Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

206 DE IMITATIONE CHRISTI LIBER III. CAPUT 44.

pacis sunt, magis cogitare. Utilius est oculos a rebus displicentibus avertere et unicuique suum sentire relinquere, quam contentiosis sermonibus deservire. Si bene steteris cum Deo et ejus judicium aspexeris, facilius te victum portabis.

2. O Domine, quousque venimus? Ecce damnum defletur temporale, pro modico quaestu laboratur et curritur, et spirituale detrimentum in oblivionem transit, et vix sero reditur. Quod parum vel nihil prodest, attenditur; et quod summe necessarium est, negligenter praeteritur: quia totus homo ad externa defluit, et nisi cito resipiscat, libens in exterioribus jacet.

[graphic]
[graphic]

Quod omnibus non est credendum, et de facili lapsu verborum. Da mihi auxilium, Domine, de tribulatione, quia vana salus hominis. Quam saepe ibi non inveni fidem, ubi me habere putavi? Quoties etiam ibi reperi, ubi minus praesumpsi? Vana ergo spes in hominibus, salus autem justorum in te, Deus. Benedictus sis, Domine Deus meus, in omnibus, quae accidunt nobis. Infirmi sumus et instabiles, cito fallimur et permutamur.

2. Quis est homo, qui ita caute et circumspecte in omnibus se custodire valet, ut aliquando in aliquam deceptionem vel perplexitatem non veniat? Sed qui in te, Domine, confidit, ac simplici ex corde quaerit, non tam facile labitur. Et si inciderit in aliquam tri

bulationem, quocumque modo fuerit etiam implicatus, citius per te eruetur, aut a te consolabitur: quia tu non deseres in te sperantem usque in finem. Rarus fidus amicus, in cunctis amici perseverans pressuris. Tu, Domine, tu solus es fidelissimus, omnibus, et praeter

te non est alter talis.

3. O quam bene sapuit sancta illa anima, quae dixit: Mens mea solidata est et in Christo fundata. Si ita mecum foret, non tam facile timor humanus me sollicitaret, nec verborum jacula moverent. Quis omnia praevidere, quis praecavere futura mala sufficit? Si praevisa saepe etiam laedunt, quid improvisa nisi graviter feriunt? Sed quare mihi misero non melius providi? Cur etiam tam facile aliis credidi? Sed homines sumus, nec aliud quam fragiles homines sumus, etiamsi angeli a multis aestimamur et dicimur. Cui credam, Domine? Cui credam, nisi tibi? Veritas es, quae non fallis, nec falli potes. Et rursum: 0mnis homo mendax, infirmus, instabilis et labilis maxime in verbis, ita ut statim vix

credi debeat, quod rectum in facie sonare videtur.

4. Quam prudenter praemonuisti, cavendum esse ab hominibus, et quia inimici hominis, domestici ejus; nec credendum, si quis dixerit: Ecce hic, aut ecce illic. Doctus sum damno meo, et utinam ad cautelam majorem et non ad insipientiam mihi. Cautus esto, ait quidam, cautus esto, serva apud te, quod dico. Et dum ego sileo et absconditum credo, nec ille silere potest, quod silendum petiit, sed statim prodit me et se, et abit. Ab hujusmodi rabulis et incautis hominibus protege me Domine, ne in manus eorum incidam, nec unquam talia committam. Verbum verum et stabile da in os meum, et linguam callidam longe fac a me. Quod pati nolo, omnimodo cavere debeo.

5. O quam bonum et pacificum de aliis silere, nec indifferenter omnia credere, neque de facili ulterius effari, paucis se ipsum revelare, te semper inspectorem cordis quaerere, nec omni vento verborum circumferri, sed

omnia intima et externa secundum placitum tuae voluntatis optare perfici. Quam tutum pro conservatione coelestis gratiae humanam fugere apparentiam, nec appetere, quae foris admirationem videntur praebere: sed ea, tota sedulitate sectari, quae vitae emendationem dant et fervorem! Quam multis nocuit virtus scita ac praepropere laudata! Quam sane profuit gratia silentio servata in hac fragili vita, quae tota tentatio fertur et militia.

[blocks in formation]

De confidentia in Deo habenda, quando insurgunt verborum jacula.

Fili, sta firmiter et spera in me. Quid enim sunt verba, nisi verba? Per aërem volant, sed lapidem non laedunt. Si reus es, cogita, quod libenter emendare te velis; si nihil tibi conscius es, pensa, quod velis libenter pro Deo hoc sustinere. Parum satis est, ut vel verba interdum sustineas, qui necdum fortia verbera tolerare vales. Et quare tam parva tibi ad cor transeunt, nisi quia adhuc

« ZurückWeiter »