Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

modum nunc explicatum. Hoc fere modo B. Franciscum orationem Dominicam recitare solebat, et B. Pater noster Ignatius eum modum valde commendat in libello Exercitiorum. Nec video quae ratio orandi possit esse praestantior. Facile autem quibusvis aliis precationum et laudum formulis, et psalmis, et hymnis, et versiculis accommodari potest.

LIBELLUS PRIMUS.

CONSIDERATIONES VIAE PURGATIVAE

PRO INCIPIENTIBUS.

ACTUS FIDEI.

Documentum.

Ut quis per Viam Purgativam accedat ad Deum, recta ac distincta vestigia assignat Oecumenicum Concilium Tridentinum Sess. 6. de Justificatione, cap. 6. Requirit imprimis actum fidei. Disponuntur, ait, ad ipsam justitiam, dum excitati divina gratia, et adjuti, fidem ex auditu concipientes, libere moventur in Deum, credentes vera esse, quae divinitus revelata, et promissa sunt. Et infra: De hac dispositione scriptum est: Accedentem ad Deum, oportet credere quia est, et quod inquirentibus se remunerator sit. Hebr. 11. Ila Tridentinum. Ut autem credas, quia est, servire poterit consideratio de Deo et divinitate: item de ipso esse et qui est.

Ut deinde credas, quod inquirentibus se remunerator sit, usui esse poterit consideratio de Deo, ut est salus nostra: item de Deo, ut est gloria nostra: item de aeternitate Dei. Igitur

sequentibus considerationibus actus vivae fidei in

termisce.

CONSIDERATIO I.

De Deo et divinitate.

Deus dupliciter concipi potest secundum Dionysium. 1. Per affirmationes, seu conceptus positivos, quibus omnes perfectiones ei tribuuntur. 2. Per negationes, seu conceptus negativos, quibus omnes perfectiones, ut a mente creata absque lumine gloriae concipiuntur, de eo negantur. Priori modo concipimus Deum esse spiritum sublimissimum, optimum, maximum, sempiternum, potentissimum, sapientissimum, benignissimum, sanctissimum, justissimum, misericordissimum, pulcherrimum, rebus omnibus intime praesentem, omnia interius creantem, formantem, conservantem, gubernantem, et ad suam gloriam ordinantem, tamquam primum principium et finem rerum omnium.

Similis descriptio Dei colligi potest ex S. Augustino, lib. 1. Confess. c. 4. paucis additis, hoc modo: Deus est spiritus summus, optimus, maximus et sempiternus, potentissimus et benignissimus, misericordissimus et justissimus, secretissimus et praesentissimus, fortissimus et

pulcherrimus, simplicissimus et perfectissimus, indivisibilis et immensus, stabilis et incomprehensibilis; immutabilis, mutans, omnia; semper agens, semper quietus; colligens nec egens; creans et nutriens et perficiens, portans et implens et protegens: ex quo omnia, per quem omnia, propter quem omnia.

Et S. Bernardus lib. 5. cap. 11. de consideratione ad Eugenium, sic describit Deum: Quid est Deus? voluntas omnipotens, benignissima virtus, lumen aeternum, incommutabilis ratio, summa beatitudo, creans mentem ad se participandum, vivificans ad sentiendum, afficiens ad appetendum, dilatans ad capiendum, justificans ad promerendum, accendens ad zelum, fecundans ad fructum, dirigens ad aequitatem, formans ad benevolentiam, moderans ad sapientiam, roborans ad virtutem, visitans ad consolationem, illuminans ad cognitionem, perpetuans ad immortalitatem, implens ad felicitatem, circumdans ad securitatem. Omitto alias, quas habet eodem libro, quae fere sunt per affirmationes.

Posteriori modo Deus concipitur esse spiritus infinitus, immensus, sempiternus, infinite supra omnem perfectionem, excellentiam, et magnitudinem a mente creata conceptibilem elevatus; supra omnem substantiam, supra omnem poten

tiam, omnem sapientiam, omnem intellectum, omnem lucem, omnem pulchritudinem, omnem sanctitatem, omnem justitiam, omnem bonitatem, omnem beatitudinem, omnem gloriam; adeo ut ipse nihil horum proprie sit, nulli horum sit similis, sed infinite sublimior, et praestantior.

Ratio est: primo, quia omnes illae perfectiones, ut a nobis, vel ab Angelis, absque lumine gloriae concipiuntur, sunt limitatae in ratione entis, ita ut alia aliam non includat: ut vero sunt in Deo, sunt prorsus illimitatae, ita ut se mutuo includant. Deinde menti creatae objiciuntur per modum formatum accidentalium, sicut se habent in rebus creatis. In Deo sunt una simplicissima substantia, seu forma per se subsistens. Ob has causas Dionysius Areopagita multis locis hunc modum concipiendi Deum, praefert ei, qui est per affirmationes, Vide cap. 2. de coelesti hierarchia, et cap. 1. et 2. de divinis nominibus, et cap. 3. de mystica theologia.

Possunt etiam hi duo modi misceri, sicut miscentur in hac descriptione: Deus est incomprehensibilis bonitas in sua essentia, inscrutabilis profunditas in sua sapientia, inaccessibilis altitudo in sua eminentia, ineffabilis latitudo in sua charitate, infinita longitudo in sua aeterni

« ZurückWeiter »