Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tellectum, ut sciam testimonia tua. Inclina cor meum in verba oris tui, fluat ut ros eloquium tuum. Dicebant olim filii Israël ad Moysen: Loquere tu nobis, et audiemus; non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. Non sic, Domine, non sic oro, sed magis cum Samuele Propheta humiliter ac desideranter obsecro: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Non loquatur mihi Moyses, aut aliquis ex Prophetis: sed tu potius loquere, Domine Deus, inspirator et illuminator omnium Prophetarum; quia tu solus sine eis potes me perfecte imbuere, illi autem sine te nihil proficient.

2. Possunt quidem verba sonare, sed spiritum non conferunt. Pulcherrime dicunt, sed te tacente cor non accendunt. Litteras tradunt, sed tu sensum aperis. Mysteria proferunt, sed tu reseras intellectum signatorum. Mandata edicunt, sed tu juvas ad perficiendum. Viam ostendunt, sed tu confortas ad ambulandum. Illi foris tantum agunt, sed tu corda instruis et illuminas. Illi exterius rigant, sed

tu fecunditatem donas. Illi clamant verbis, sed tu auditui intelligentiam tribuis.

3. Non ergo loquatur mihi Moyses, sed tu Domine Deus meus, aeterna veritas, ne forte moriar et sine fructu efficiar, si fuero tantum foris admonitus et intus non accensus; et ne sit mihi ad judicium verbum auditum et non factum, cognitum nec amatum, creditum et non servatum. Loquere igitur, Domine, quia audit servus tuus; verba enim vitae aeternae habes. Loquere mihi ad qualemcumque animae meae consolationem et ad totius vitae meae emendationem, tibi autem ad laudem et gloriam et perpetuum honorem.

CAPUT III.

Quod verba Dei cum humilitate sunt audienda, et quod multi ea non ponderant.

Audi, fili, verba mea, verba suavissima, omnem philosophorum et sapientium hujus mundi scientiam excedentia. Verba mea spiritus et vita sunt, nec humano sensu pensanda. Non

sunt ad vanam complacentiam trahenda, sed in silentio audienda, et cum omni humilitate atque magno affectu suscipienda.

2. Et dixi: Beatus, quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum, ut mitiges ei a diebus malis, et non desoletur in terra.

3. Ego, inquit Dominus, docui Prophetas ab initio, et usque nunc non cesso omnibus loqui; sed multi ad vocem meam surdi sunt et duri. Plures mundum libentius audiunt, quam Deum; facilius sequuntur carnis suae appetitum, quam Dei beneplacitum. Promittit mundus temporalia et parva, et servitur ei aviditate magna: ego promitto summa et aeterna, et torpescunt mortalium corda. Quis tanta cura mihi in omnibus servit et obedit, sicut mundo et dominis ejus servitur? Erubesce, Sidon, ait mare, et si causam quaeris, audi quare. Pro modica praebenda longa via curritur pro aeterna vita a multis vix pes semel a terra levatur. Vile pretium quaeritur; pro uno numismate interdum turpiter litigatur; pro

vana re et parva promissione die noctuque fatigari non timetur.

4. Sed, proh pudor! pro bono incommutabili, pro praemio inaestimabili, pro summo honore et gloria interminabili vel ad modicum fatigari pigritatur. Erubesce ergo, serve piger et querulose, quod illi paratiores inveniuntur ad perditionem, quam tu ad vitam. Gaudent illi amplius ad vanitatem, quam tu ad veritatem. Equidem spe sua nonnunquam frustrantur, sed promissio mea neminem fallit, nec confidentem mihi dimittit inanem. Quod promisi, dabo; quod dixi, implebo; si tamen usque in finem fidelis in dilectione mea quis permanserit. Ego remunerator sum omnium bonorum, et fortis probator omnium devotorum.

5. Scribe verba mea in corde tuo, et pertracta diligenter; erunt enim in tempore tentationis valde necessaria. Quod non intelligis, cum legis, cognosces in die visitationis. Dupliciter soleo electos meos visitare, tentatione scilicet et consolatione. Et duas lectiones eis

quotidie lego: unam increpando eorum vitia, alteram exhortando ad virtutum incrementa. Qui habet verba mea et spernit ea, habet qui judicet eum in novissimo die.

Oratio ad implorandam devotionis gratiam.

6. Domine Deus meus, omnia bona mea tu es. Et quis ego sum, ut audeam ad te loqui? Ego sum pauperrimus servulus tuus, et abjectus vermiculus, multo pauperior et contemptibilior, quam scio et dicere audeo. Memento tamen Domine, quia nihil sum, nihil habeo nihilque valeo. Tu solus bonus, justus et sanctus; tu omnia potes, omnia praestas, omnia imples, solum peccatorem inanem relinquens. Reminiscere miserationum tuarum, et imple cor meum gratia tua, qui non vis esse vacua opera tua.

7. Quomodo possum me tolerare in hac misera vita, nisi me confortaverit misericordia et gratia tua? Noli avertere faciem tuam a me; noli visitationem tuam prolongare; noli consolationem tuam abstrahere, ne fiat anima mea sicut terra sine aqua tibi. Domine,

« ZurückWeiter »