Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

suorum. Et predictam particulam terre sic existentem a domo dicti Nicholai usque ad aquam de Fosse, adjudicaverunt et consideraverunt dicto Nicholao, habendam sibi et heredibus suis imperpetuum, prout inter eos dividitur per pilos interpositos inter bundas dictorum Johannis et Nicholai.

Item, viso exitu aque descendentis et supervenientis in gardino dicti Nicholai, tam ex parte dicti Nicholai quam dicti Johannis, adjudicaverunt dictum Nicholaum ducere aquam illam sic venientem per gardinum dicti Nicholai usque ad quandam gutteram, in pariete dicti Nicholai existentem, et quod tunc aqua illa exeat per gutteram predictam in gardinum dicti Johannis, et sic exiet per gardinum dicti Johannis usque ad aquam de Fosse. de Fosse. Et sic concordati sunt. Ad quam quidem concordiam ex utraque parte tenendam, et imperpetuum duraturam, utraque pars alteri seisinam in propriis personis suis, ut predictum est, liberavit; et sigilla sua hiis indenturis alternatim apposuerunt.

Datum apud Ebor', die Lune proximo ante festum Sancti Thome apostoli, 16 Dec., 16 Ric. ii. (1392).

(fo. 156, b.) Concordia facta inter Willelmum Brisgreve et Johannem de Skypton de Fery brigg.

Memorandum quod penultimo die Maii, 16 Ric. ii. (1393), hec concordia facta fuit inter Willelmum Brisegreve de Ebor', cordewaner, ex una parte, et Johannem de Skypton de Feribrigg, ex parte altera, de debatis et transgressionibus inter eosdem, per decretum Thome Gra, Johannis de Berden, Willelmi de Selby, et Thome Smyth, arbitratorum electorum ad concordandum partes predictas, cum consensu et supervisu Johannis de Brathwayt, tunc maioris electorum; videlicet, quod predictus Willelmus Brisegreve relaxaret dicto Johanni de Skypton quadraginta solidos sterlingorum, quos dictus Willelmus recuperavit versus ipsum Johannem in curia domini regis coram ballivis Ebor' et eciam idem Willelmus solveret et satisfaceret dicte curie de expensis in placito inter ipsas partes in dicta curia prosecuto. Et quia videbatur dictis maiori et arbitratoribus, quod hii qui fuerunt in inquisicione inter partes predictas et injustum veredictum inter ipsas reddiderunt, prout coram dictis maiore et arbitratoribus quidam eorum publice recognoverunt,

▲ SURGEON PROTECTS HIMSELF (139)

17

ideo ixem eorum concesserunt dare prefato Johanni de Skypton pro expensis suis factis in castro Ebor', gentes de Curia in banco. domini regis, tunc ibidem existente, xiij s. iiij d. Et super hoc utraque pars alteri fecerunt hinc inde acquietancias generales omnium actionum.

23 Jan., 17 Ric. ii. (1393-4). Venerunt in camera maioris super pontem Use in Ebor' coram Johanne de Brathwayt, tunc maiore, Alicia uxor Johannis de Cartmell de Ebor', barbour, Robertus Talke, tunc camerarius, Johannes de Kilvyngton, Hugo Gardyner, Johannes de Man, tapiter, et alii vicini ipsius Johannis de Cartmell, testificantes quod quia ipse Johannes nimis languidus fuerat de quadam infirmatate vocata le stane, peciit et requirebat quod Johannes Catlewe de Ebor', barbour, curam suam sibi imponere vellet ad afferendam petram; et sive viveret seu moreretur, ipse Johannes Catlewe quietus fore deberet ab omni impeticione, calumpnia, et demanda per ipsum seu dictam Aliciam uxorem suam, aut quemcumque alium aliqualiter in hac parte facienda.

(fo. 157). Memoracio de exactione presbiteris Ebor' non exigendorum.

mortuariorum a

Memorandum quod cum nuper inter communitatem rectorum et vicariorum ecclesiarum parochialium civitatis et suburbiorum Ebor', ex una parte, et communitatem presbiterorum tam cantarias in dicta civitate et suburbiis habencium quam eciam presbiterorum stipendiariorum hujusmodi cantarias non habencium, parte ex altera, occasione cujusdam pretense consuetudinis super exaccione mortuariorum presbiterorum hujusmodi infra dictas civitatem et suburbia decedencium, gravis suborta fuisset materia questionis, demum xx die Maii A.D. 1388, 2 Ric. ii., in quadam camera infra capellam Sancti Willelmi supra pontem Use dicte civitatis, camera maioris vulgariter nuncupata, coram venerabili viro, Willelmo de Seleby, tunc maiore dicte civitatis, Roberto Howom, Simone de Quixlay, R. Savage, Johanne de Berden, Roberto de Ampilford, Willelmo de Burton, Johanne de Rypon, Johanne de Styllyngton, Henrico de Yharom, Johanne de Cesay, Roberto Wrench, Thoma del Garth, civibus, et aliis quampluribus civibus honorabilibus civitatis predicte, presente me Willelmo de Chester, notario publico et clerico

communi civitatis predicte, ac magistro Willelmo Feriby de Ebor', cur(ie) Ebor' advocato, testibusque subscriptis, comparuerunt venerabiles viri, magister Willelmus Broghton, Sancte Trinitatis in Gothrumgate; Johannes Suthewell, Sancti Wilfridi ; Robertus Apylgarth, omnium Sanctorum in Northstrete ; dominus Johannes Pykeryng, Sancte Marie super pontem castri, ecclesiarum parochialium dicte civitatis rectores, nomine suo et aliorum rectorum et vicariorum supradicte civitatis et suburbiorum ad tunc ibidem absencium, necnon dominus Thomas de Garton, capellanus cantarie Sancti Michaelis in ecclesia Sancte Elene in Stayngate, Ebor'; dominus Ricardus de Thornton, capellanus cantarie Sancti Johannis Baptiste in dicta ecclesia Sancte Elene; Robertus de Fowton, capellanus cantarie Beate Marie in ecclesia Sancti Sampsonis; Johannes de Lutton, capellanus cantarie Sancte Katerine in ecclesia beate Marie Veteris; dominus Johannes de Ascham, capellanus cantarie Sancti Johannis Baptiste in ecclesia beate Marie ad portam castri; dominus Johannes de Molcroft, capellanus cantarie beate Marie in ecclesia Sancti Martini in Conyngstrete; dominus Robertus de Bylton, capellanus cantarie beate Marie in ecclesia Sancti Salvatoris in Marisco; dominus Johannes Flemmyng, capellanus cantarie Hugonis de Seleby in capella super pontem Use; dominus Willelmus de Coventre, dominus Thomas Waryn, dominus Robertus Lacer, dominus Willelmus de Wyghton, dominus Willelmus de Sonyngton, dominus Willelmus de Brayton, necnon alii quamplures capellani civitatis et suburbiorum predictorum, numero circiter xl. nomine et communitatis presbiterorum antedictorum. Ac Willelmus de Seleby maior predictus dixit et exposuit ibidem in presencia et audiencia omnium et infrascriptorum, quod nuper ad ipsius et aliorum civium dicte civitatis pervenit noticiam quod communitas rectorum superius memorata pretendent', fore consuevit in dictis communitate et suburbiis, quod singuli rectores et vicarii superius memorati et eorum successores habebunt a singulis presbiteris locorum predictorum infra suas (fo. 157, b) parochias decedentibus meliorem vestem suam cum capucio nomine mortuarii et pro mortuario, et sic dicebat dicta communitas rectorum precessores et predecessores suos habuisse et percepisse a presbiteris decedentibus ut prefertur

CHANTRY PRIESTS AND CITIZENS (1388)

19

per tempus et per tempora cujus contrarii sive inicii memoria hominis non existit.

Pretextu cujus pretense consuetudinis quidam dominus Robertus Ede traxit in causam quemdam dominum Thomam Wirkesworth, executorem testamenti domini Thome de la Ryver, quondam capellanum (sic) cantarie Sancte Trinitatis in Fossegate dicte civitatis, et qui dominus Robertus Ede hujusmodi auctoritate cessit et renunciavit, ac mandatum alias per ipsum datum procuratori suo ad agendum in hac parte in presencia suorum parochianiorum revocavit, quia recognovit se non habere justiciam in prosecucione sua, prout per instrumenta publica super hujusmodi revocacione et recognicione confecta plene liquit. Super quam materiam, cum fuisset aliquamdiu altercatum ibidem inter maiorem cives et presbiteros ac rectores predictos, demum Willelmus maior predictus ibidem, de consensu omnium civium ibidem presencium, dixit et publice declaravit quod omnes cantarie istius civitatis et suburbiorum fuerunt et sunt fundate a civibus et nobilibus istius civitatis, et presbiteri istius civitatis et suburbiorum cantarias habentes, et alii stipendiarii cantarias hujusmodi non habentes, sunt speciales oratores civium, patronorum suorum et magistrorum suorum, a quibus habuerunt et habent hujusmodi cantarias et stipendia, unde vivunt; ideo pertinet civibus, qui nunc sunt heredes dictorum fundatorum, et aliis omnibus habentibus stipendiarios presbiteros, diligenter advertere, ne aliqua nova consuetudo introducatur contra dictos presbiteros que foret ipsis onerosa, et si aliqua questio in hac parte contra ipsos seu eorum aliquem moveatur, eisdem eorum defensioni assistere ut patroni et magistri superius memorati. Insuper dixit idem maior, quod an rectores predicti fundent peticionem suam in exaccione mortuariorum de jure communi ignoravit, sed bene sibi constabat ut dixit et.

aliis civibus ibidem presentibus, ut singuli dixerunt, quod temporibus suis de quanto eis constabat nullus rector seu vicarius civitatis aut suburbiorum predictorum habuit mortuaria a presbiteris decedentibus infra suas parochias aut executoribus ipsorum, ut audivit dictus maior aut aliqui cives ibidem presentes, ut dixerunt, a senioribus suis, quod hujusmodi mortuaria per

1-A word has been erased here.

1

executores presbitorum rectoribus solvebantur, sed temporibus suis, ut eis constabat, et predecessorum suorum, ut ab eis audiverunt, fuerunt dicti presbiteri immunes a a prestacione hujusmodi mortuariorum. Constabat insuper dicto maiori, ut dixit, quod temporibus suis quamplures presbiteri hujusmodi decesserunt, et eorum executores absque prestacione alicujus mortuarii libere bona hujusmodi defunctorum ministrabant, nec uncquam, ut dixit, audivit hujusmodi mortuaria peti ab aliquo presbitero, excepto quod quidam dominus Hugo de Saxton, vicarius ecclesie Sancti Martini in Conyngstrete, petebat mortuarium a quodam Thoma del Garth, executore testamenti domini Johannis de Thresk, presbiteri, qui in parochia Sancti Michaelis de Berefrido Ebor' diem suum (fo. 158) claudebat extremum. Super qua materia consultus magister Johannes de Waltham, quondam officialis curie Ebor', respondit quod hujusmodi peticio fuit omnino injusta, nec aliquo jure colorata, ymmo omni juri contraria, quia ab ipso dono, ut dixit, sunt clerici ab hujusmodi omnibus exempti. Unde finaliter dictus maior dixit, quod tempore quo ipsum contingeret esse in officio maioritatis non deberet aliqua hujusmodi nova consuetudo, que est verius abusio sive coruptela, de quanto impedire potuit, introduci. Et in sentenciam per maiorem ut prefertur dicti concordarunt singuli cives predicti, per ipsum maiorem seriatim requisiti, et maior et cives predicti dixerunt quod ea, que per ipsos ibidem dicta fuerunt, processerunt de unanimi consilio omnium civium civitatis predicte. Dixerunt insuper iidem maior et cives, quod presbiteros suos predictos in hac parte pro posse suo defenderent, et ipsis in sua defensione assisterent laboribus et expensis. Insuper requisivit ibidem dictus maior presbiteros ibidem presentes an constabat eis de aliquibus presbiteris temporibus suis mortuis, et quid actum fuerat ad exactionem mortuariorum hujusmodi presbiterorum decedencium, dicti vero presbiteri porrexerunt maiori quandam cedulam continentem nomina presbiterorum, qui suis temporibus decesserunt, que cedula inferius recitatur. Et jurarunt dicti presbiteri, quorum aliqui noverunt dictam civitatem per lx. annos, aliqui per amplius tempus, ut dixerunt, quod nuncquam audiverunt quod aliquis presbiterorum, in dicta cedula nominatorum, seu aliquis alius presbiter dicte civitatis, solvebat

« ZurückWeiter »