Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

totius juris canonici et civilis ac consuetudinarii que michi vel meis ad veniendum contra predicta vel aliquid de predictis possent competere modo aliquo vel prodesse et precipue juri dicenti generalem renunciationem non valere. Et si alique littere pênes me et meos reperirentur de cetero que super dicto nemore vendito confecte fuissent quocumque sigillo vel quibuscumque sigillis essent sigillate volo et concedo quod dicte littere nullius sint valoris vel momenti et eisdem litteris pro me et meis abrenuncio penitus et expresse. Volens et concedens pro me et meis quod omnia et singula supradicta in dicta presenti littera contenta intelligantur et exponantur prout melius et fanius ad utilitatem dictorum emptorum intelligi poterunt et exponi a quocumque sapiento et perito ad hoc quod dicta vendicio et omnia et singula supradicta in sui roboris perpetuo permaneat firmitate. Volens etiam et concedens quod ad predicta omnia facienda tenenda et perpetuo firmiter observanda ego et mei heredes per curiam domini ducis B.urgundie compellamur tanquam ex re adiudicata in eadem jurisdictione ipsius curie, me et heredes meos et omnia bona mea quo ad hoc supponendo. In cuius rei testimonium sigillum dicte curie presentibus litteris rogavi et obtinui apponi. Actum in presentia Jacobi de Remis, notarii de Nuyz, Roberti Armigerii mei, Stophani predicti dicti Caillier et fratris Hugonis monachi de Feyneyo Cisterciensis ordinis testimonio ad hoc vocatorum, anno et mense predictis. .

lArch. dèp. de Bourgogne, fonds de Cilcaux, Cari, n" 1S5, foi. XCIX.)

XV

1312. — Per escambum nos quictamus Theobaldo de Ysurra et eius uxori lj eminas in dimidia avene quas debebant nobis quocumque anno super unum mansum apud Ysurram prope Chapusot el Ipsi dant nobis partem suam nemoris des Eschesaulx huic et inde circa nostrum.

In nomino Domini amen. Anno incarnationis eiusdem m0 ccc° duodecimo, mense decembri, nos Theobaldus filius defuncti Robertii do Cimisterio de Ysurra et Hugueta dicta Aloote eius soror. Notum facimus universis présentes litteras inspecturis,quod pro eo quod religiosi viri abbas et conventus Cistercii Cabilonensis diocesis nobis et nostris heredibus tradiderunt et quittaverunt duas eminas cum dimidia avene quos ipsi religiosi habebant super unum mansum situm apud Ysurram de annuo et perpetuo redditu ad mensuram Divionensem, inter mansum dicti Chapusot de Ysurra ex una parte et mansum

Symoneti Bergerii dicti loci ex altéra, item omne jus quod habebant erga possidentes mansum predictum et in toto manso predicto ratione dicte avene redditualis de quibus omnibus tenemus nos pro pagatis. Idcirco nos ex certa sciencia et spontanea voluntate non decepti in aliquo ratione predictorum tradimus, cedimus, concedimus et in perpetuum quictamus et deliberamus prefatis religiosis et suis successoribus partem nostram quam habemus in nemoribus d'Bschesaul sitis in finagio de Ysurra inter nemora dictorum religiosorum hinc et inde. De qua parte nostra dictorum nemorum nos penitus devestimus et dictos religiosos et successores eorumdem per traditionem presentem corporaliter investimus et in possessionem pacificam mittimus et inducimus de eadem tenemur et promittimus per juramenta nostra data corporaliter super sancta Dei evangelia et sub obligacione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium dictam partem nostram dictorum nemorum prefatis religiosis et suis successoribus contra omnes deffendere et contra omnes perpetuo garantire et tenere in pace quicte et libère ab omni onere servitutis et contra predicta ut aliquod de predictis per nos vel per alium non venire, nec contra venienti consentira tacite vel aperte. Ad maiorem garantiam portandam nos Hugo dictus Maltpaye et Symonetus Bergerius do Ysurra ad requestam dictorum Theobaldi et eius sororis et pro ipsis constituimus nos in manibus dictorum religiosorum fideiussores pacis de parte sua dictorum nemorum d'Eschesaux ab eisdem traditorum per juramenta super sancta Dei evangelia corporaliter prestita. Juramenta nos et heredes nostros et omnia bona nostra propter hoc specialiter obligamus. Et ad omnem promissorum observanciam volumus nos omnes superius compelli quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iure dictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum dicte curie supplicavimus apponi. Actum in presentia Johannis de Talento notarii de Sauz, Jacobi.Moree de Flageyo, Erardi filii à la Croiche de Villabicheti et Odonis olearii de Corcellis testium ad hoc vocatorum. Anno et menso predictis.

fArch. dép. de la Cile-d'Or, fonds de Cffeaiw, Cari. n° 185, fol. CXVU I

XVI

1312. — Quomodo Perrenetus Chapuzoz de Ysurra et Mathelia soror eius vendit nobis partem quam habebat in nemore d'Eschesaus.

In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo ccc« duodecimo mense decembri. Nos Perrenetus Chapuzot de Ysurra TOME XI. 15

et Mathelia eius soror, notum facimus universis presendibua et futuris quod nos ex certa scientia et spontanea voluntate non decepti in aliquo vendimus, concedimus et in hereditatem perpetuam quitamus religiosis viris abbati et conventui Cistercii pro se et suis successoribus partem nostram quam habemus in nemore d'Eschesaux sito in finagio do Ysurra inter nemora heredum domini Jaque de Ysurra huic et nemora dictorum religiosorum, inde scilicet pro viginti una libris Turonensibus duplicum nobis solutis et dictis emptoribus ex pecunia numerata de quibus ad plénum tenemus nos pro pagatis. Quare de predictis venditis nos penitus devestimus et dictos religiosos emptores et suos heredes per traditionem presentium corporaliter investimus et in veram possessionem pacificam mittimus et inducimus, de eisdem tenemur et promittimus per juramenta nostra data corporaliter super sancta Dei evangelia et sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium, presentium et futurorum predicta vendita prefatis religiosis emptoribus et suis heredibus contra omnes deffendere et perpetuo légitime garantire et tenere in pace quiete et libère ab omni onere servitutis et contra hujusmodi vendicionem de cetero per nos vel per alium non venire ne contra venienti consentire, immo facere et prestare in hoc facto quicquid in causa evictionis et légitime vendicionis débet fieri et prestari. Renunciantes in hoc facto exceptioni dicte vendicionis non légitime facte, non rocepte et non habite pecunie et omni alii juri canonico et civili et precipuejuri dicenti generalem renunciationem non valere. Et ad promissorum observanciam volumus compelli quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius jurisdictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum dicte curie supplicavimus apponi. Actum inpresentia Johannis de Talento notarii de Sauz.Jacobi Moree de Flageyo et Symoneti Bergerii testium ad hoc vocatorum. Anno et mense predictis.

(Arch. dèp. de la Côte-d'Or, fonda de Citeaux, Cari. n° 185, f. CXVlll.)

XVII

1331. — Acquisition de c arpens de bois ou bois de Pontoillier.

tn nomino Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo tricentesimo, trigesimo primo, mense septembris. Ego Hugo de Pontescisso miles dominus de Talemey. Notum facio universis presentibus et futuris, quod ego non coactus nec deceptus sed sciens providens et spontaneus vendo concedo et in perpetuum quicto pro mo et meis heredibus religiosis viris abbati et conventui Cistercii et successoribus suis centum arpenta nemorum sita in fmagio de Ysurra in una pecia nemoris quod dicitur nemus de lay La Vie juxta nemus Symonis de Montot huic et nemus dictorum religiosorum quod dicitur nomus Botirreaul et nemus de Polot inde et se extendit a via per quam itur a fabricis usque ad Chaseaulx et usque ad campos de Polot: item omne jus et omnem actionem realem et personalem quod et quam ego habeo, habere possum et debeo in dictis centum arpentis nemorum tam in justicia alta et bassa cum omni jure venandi quam aliis rébus quibuscumque. Ita tamen quod si dicta pecia nemoris non continet decetera centum arpenta dictis religiosis vendita teneor et promitto perficore dictis religiosis in nemoribus meis sitis in finagio de Ysurra, in nemoribus meis propinquioribus nemoribus dictorum religiosorum. Hanc autem vendicionem facio precio ducentarum et sexaginta librarum Turonensium parvorum mihi a dictis emptoribus solutorum in pecunia légitime numerata. Et de quibus me teneo ab eisdem intègre pro pagato. Quare de dictis centum arpentis nemorum venditorum me et meos penitus devestio et dictos religiosos et eorum successores investio ac in possessionem veram vacuam vel quasi induco corporalem. Promittens pro me et meis per juramentum meum super sancta Dei evangelia corporaliter datum, et sub obligacione omnium bonorum meorum mobilium et immobilium, presentium et futurorum quorumcumquc omnia predicta vendita religiosis dictis et eorum successoribus libère contra omnes perpetuo garantire et in me onus littis suscipere causam que deffendere meis propriis sumptibus et expensis, si quin calumpniatores aut contradictores quod absit appererent tamcito quocienscumque et quacumque parte littis super hoc fuero requisitus, et facere et prestare quicquid in causa evictionis débet fieri et prestari. Renuncians siquidem ego venditor predictus ex certa sciencia pro me et meis penitus in hoc facto omni actioni et exceptioni doli, mali, metus et in actum conditioni sine causa vel ex injusta causa omnium premissorum non légitime factorum dicte venditionis non légitime facte, dicte pecunie non habite nec recepte spci future habitationis et receptionis deceptioni lesioni littis contestationi copie presentium ac transcripto et omni juri canonico et civili, juri precipue dicenti generalem renunciationem non valere. Et volo me compelli ad premissorum observanciam quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius juridictioni quo ad hoc suppono me meos heredes et omnia bona mea. In quorum testimonium sigillum dicte curie litteris istis rogavi et obtinui apponi. Actum in presencia Symoneti Judei notarii, Guioti de Gros Bois, Johanneti Rovre, Fiot de Rovra, Johannis le Saonoys et Odeti Pascote de Salone, tcstimonium ad hoc vocatorum et rogatorum. Anno et mense predictis. (Arch. dép. de la Cûte-d'Or, fonds de Ctteaux, Cart. n" 185, f. CV.)

XVIII

1331. — Bartholomeus de Nantot domicellus laudat et confirmât vcndicionem ta— tam religiosis Cisterciensibus a domino Hugone milite et domino de Thalameio de centum arpentum nemorum sitorum in finagio de Ysurra movencia do feodo suo et propter hoc recepit a dicto domino Hugone deeem libras parvorum turonensium.

In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem millesimo tricentesimo tricesimo primo, mense aprilis ante Pascham. Ego Bartholomeus do Nantot domicellus, notum facio universis présentes litteras inspecturis quod cum dominus Hugo de Pontecisso, miles, dominus de Thalemeyo, vendidit perpetuo religiosis viris abbati et conventui Cistercii centum arpenta nemorum sita in finagio de Ysurra movencia do feodo meo pro certo precio prout in litteris sigillo curie domini ducis Burgundie sigillatis plenius continetur, ego pro decem libris turonensium parvorum fortium michi a dicto domino Hugone solutarum, traditarum et deliberatarum in pecunia bene et légitime numerata. Et de quibus a dicto domino Hugone me teneo plenarie pro pagato penitus et contento, predictam vendicionem a dicto domino Hugone dictis religiosis factam de centum arpentis nemorum predictis tanquam dominus feodi, volo, valido confirmo et penitus rattifico et quicquid juris, actionis, rationis vel reclamacionis habeo habere possum vel debeo in eisdem centum arpentis nemoris dicti feodi religiosis predictis quicto, cedo, concedo et perpetuo transferro absque aliqua reelamatione a me seu heredibus meis de cetero in eisdem facienda. Et promitto pro me et meis heredibus per meum juramentum datum ad sancta Dei evangelia et sub obligacione omnium bonorum meorum contra tenorem presentium litterarum non venire in futurum per me vel alium tacite vel expresse. Omnibus exceptionibus et allegacionibus tocius juris et facti que contra tenorem presentium litterarum possent obici seu dici in hoc facto cessantibus penitus et remotis. Et volo me compelli ad premissorum observanciam quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc suppono me et meos heredes. In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie rogavi apponi. Actum in presentia Symoneti Judei notarii Rovre, Guioti Chissey do Perreceyo dicti Cetart de Taumireyo et Guillermi do Quinceyo domicelli, testium ad hoc vocatorum, anno et mense predictis.

'Arch. dép. de la Côte-d'Ov, fonds de Citeaux, Cart. n- 185, f. CVI.)

« ZurückWeiter »