Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

magnatibus non libenter appareas. Cum humilibus et simplicibus, cum devotis et morigeratis sociare, et quae aedificationis sunt, pertracta. Non sis familiaris alicui mulieri; sed in communi omnes bonas mulieres Deo commenda. Soli Deo et Angelis ejus opta familiaris esse, et hominum notitiam devita.

2. Caritas habenda est ad omnes, sed familiaritas non expedit. Quandoque accidit, ut persona ignota ex bona fama lucescat; cujus tamen praesentia oculos intuentium offuscat. Putamus aliquando aliis placere ex conjunctione nostra, et incipimus magis displicere ex morum improbitate in nobis considerata.

CAPUT IX.

De obedientia et subjectione.

Valde magnum est in obedientia stare, sub praelato vivere, et sui juris non esse. Multo tutius est stare in subjectione, quam in praelatura. Multi sunt sub obedientia magis ex necessitate, quam ex caritate; et illi poenam habent et leviter murmurant. Nec libertatem

mentis acquirent, nisi ex toto corde propter Deum se subjiciant. Curre huc vel illuc: non invenies quietem, nisi in humili subjectione sub praelati regimine. Imaginatio locorum et mutatio multos fefellit.

2. Verum est, quod unusquisque libenter agit pro sensu suo, et inclinatur ad eos magis, qui secum sentiunt. Sed si Christus est inter nos, necesse est, ut relinquamus etiam quandoque nostrum sentire propter bonum pacis Quis est ita sapiens, qui omnia plene scire possit? Ergo, noli nimis in sensu tuo confidere, sed velis etiam libenter aliorum sensum audire. Si bonum est tuum sentire, et hoc ipsum propter Deum dimittis et alium sequeris, magis exinde proficies.

3. Audivi enim saepe, securius esse audire et accipere consilium, quam dare. Potest etiam contingere, ut bonum sit uniuscujusque sentire; sed nolle aliis acquiescere, cum id ratio aut causa postulat, signum est superbiae aut pertinaciae.

[blocks in formation]

De cavenda superfluitate verborum. Caveas tumultum hominum, quantum potes, multum enim impedit tractatus saecularium gestorum, etiamsi simplici intentione proferantur. Cito enim inquinamur vanitate et captivamur. Vellem me pluries tacuisse et inter homines non fuisse. Sed quare tam libenter loquimur et invicem fabulamur, cum tamen raro sine laesione conscientiae ad silentium redimus? Ideo tam libenter loquimur, quia per mutuas locutiones ab invicem consolari quaerimus, et cor diversis cogitationibus fatigatum optamus relevare. Et multum libenter de his, quae multum diligimus vel cupimus, vel quae nobis contraria sentimus, libet loqui et cogitare.

stra.

2. Sed proh dolor! saepe inaniter et fruNam haec exterior consolatio, interioris et divinae consolationis non modicum detrimentum est. Ideo vigilandum est et orandum, ne tempus otiose transeat. Si loqui licet et expedit, quae aedificabilia sunt loquere. Ma

lus usus et negligentia profectus nostri multum facit ad incustodiam oris nostri. Juvat tamen non parum ad profectum spiritualem devota spiritualium rerum collatio; maxime ubi pares animo et spiritu in Deo sibi sociantur.

CAPUT XI.

De pace acquirenda et zelo proficiendi. Multam possemus pacem habere, si non vellemus nos cum aliorum dictis et factis, et quae ad nostram curam non spectant, occupare. Quomodo potest ille diu in pace manere, qui alienis curis se intermiscet; qui occasiones forinsecus quaerit; qui parum vel raro se intrinsecus colligit? Beati simplices, quoniam multam pacem habebunt.

2. Quare quidam Sanctorum tam perfecti et contemplativi fuerunt? Quia omnino se ipsos mortificare ab omnibus terrenis desideriis studuerunt; et ideo totis medullis cordis Deo inhaerere atque libere sibi vacare potuerunt. Nos nimium propriis occupamur pas

sionibus et de transitoriis nimis sollicitamur. Raro etiam unum vitium perfecte vincimus, et ad quotidianum profectum non accendimur: ideo frigidi et tepidi remanemus.

3. Si essemus nobis ipsis perfecte mortui, et in terrenis minime implicati: tunc possemus etiam divina sapere, et de coelesti contemplatione aliquid experiri. Totum et maximum impedimentum est, quia non sumus a passionibus et concupiscentiis liberi, nec perfectam Sanctorum viam conamur ingredi. Quando etiam modicum adversitatis occurrit, nimis cito dejicimur, et ad humanas consolationes convertimur.

4. Si niteremur, sicut viri fortes, stare in proelio: profecto auxilium Domini super nos videremus de coelo. Ipse enim certantes et de sua gratia sperantes paratus est adjuvare: qui nobis certandi occasiones procurat, ut vincamus. Si tantum in istis exterioribus observantiis profectum religionis ponimus, cito finem habebit devotio nostra. Sed ad radi

« ZurückWeiter »