Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

piissimam haeresim damnat. lib. de septem custodiis. cap. 14. et lib. 2. de ornatu spiritalium nuptiarum cap. 76. et sequentibus, et opusculo quod inscripsit Samuel, seu de vera contemplatione.

Secundo haec sententia intelligi potest, ut ipsum esse creatum non desinat secundum rem, sed solum quoad sensum et affectum contemplantis; qui ita ad Deum rapitur, ut seipsum amplius non sentiat, sed solum Deum: in quem sibi videtur transformatus. Hunc modum vocant unionem fruitivam, in qua anima fruitur Deo, sui prorsus oblita, ipsius dulcedinem cum ineffabili delectationis sensu percipiens et degustans, perinde ac si ipsa esset in Deum transformata. Et hoc sensu ista sententia intelligitur a Rusbrochio, Dionysio Carthusiano, et aliis contemplativis; neque quidquam incommodi continet. Verum hic non requiritur alia unio quam ea quae fit per visionem et amorem, ut statim ostendetur.

CAPUT TERTIUM.

Quomodo modus iste unionis medius sit inter unionem quae fit in gloria per visionem et amorem beatificum, et inter unionem quae fit in hac vita cum auxilio ordinario per actum fidei, spei, et charitatis.

Ibid. nu. 7. §. Nihilominus tamen.

Quartus modus unionis, de quo hic agimus, multum distinguitur ab unione illa quae fit in gloria per visionem et amorem beatificum, et ab unione quae fit in hac vita cum auxilio ordinario per actum fidei, spei, et charitatis, etiam in viris perfectis. Nam illa unio inter has duas unionum species medio modo se habet. Non enim fit per actus nostros cum auxilio ordinario, sed cum influxu Dei specialissimo, quo isti actus in anima devota excitantur et formantur, ipsa se passive habente, id est, non libere cooperante (etsi vitaliter concurrat) sicut in motibus gratiae praevenientibus. Per tales actus Deus potest animae repraesentare quidquid ipse voluerit, efficiendo ut ipsa concipiat intellectu mirabilia, ineffabilia, lucem immensam, solitudinem immensam, pulchritudinem incomprehensibilem, gloriam coelestem, et alia stupenda, quae san

ctis viris in eorum ecstaticis contemplationibus objiciuntur; et simul potest in eadem anima excitare ardentissimos actus amoris, gaudii et delectationis, et sensum quendam tactus ac gustus suavitatis et dulcedinis divinae, atque adeo ipsius deitatis. Item sensum cujusdam annihilationis sui et transitus in dilectum, vel in suum principium, vel demersionis in pelagus quoddam deliciarum: cessante interim sensuum inferiorum officio, et usu libero imaginationis, intellectus, et voluntatis. Talia plurimi Dei amici saepe experiuntur, cum summo in cognitione et amore Dei suique despicientia profectu, qui ex hujusmodi visitationibus sequitur.

Simili fere modo peractae omnes visiones propheticae, Deo formante in phantasia vel intellectu Prophetarum varios actus vitaliter repraesentantes id quod ipse volebat ab illis concipi, sive id fieret per modum visionis, sive per modum auditionis, sive per modum odoratus odoris suavis vel tetri, sive per modum gustus, sive per modum tactus. Possunt enim omnibus his modis actus interni in anima, etiam in portione superiori, excitari a Deo. Exempla habemus plurima tum in prophetis, tum in Apocalypsi S. Joannis: unde dicunt se vidisse, se audivisse, gustasse, tetigisse, etc.

Ex quibus patet primo, non esse opus ut Deus formet aliqua objecta seu simulacra objectorum, quae mentibus objiciantur: tum quia actus vitales abunde sufficiunt; (cum per se formaliter quaelibet objecta menti objiciant) tum quia vix concipi potest quomodo aliqua. objecta in mente formari possint, ut lux immensa, caligo immensa, profunditas immensa, et similia: tum quia unico actu simul innumera repraesentari possunt; ut cum Joannes vidit turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat. Itaque perspicuum videtur, omnes tales visiones fieri per solos actus, per quos fieri potest clara repraesentatio objectorum, perinde ac si existerent, quamvis nullo modo existant.

Patet secundo, non esse contemnendos scriptores mysticae theologiae, etiamsi ea quae ipsi scribunt, nos non experiamur: quia cum multi eorum sint viri sanctissimi, et omnibus virtutibus ornatissimi, non facile putandum est eos decipi, cum omnia quae passim de suis experientiis scribunt facillime fieri et explicari possint.

Patet tertio, recte hunc modum unionis, quem contemplativi supremum in hac vita statuunt, poni distinctum a ceteris, ut qui

specialissimo Dei influxu fiat, et paucissimis concedatur. Haec paulo fusius, ut melius haec unio concipiatur, et ne putentur inania, quae de hac à contemplativis scribuntur.

CAPUT QUARTUM.

Quod haec unio contemplativorum cum Deo consistat in actibus intellectus et voluntatis.

Quae hactenus duobus praecedentibus capitibus dicta sunt de unione contemplativorum cum Deo, complectuntur tam actus intellectus, quam voluntatis: ex his enim duobus perfecta cum Deo conjunctio perficitur. Necesse tamen semper est, ut actus intellectus voluntatis actum praecedat. Cum enim voluntas per se caeca sit, in nullum actum ferri et exilire potest, nisi prius intellectus lucem exhibeat, qua voluntas in bonum (quod solum ejus est objectum) se movere possit. Pro ratione autem qua intellectus voluntati bonum exhibet, ipsa in bonum fertur. Unde si bonum sic voluntati proponatur, ut ipsa non omnino ad id prosequendum determinetur, potest illa pro innato et suipotente arbitratu id ipsum prosequi, vel ab ejus prosecutione abstinere. Si vero omnem boni plenitudinem in eo inveniat, tunc ad id amandum et appetendum in tantum impellitur,

« ZurückWeiter »