Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

pendetur aeternum bonum; pro levi tribulatione, pondus gloriae immensum; pro afflictione terrena gloria in sublimitate. Vae miseris peccatoribus, qui momentaneum et leve hujus vitae solatium aeterno illi gloriae ponderi anteponunt: qui aeternum malunt subire supplicium, quam momentaneo hujus vitae carere modo: qui terrena ista praeferunt coelestibus, infima sublimissimis, momentanea sempiternis!

com

O aeternitas! tu semper menti meae obverseris, tu intimis mihi sensibus inhaereas, tu omnium mearum actionum et totius vitae sis regula. Omnia temporalia sive bona sive mala prae te contemnam et nihili ducam. Tu mihi in omni afflictione sis solatium, et in omni tentatione praesidium, et in omni prosperitate monitorium. Tibi vero, principiorum omnium principio, quod omni principio antiquius, tibi aevorum parenti, saeculorum regi, temporum dispensatori, aetatum provectori, omnis permansionis et durationis basi, et beatae aeternitatis largitori, omnis honor et gloria in omnem aeternitatem. Amen.

SECUNDUS PASSUS VIAE PURGATIVAE.

ACTUS TIMORIS.

Documentum.

Praeter fidem pro ulteriore passu in via Purgativa postulat Tridentinum actum timoris, de quo ita docet Sess. 6. c. 6. Disponuntur ad ipsam justitiam, dum peccatores se esse intelligentes, a divinae justitiae timore utiliter concutiuntur. Et infra: De hac dispositione scriptum est; Timor Domini expellit peccatum. Eccli. cap. 1.

Timori huic conciliando utilis consideratio de Deo, ut est judex vivorum et mortuorum. Item de Domino rerum omnium, et c. Item de Deo gubernatore.

CONSIDERATIO I.

De Deo, ut est judex vivorum et mortuorum.

Dicitur omnium judex, quia judicat omnes animas, simul atque discedunt a corpore. Hoc autem judicium sic peragitur. In primo instanti separationis objiciuntur menti illarum omnia bona et mala quae unquam fecerunt. Deinde eodem momento vident clare, quantum

praemii vel supplicii meruerint. Tertio, revelatur illis Dei judicis sententia, qua vel aeternis suppliciis, vel aeternis gaudiis addicuntur. Haec autem sententia fertur divina operatione, qua in mente formatur actus judicii, qualis conciperetur ex locutione externa judicis infallibilis. Sic enim Deus loquitur creaturae spiritali, quae etiam certissima redditur, hoc judicium provenire a Deo, et esse illius sententiam. Quomodo vero omnia opera bona et mala menti objiciantur, et quomodo videant se praemio vel poena dignos, alibi fusius explicatum. Hoc totum fit per actus, quos Deus singulari influxu in mente excitat: qui similes sunt visioni imaginariae, vel actibus perfectae memoriae, quibus quasi videmus res praeteritas cum suis circumstantiis. Itaque neque accusatore, neque testibus hic opus erit; quia ipsa cujusque conscientia exactissime de omnibus accusabit, et testabitur; idque in conspectu omnium Sanctorum, qui eadem omnia clare videbunt, et testabuntur. Et credibile est eandem notitiam fore quoque in daemonibus, ut videant quam justum sit Dei judicium. Nam si in die universalis judicii omnium facta omnibus erunt manifesta, ut justitia sententiae judicis omnibus appareat, cur non etiam in

particulari judicio sint manifesta daemonibus, damnationis sociis, judicis apparitoribus, et sententiae executoribus?

Porro lata hoc modo sententia, quam etiam daemones intelligunt, statim rapiuntur deorsum ad poenas tartareas, ibique detinentur, ita ut nullo modo possint egredi vel poenas declinare.

Hoc totum brevissimo tempore, et quasi momento peragitur; et, ut credibile est, priusquam anima discesserit loco a suo corpore.

Et quia omnibus horis plurimi toto orbe ex hac vita decedunt, judicium hoc quasi assidue agitur. Neque id difficile menti illi infinitae, quae omnibus animabus et mentibus creatis intime praesens est, et omnia earum opera optime novit, et facile potest ea cuilibet in conspectu ponere, et intrinsecus sententiam dictare.

2. Dicitur omnium judex, quia in fine mundi judicio publico judicabit omnes homines et daemones, in conspectu et praesentia omnium Angelorum sanctorum.

Proprie autem hoc tribuitur Christo Domino, cui Pater omne hoc judicium dedit et commisit. Exercebitur autem hoc judicium a Christo secundum humanitatem visibiliter. Hinc Daniel (cap. 7.) vidit Antiquum dierum sedentem ad judicandum orbem, et filium homi

nis ad eum adduci, cui data est omnis potestas et honor et regnum.

Virtute divinitatis fiet, primo, ut omnes homines resurgant, et simul cum omnibus daemonibus in locum judicii cogantur. Deinde, ut sua cuique opera in mentem veniant, et ut eadem hominibus omnibus fiant conspicua. Tertio, ut singuli justitiam sententiae intelligant.

Interea dum haec virtute divinitatis in mentibus judicandorum invisibiliter peragentur, Christus secundum humanitatem, comitatus omnibus Angelis, summa cum majestate, in nubibus comparens, sententiam in justos et injustos sensibiliter et breviter proferet: et simul virtute divinitatis in mentibus singulorum, propria cuique et meritis adaequata sententia dictabitur. Plura de his dicta sunt lib. 13. de Perfectionibus divinis, per multa capita.

PRECATIO I.

Ad Deum judicem vivorum et mortuorum. Ex lib. 13. de Perfect. cap. 31.

Quis novit potestatem irae tuae, aut prae timore tuo iram tuam dinumerare? Quis digne expendere suppliciorum magnitudinem et multitudinem, quae peccatoribus praeparasti, et

« ZurückWeiter »