Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tate, simplicissima puritas in sua sanctitate, absoluta immensitas in sua magnitudine, caligo lucidissima, solitudo abundatissima, simplicitas perfectissima, sibi et beatis omnibus paradisus et coelum, aeterna vita, aeterna requies, aeterna beatitudo, et omnium bonorum infinita plenitudo.

Quod ad divinitatem attinet, etsi ipsa a Deo, nullo modo ex parte rei, aut in conceptu videntium Deum distinguatur; tamen in nostro conceptu seu concipiendi modo est aliqua distinctio: cum divinitas concipiatur ut forma, Deus ut quid constitutum ex forma et substantia. Dupliciter autem divinitas concipi potest.

1. Per modum essentiae seu naturae intellectualis infinitae, ex qua quodammodo manent omnes illae perfectiones, quae attributa vocantur: ita ut haec non contineantur in ratione divinitatis, seu essentiae divinae formaliter, sed tamquam in fundamento; sicut proprietates in rebus creatis.

2. Concipi potest, tamquam forma simplicissima per se subsistens, infinitae perfectionis, quae formaliter contineat omnes perfectiones in sua summa elevatione consideratas: ita ut Deus per illam formam sit formaliter potens, sapiens, bonus, sanctus, justus, etc. imo sit formaliter ipsa potentia, sapientia, bonitas,

sanctitas, justitia, etc. non accidentaria, sed substantialis, et per se subsistens. Et hic modus concipiendi est praestantior, et Deo dignior, ut alibi fusius declaratum est, tum ratione, tum Sanctorum Patrum testimoniis. Sic enim divina essentia formaliter continet omnem perfectionem simplicem, non tantum fundamentaliter, et ipsae perfectiones habent se per modum substantiae, non accidentis, vel proprietatis accessoriae.

PRECATIO.

Ad Deum et Divinitatem.

Ex lib. 7. de Perfect. cap. 3.

Ad te accedo viva fide instructus, o Domine: tu Deus meus es, et non est alius. Tu Deus super omnes Deos, tu omnis divinitatis abyssus. An, ut pictor, adjiciam omnes virtutum colores? Tu omnes superexcedis. An, ut sculptor, rejiciam, quidquid rude, indolatum, superfluum, impolitum? Tu omni imperfectione cares, omni circumscriptione, omni limitatione, omni termino.

Tu omnis perfectionis auctor et exemplar, et finis, et conservator, omnem terminans infinitatem, omnem transiliens finem, omnem de-. finiens mensuram, omnem fingens speciem, om

nem formans informitatem. Tu per te perfectus, et superfectus, et ante perfectus, omnem perfectionem et excellentiam simplici unitate praehabens.

Tu sine quantitate magnus, sine qualitate bonus, sine numero infinitus, sine figura formosus, sine tempore aeternus, sine loco immensus, sine extensione diffusus, sine multiplicitate perfectus, sine situ altissimus. Tu centrum universi, ad quod omnia quiescunt, a quo omnia sustentantur. In te omnis amoris illicium, omnis desiderii consummatio, omnis motionis terminus, omnis appetitus satietas.

Haec ita esse certissima fide credo, et admodum gaudeo Deum meum talem esse; et ita esse coram toto orbe profiteor.

Modus legendi hanc precationem, et sequentes.

Nota. Quia haec precatio, et reliquae, quas per intervalla inserimus, sunt plenae succo, et continent medullam rerum, quae toto libro de qualibet perfectione ab auctore tractatae sunt, ideoque „Recollectiones precatoriae" ab eodem nuncupantur, expedit attente perlegere, et usurpare modum orandi, qui fit per quandam vocum et temporum commensurationem. De hoc ita loquitur S. P. Ignatius in libello suo Exercitiorum

spiritualium hebdomade quarta: Hic orandi modus in eo consistit, ut inter singulas respirandi vices singula orationis verba transmittamus, expensa interim, vel significatione prolatae vocis, vel personae, ad quam oratio spectat, dignitate, vel mea ipsius vilitate, vel utriusque postremo differentia. Eodem procedendum modo in verbis reliquis.

CONSIDERATIO II.

De ipso esse, et qui est.

Deus dicitur esse, et qui est, et existèns (ut Septuaginta vertunt Exodi 3) quinque modis vel rationibus. 1. Ut fons et causa totius esse; cum omne esse, et omne ens ab ipso sit, et assidue ab ipso, sicut lumen a sole, dependeat.

2. Quia non habet esse aliquod limitatum, neque est hoc vel illud, sicut Angelus vel homo: sed universe est, totum esse in se complectens, et ab aeterno anticipans; cum tota essendi plenitudo, totaque entis latitudo et amplitudo, in ipso plenissime et eminentissime contineatur.

3. Quia sempiterne est, suo esse, suaque vita totam implens, adaequans, in se complectens et ambiens aeternitatem.

4. Quia immense est, totam implens spatiorum imaginabilium immensitatem.

5. Quia immutabiliter est, omnia sua ita simul habens, et firmiter possidens, ut nihil unquam possit amittere; cum omnia habeat per suam immutabilem essentiam, cui nulla potest fieri accessio, nulla decessio.

PRECATIO.

Ad ipsum esse, et qui est.
Ex lib. 2. de Perfect. cap. 4.

Quid credo, cum Deum esse credo? Adjuva, Domine, incredulitatem, et imbecillitatem meam. Credo te illud esse, a quo omne habet esse quod est; credo te complecti omne illud esse, quod aliquid est: credo te esse, quod semper fuisti; et fuisse ante omne quod fuit: credo te hic esse cum omni esse, et ubique esse, quod hic es: credo te constanter fore, quod ab aeterno fuisti, et nunc esse, quod in aeternum futurus es.

Da mihi, Domine, ut comprehendam, cum omnibus Sanctis, quae sit longitudo, latitudo, sublimitas, et profundum divinitatis tuae; ut a me totus cogitatione, et affectu deficiens, in illud pelagus immergar, ibique perdam meipsum et creata omnia, nihil aliud attendens, nihil aliud sentiens, amans, desiderans, aut re

« ZurückWeiter »