Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors]

IV

Dominus de Troans donat nobis iiii jugera et tertiam partem jugeri nemoris en la Meleroie ubi homines sui nullum usagium haberent.

Ego Durannus, Dei gracia Cabilonensis episcopus, notum fieri volumus universis, quod Wiardus, miles de Troens et Petrus, filius eius, dederunt Deo et beate Marie Cistercii et fratribus ibidem Deo servientibus in elemosinam, quatuor jugera et terciam partem unius jugeris nemoris de la Meleroie cum ipso fondo terre que sunt cum illa tercia parte quam adquisierunt predicti fratres a domino Vuillemo de Paigni et ab aliis comparticibus suis. Si quis autem super hoc, predictos fratres molestare vellet, predictus Wiardus et Petrus filius eius, sacramento fidei prestito, promiserunt se contra omnes legitimam garanciam portaturos et compescere et prohibere omnes homines suos ne in nemore supradicto pro usagio vel alia occasione aliquid accipiant et facient laudare homines suos predictam elemosinam. Hoc laudavit Treselina uxor ipsius Wiardi et duo filii eorum Hugo et Huo. Fratres autem Cistercii accendentes bonam voluntatem eorum dederunt eis de bonis ecclesie decem libras Divionenses. Et ut hoc ratum et firmum permaneat nos ad peticionem utriusque partis confirmavimus et sigilli nostri munimine roboravimus. Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo, mense augusto apud Cabilonem.

(Arch. dép. de la Côte-d'Or, fonds de Citeaux, Cart. no 185, f. CXIV.)

V

1221.

Acquisicio viij jornalium et duarum partium jornalis in nemore de la Meleroie.

Ego Durannus, Dei gratia Cabilonensis episcopus, notum facio universis presentem paginam inspecturis, quod Guido, miles de Baysse, filius quondam domini Nicheris militis de Baysse, concessit et dedit Deo et beate Marie et fratribus Cistercii, in puram et perpetuam elemosinam, octo jornalia et duas partes unius jornalis nemoris, cum fondo suo in perpetuum libere et quicte et jure proprietario possidenda, que habebat una cum fratribus suis in nemore quod dicitur Meleroye, et exinde possessionem et dominium ipsis fratribus Cistercii tradidit commodo quod inde quicquid voluerunt facere faciant. Quam elemosinam firmam tenere et dictis fratribus

Cistercii contra omnes homines garantire, predictus Guido, juramento interposito, bona fide promisit. Hanc autem elemosinam domina Jordana, mater ipsius Guidonis, et dominus Guido de Chevigne, vitricus eius, laudaverunt et confirmaverunt et omni tempore firmam tenere promiserunt. Fratres vero Cistercii devotioni sepedicti Guidonis de Baysse benigne occurentes, dederunt ei de bonis ecclesie sue triginta libras Divionensis monete, quas exceptione non numerate pecunie renuncians se ab eisdem recepisse in presencia nostra confessus est. Ut autem hec omnia firma et inconcussa omni tempore permaneant, presentem cartam ad peticionem uteriusque partis fecimus sigilli nostri munimine roborari. Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo primo, mense augusti.

(Arch. de la Côte-d'Or, fonds de Citeaux, Cart. n° 185, f. CXIIII.)

1221.

VI

Concordia inter nos et milites de Corcellis, super hominibus ville; item super fossato ripparie de Salon qui venit Cistercium, et super quibusdam nemoribus.

Ego Alaydis ducissa Burgundie omnibus presens scriptum inspecturis, notum facio quod omnes controversie que vertebantur inter Cistercienses, ex una parte, et Guidonem et Rainaldum fratres de Corcellis, ex altera sunt in hunc modum. De albergamentis, etc.....

De nemore de Faz ita ordonnatum est, quod in ipso nemore, tam forestarius, quam bannus de assensu Cisterciensium, eo quod sint partionarii, et sepe dictorum militum et communitatis de Corcellis, debent mitti et remitti. Si vero predicti milites presentes non sint in villa, consensus eorum duobus mensibus est expectandus. Verum cum nemus fuerit expositum neque Cistercienses neque milites neque communitas ville poterunt vendere vel dare vel extra territorium de Corcellis ducere sed ad proprios usus in territorio de Corcellis plenarium habent aisamentum. Hanc autem pacis compositionem per me factam faciemus, ego dicta ducissa et filius meus Hugo et heredes sui hinc inde firmiter observari. Ut igitur hec omnia supradicta rata permaneant et inconcussa ad preces utriusque partis presenti pagine sigillum meum apponi feci, in veritatis testimonium et ad omnium predictorum confirmationem. Actum apud Corcellas anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo vicesimo primo. Mense julio. (Arch. dép. de la Côte-d'Or, fonds de Citeaux, Cart. n° 189, f. III.)

VII

1222. · Concordia inter nos et dominum Poncium de Blaseyo, per quam omnia que habebat apud Corcellas et in stagnis subtus, etc. manent nobis, cum tercia parte pasturarum de Beni et alia multa. Pro quibus nos damus sibi cxx francos.

Ego Alaydis, ducissa Burgundie, omnibus notum facio quod de pace que facta fuit inter abbatem et conventum Cisterciense, ex una parte et dominum Poncium de Blaseyo, ex altera, recordata fuit coram nobis a domino Johanne de Castro Novo, patre, et a domino Gerardo de Salio, super quos hinc inde se posuerant et compromiserant, quod ecclesie Cisterciensi remanent omnes res quas dominus Poncius habebat apud Corcellas et in finagio in omni proventu, tam in feodis quam in alodio et in proprietate hoc quod dominus Poncius querelebatur in stagno subtus Corcellas, et hoc quod dominus Poncius habebat in nemore de Fail et hoc quod habebat in nemore de Vevres, quod venit antiquitus apud Corcellas et aqueductum per terram suam et per terram in qua habet terciam vel aliud jus sicut alii fecerunt. De quibus carte fuerunt confecte. Et quicumque lucrabitur terram de Corcellis vel colet omnimodos redditus, persolvet Cisterciensi ecclesie, quos persolveret domino Poncio. Et pro hiis omnibus Cistercienses dederunt domino Poncio centum et viginti libras Divionenses et dabunt eidem quindecim minas bladi receptibilis, medietatem frumenti et medietatem avene, annuatim reddendas, circa festum Omnium Sanctorum, si tunc requisierit dictus Poncius et si non requisierit, servabunt dictum bladum usque ad carnis primium. Et si usque ad carnis primium non requisierit, quicti erunt de blado anni illius. Item dominus Poncius et dominus Guido, pater illius, dederunt in perpetuam elemosinam Deo et ecclesie Cisterciensi, terciam partem pasturarii de Beni. Et omnia supradicta laudavit dominus Guido de Blaseyo et dominus Poncius debet facere laudari hoc totum ab uxore sua et a domino Garnerio fratre suo, bona fide. Et hoc totum quod extirpatum est in nemore de Vevre quod debet ire apud Corcellas est monachorum Cisterciensium. Et hoc quod debet ire apud Neiron est domini Poncii. Et omnia supradicta tenetur dominus Poncius garantire Cisterciensibus ad jus contra omnes. Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo secundo, mense maio. Hiis ita gestis, post modum, anno sequenti, quarto decimo die januarii, dominus Garnerius et Nivardus clericus fratres predicti Poncii et domina Alais uxor dicti Garnerii, hec omnia supradicta acceptantes laudaverunt et fratribus Cistercii omnino quictaverunt et ea firma et illibata tenere

et observare omni tempore et nunquam per se vel per alium contravenire fide interposita promiserunt. In testimonium autem et confirmationem omnium predictorum, ego antedicta Alaidis ducissa Burgundie, ad preces utriusque partis presentem cartam sigilli mei impressione feci communiri.

(Arch. dép. de la Côte-d'Or, fonds de Citeaux, Cart. no 189, f. III et IV.)

VIII

1229.

Donum domini Pautenerii de Argille, de omnibus que habebat
en la Meleroye.

Ego Martinus, archipresbyter Belnensis, notum facio omnibus presentibus et futuris quod Robertus de Welle filius domini Pautenerii de Argilleio in nostra presencia constitutus, recognovit quod dominus Pautenerius, pater suus, dedit et concessit in puram et perpetuam elemosinam, pro remedio anime sue, fratribus Cistercii, quicquid juris habebat vel habere debebat in tota la Meleroie, tam in bosco, quam in plano. Et quum idem Robertus aliquando querelam dictis Cistercii moverat super prefata elemosina et multociens vexaverat, tamen minime saniori utens consilio, recognovit quod super dicta elemosina patris sui indebite et injuste vexaverat dictos Cistercienses, quippe cum illorum sit et esse debeat titulo et ratione elemosine quicquid dominus Pautenerius, pater suus, habebat vel habere debebat in dicta Maleroye, tam in bosco quam in plano. Sciendum vero quod hanc patris sui elemosinam Cisterciensibus factam ipse Robertus voluit, laudavit et concessit et uxor eius nomine Ysabella. Promittentes pro se et pro heredibus suis, quod nunquam contra hanc elemosinam venient super ipsa contra omnes homines garantibunt in perpetuum fratribus supradictis. Fratres vero Cistercii pro hac quictacione et recognitione et laudacione receperunt dictum Robertum in plenariam participacionem omnium bonorum que in domo Cistercii sunt tam in vita quam in morte. Quod ut ratum et firmum in perpetuum perseveret, ad peticionem dicti Roberti, presentem cartam sigilli mei impressione roboravi. Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo nono.

(Arch. dép. de la Côte-d'Or, fonds de Citeaux, Cart. n° 185, f. CXIIII.)

IX

1233.

Perrinus filius Symeonis de Villey quictat nobis, coram conventu, quicquid querelebat in nemore de Meleroie.

Ego Marcellus, decanus Oscariensis, notum facio universis presentes litteras inspecturis, quod cum diu litigatum fuisset inter abbatem et

conventum Cistercii, ex una parte, et Perrinum, filium Symeonis de Ville, ex altera, coram domino Vuillelmo de Vergiaco, qui de mandato domini ducis auditor fuerat in causa ipsa, super quadam parte nemoris quod dicitur la Meleroie, quam partem dictus Perrinus dicebat ad se jure hereditario pertinere et dicti Cistercienses in causa ipsa per deffinitivam sentenciam obtinuissent coram dicto domino Vuillelmo et duce sicut idem Perrinus, coram nobis una voce recognovit. Tandem cum dictus Perrinus affectaret graciam dictorum Cisterciensium et quod ei dicti Cistercienses remitterent injurias quas eis idem Perrinus injuste intulerat pro illa querela querens, injuriam in pleno capitulo Cistercii, coram priore et conventu, indulserunt et remiserunt ei. Ipse autem una voce ibidem recognovit quod nichil habebat vel habere poterat vel debebat sive in bosco vel in terris cultis et incultis, totum contulit et dedit in puram et perpetuam elemosinam, nichil sibi vel heredibus suis sive in costumis vel rebus aliis retinens vel reservans. Et in huius rei testimonium ad peticionem dicti Perrini presentem cartam sigilli mei impressione munivi. Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo tertio, mense junii.

(Arch. dép. de la Côte-d'Or, fonds de Citeaux, Cart. n° 185, f. CXV.)

X

[blocks in formation]

Domini de Lambrey donant nobis nemus de la Rappe, juxta nemus de Poulot.

In nomine Domini amen. Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo sexagesimo tercio, mense augusto, nos Vualo et Haymonius de Lambreio, fratres, domicelli, notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis, quod nos diem extreme messionis operibus minime prevenire et animarum nostrarum et animarum antecessorum nostrorum saluti providere cupientes, deliberacione provida dedimus, concessimus, obtulimus atque quictavimus in elemosinam perpetuam Deo et ecclesie beate Marie Cistercii, et viris religiosis abbati et conventui eiusdem loci ibidem Deo servientibus, totum nemus nostrum quod vocatur nemus de la Rape, situm inter terram nostram arabilem, ex una parte, et nemus dictorum abbatis et conventus, quod vocatur nemus de Poulot, ex altera, et de ipso nemore predicto nos omnino devestimus in fondo et nemore et dictos Cistercienses corporaliter investimus et in verum dominium et possessionem corporalem veram et perpetuam induximus, pro voluntate

« ZurückWeiter »