberti et Alberlci abbatum temporibus. Et per hano cartam apparet quod Cistercium priu3 erat villa habitata dicta Cisterciura et habebat ecclesiam parroohialem.

In nomino Dei summi. Incipit cartula Novi Monasterii.

Notum sit omnibus christicolis presentibus atque futuris, quod Rainaldus, Belnensis vicomes, et uxor eius Hodierna nomine et eorum filii Hugo, Humbertus, Rainardus, Hagano, eorumque sororRannuldis, pro suorum peccatorum remissione antecessorumque suorum, domino Roberto et fratribus qui cum eo regulam Sancti Benedicti arctius atque fidelius quam illuc usque tenuerant, observare cupiebant, contulerunt de predio suo quodantiquitus Cistercium vocabatur,quantumcumque ipsis et eorum successoribus Dei famulis, ad monastcrium et monasterii ofïicinas construendas, ad arandum quoque, ymmo ad omne usum necessarium fuerit. Inde ipse Rainaldus et eius uxor de cuius patrimonii iure idem allodium ipsi pervenerat, ac filii eorum prenominati, donum fecerunt legitimum ad opus ipsorum fratrum, Deo in primis, ac specialiter beatissime Dei Genitrici semper que Virgini Marie, in cuius honore locus qui nunc Novum Monasterium dicitur, consecratus est, situs in territorio prefati Cisterciensis allodii. Et quia eiusdem loci ecclesiam quam illuc usque tenuerat, quœ divini tantum juris est, abbas et reliqui fratres de manu ipsius, quia laicus erat, suscipere minime duxeruntdignum, dimisit eam, atque abomnimoda eius ulterius possessione renuncians, predictis fratribus ad Dei servitium dereliquit. De residuo quoque ipsius terre , quod ipsi Rainaldo placuit retinere, fecit Odo dux Burgundie ad illius concessionem et libitum talem cum eo commutacionem et pactum ad opus eorumdem monachorum, ut scilicet pro terra illa singulis annis in Castro Belnensi solidos viginti susciperet tam ipse quam et ipsius post eum heredes. Preterea in eadem cambitione concessit ei ac filiis suis ipse dux quantumcumque vinearum in territorio Belnensi possent plantare et colero in propria dominicatura. Retinuit tamen idem Rainaldus duos servos eiusdem allodii Theodoricum atque Martinum et ancillam quamdam Osannam nomine, de terra quoque ipsa quantum eis in proprios usus ad colendum sufïiciat. Illam autem terram tantummodo excolent quam ipse dux ac sepe fatus Rainaldus, eiusque uxor, si adesse voluerit, dominus quoque abbas ipsis divident et assignabunt in parte scilicet remota a monachorum cultura. Postea cum dedicaretur ecclesia Novi Monasterii dux ipae et Rainaldus cum uxore sua inde iterum donum fecerunt in conspectu multe plebis quae aderat, in manu domini Walteri Cabilonensis episcopi ad usum supradictorum fratrum quatinus ipsi, sub tutamine sui pontifleis a potencia laicali et omni strepitu seculari liberi, servitio sui Creatoris quietius vacarent. Ipse vero dux tam in nemore prœfato cenobio conjuncto quam in omni circumquaque dominicatura sua usuarium plenissimum eisdem fratribus attribuit. Huic commutacioni suprascripte et dono interfuit Hugo filius ducis qui et idemjconcessit, sed et frater eius Henricus hoc idem postea concessit. Affuerunj et testes infra subscripti, Hugo de Monte sancti Johannis, Gualo de Saliva, Seguinus de Belna et filius eius Hugo, Hugo de Granceyo, Milo de Frollois. Robertus prepositus Argilliensis, Johannes de Pulmarco et Landricus filius eius, Hugo venator, Petrus filius Roberti et concessit et testis est Hugo de Monesteich.

Que sequuntur acta sunt post biennum temporibus domini Alberici abbatis qui in eodem loco prœfato abbati Roberto inde recedenti successif. Quum stipulati supradicti viginti solidi dicto Rainaldo tardius persolverentur, eos ab ipsius loci monachis repetere solebat.designavit ei dux domos in Belna ab aqua quœ dicitur Belina usque ad barram quaerespicitDivionem in quarumeensum eosdem viginti solidos susciperet, sic tamen ut nihil omnino, in eisdem domibus, nisi suos viginti solidos accipiat unquam. Tam firmiter quoque dux istud perfecit ut ipse Rainaldus cum uxore sua et filiis id concedens sibi satisfactum fuisse profiteretur coram testibus subscriptis, hoc est pacto ut si ullo futuro tempore duxvel heredes eius Rainaldo vel heredi eius injuriam, quod absit de hac se facere temptaverit nunquam ulterius loco illi vel fratribus ipse vel eius heredes calumniam inferret, nullamque persolutionem expetent, hoc ipse et eius uxor et filii et filie qui loqui poterant et pro eis qui non poterant ipse pater et mater concesserunt. Testes autem sunt hi Hugo de Monte Sancti Johannis, Arnulfus de Vuarennas, Ramardus de Gisseei, Hugo Dapifer, Bernardus de Reueleia, Humbertus archipresbiter, Johannes de Pulmar, Landricus prepositus, Henricus maior, Odo decanus, Robertus de Vielli.

(Areh. de la Côle-d'Or, fonda de l'abbaye de Clteaux, Cartul. 185, f. IV.)

II

1201. — Dominus Vuillelml de Marigneyo, de xliii solidis quos debebamus sibi racione acquisicionis nemoris de Deffois.

Ego Vuillelmus dominusMarigneii notum facio omnibus tam futuris quam presentibus, quod cum monachi Cistercienses michi deberent quadraginta quinque annuos solidos censuales Divionensis monete pro terra de Deffois quam de me acquisierant, de eisdem quadraginta quinque solidis duos solidos retinens, alios quadraginta très solidos pro remedio anime mee etantecessorum meorum predictis Cisterciensibus monachis dedi et inde de eisdem monachis habui quadraginta libras Divionensis monete. Hoc uxor mea Margarita cui dederam censum istum concessit et laudavit coram istis testibus, Pontio, cellario Cistercii; Nicolao, grangiario; Humberto de Montzaim, monacho Buxerie; Girardo, decano, Beliardo, etGuidone,canonicis Marrinensibus; Huone et Johanne, filiis Guidonis Albi; Landrico et Ogerio de Mermas; Mauricio et Vuillimo, famulis meis. Hoc etiam laudaverunt fratres mei Odo, Aimo et Stephanus. Et ut hoc firmiter habeatur, presentem cartam in testimonium huius rei sigilli mei impressione munivi. Actum est hoc anno incarnationis Domini millesimo ducentesimo primo.

lArch. de la Côte-d'Or fonds de Citeaux, Cart. 185, f. CXIII.)

III

1209.— Amplum donum magne foreste noslre et confirmacio usuarii seii usagii in nemore vivo et mortuo et pascione per totum residuum foreste ducis et quod in dicto residuo non potest edificari villa vel castrum vel domus.

Ego Odo, dux Burgundie, notum facio tam presentibus quam futuris, quod cum ob defensionem fidei catholice essem contra hereticos profecturus, volens utilitati Cisterciensis ecclesie providere, et eius indempnitati precavere in posterum : dedi Deo et eidem ecclesie, pro remedio et salute anime meo et antecessorum meorum, in puram et perpetuam elemosinam, quamdam partem foreste mee que appellatur Fesc, scilicet totum quod est inter viamque appellatur la Salvereste, et metas istas videliceta becio de Cenpuit usque ad viam des Laudes, sicut nemus de Fesc se dividit, a nemore de la Meleroye et de nemore de Brem et a via des Laudes et juxta laudem del Putrel usque ad combam de la Chauz, sicut mete dividunt et a comba de la Chauz usque ad Chambiez, sicut mcte dividunt et a Chambiez usque ad fontemKainaudi, sicut becium fontis dividit.et a fontefiatnaudi juxta becium de Greste, quantum becium ipsum durât et ab illo becio per Iaudem de Coral, sicut mete dividunt, usque ad becium de Coral et ab illo becio usque ad becium do Verneel, sicut mete dividunt, et a becio de Verneel usque ad nemus do Boncurt, sicut mete dividunt, fons etiam Rainaudi et omnia becia que sunt pro métis rémanent in parte Cistercii. Hanc autem partem nemoris cum fundo terre scilicet totum quod est inter la Salvereste et predictas metas dedi fratribus predicte ecclesie perpetuo possidendam, in suo proprio dominio et domanio intègre et pacifiée et liberam ab omni usagio, exaction© et costuma et forestagio ad omnem voluntatem suam faciendam nichil michi inde retinens vel meis Buccessoribus vel alicui hominum. Et quia antequam facerem hanc elemosinam, habebant fratres memoralie ecclesie in tota foresta usagium, volo ut in alia parte eiusdem nemoris, quam retinui, similiter habeant usagium in perpetuum in nemore, tam in vivo quam in mortuo et pascionem et pasturam. Dedi etiam eteoncessi fratribus supradictis, ut, in ipsa parte quam retinui, non possit 'aliquando fieri castrum vel villa vel mansio aliqua per me vel ab aliquo succossorum meorum vel ab aliquo homine, nec exaltari. Hoc totum laudavit et concessit Alaydis ducissa, uxor mea, ad cuius dotalicum pertinebat, et fide interposita approbavit. Hac elemosina investivi per librum régule beati Benedicti, dominum Alvandum.tunc abbatem cisterciensem, in capitulo, coram conventum ipsius domus. Et ut hec omnia firmam et perpetuam habeant stabilitatem, présentera cartam sigilli mei impressione munivi. Anno Domini millesimo ducentesimo nono, mense junio.

Confirmatio predictas elemosinœ. Ego Alaydis, ducissa Burgundie, notum facio omnibus tam presentibus quam futuris, quod ego laudavi et concessi elemosinam quam illustris dux et maritus meus Odo dux Burgundie fecit Deo et ecclesie Cisterciensi de nemore de Fesc et quidquidjuris michi competebal in eodem nemore, dedi Deo et id ecclesie Cistercii in elemosinam, pro remedio et salute anime mee et predicti domini ac mariti mei, et fide interposita, firmiter promisi quod nullo unquam tempore super ipsa elemosina de predicto nemore adversus eamdem ecclesiam. per me vel per aliquam aliam personam movebo aliquam calumpniam vel questionem nec rationem dotalem, nec aliqua alia occasione; et ut. hoc ratum permaneat in perpetuum, hanc cartam impressione sigilli mei communivi. Actum anno incarnationis Dfcmini millesimo ducentesimo nono. Mense junio. (Arch. de la Cûle-d'Or, fonds de Citeaux. Cartulaire 185, f. LXXXVl.)

« ZurückWeiter »