Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

quod tam cito declinamus a pristino fervore et jam taedet vivere prae lassitudine et tepore! Utinam in te penitus non dormiret profectus virtutum, qui multa saepius exempla vidisti devotorum!

CAPUT XIX.

De exercitiis boni Religiosi.

Vita boni Religiosi omnibus virtutibus pollere debet, ut sit talis interius, qualis videtur hominibus exterius. Et merito, multo plus debet esse intus, quam quod cernitur foris, quia inspector noster est Deus, quem summopere revereri debemus, ubicumque fuerimus, et tanquam Angeli in conspectu ejus mundi incedere. Omni die renovare debemus propositum nostrum et ad fervorem nos excitare, quasi hodie primum ad conversionem venissemus, atque dicere: Adjuva me Domine Deus in bono proposito et sancto servitio tuo, et da mihi nunc hodie perfecte incipere, quia nihil est, quod hactenus feci.

2. Secundum propositum nostrum est cursus

37

profectus nostri; et multa diligentia opus est bene proficere volenti. Quodsi fortiter proponens saepe deficit: quid ille, qui raro aut minus fixe aliquid proponit? Variis tamen modis contingit desertio propositi nostri; et levis omissio exercitiorum vix sine aliquo dispendio transit. Justorum propositum, in gratia Dei potius, quam in propria sapientia pendet: in quo et semper confidunt, quidquid arripiunt Nam homo proponit, sed Deus disponit, nec est in homine via ejus.

3. Si pietatis causa aut fraternae utilitatis proposito quandoque consuetum omittitur exercitium, facile postea poterit recuperari. Si autem taedio animi vel negligentia faciliter relinquitur, satis culpabile est, et nocivum sentietur. Conemur, quantum possumus; adhuc leviter deficiemus in multis. Semper tamen aliquid certi proponendum est, et contra illa praecipue, quae amplius nos impediunt. Exteriora nostra et interiora pariter nobis scrutanda sunt et ordinanda, quia utraque expediunt ad profectum.

4. Si non continue te vales colligere, saltem interdum, et ad minus bis in die, mane videlicet et vespere. Mane propone, vespere discute mores tuos, qualis hodie fuisti in verbo, opere et cogitatione; quia in his saepius forsan offendisti Deum et proximum. Accinge te, sicut vir, contra diabolicas nequitias; frena gulam, et omnem carnis inclinationem facilius frenabis. Nunquam sis ex toto otiosus, sed aut legens, aut scribens, aut orans, aut meditans, aut aliquid utilitatis pro communi laborans. Corporalia tamen exercitia discrete sunt agenda, nec omnibus aequaliter assumenda.

5. Quae communia non sunt, non sunt foris ostendenda; nam in secreto tutius exercentur privata. Cavendum tamen, ne piger sis ad communia et ad singularia promptior; sed expletis integre et fideliter debitis et injunctis, si jam ultra tempus vacat, redde te tibi, prout devotio tua desiderat. Non possunt omnes habere unum exercitium, sed aliud isti, aliud illi magis deservit. Etiam pro temporis congruentia,

diversa placent exercitia, quia alia in festis, alia in feriatis magis sapiunt diebus; aliis indigemus tempore tentationis, et aliis tempore pacis et quietis; alia, cum tristamur, libet cogitare; et alia, cum laeti in Domino fuerimus.

6. Circa principalia festa, renovanda sunt bona exercitia, et Sanctorum suffragia ferventius imploranda. De festo in festum proponere debemus, quasi tunc de hoc saeculo migraturi et ad aeternum festum perventuri. Ideoque sollicite nos praeparare debemus in devotis temporibus et devotius conversari, atque omnem observantiam strictius custodire, tanquam in brevi praemium laboris nostri a Deo percepturi.

7. Et si dilatum fuerit, credamus nos minus bene praeparatos, atque indignos tantae adhuc gloriae, quae revelabitur in nobis tempore praefinito; et studeamus nos melius ad exitum praeparare. Beatus servus, ait Evangelista Lucas, quem, cum venerit Dominus, invenerit vigilantem. Amen dico

vobis, super omnia bona sua constituet eum.

CAPUT XX.

De amore solitudinis et silentii. Quaere aptum tempus vacandi tibi, et de beneficiis Dei frequenter cogita. Relinque curiosa. Tales perlege materias, quae compunctionem magis praestant, quam occupationem. Si te subtraxeris a superfluis locutionibus et otiosis circuitionibus, nec non a novitatibus et rumoribus audiendis: invenies tempus sufficiens et aptum bonis meditationibus insistendis. Maximi Sanctorum humana consortia, ubi poterant, vitabant, et Deo in secreto vivere eligebant.

2. Dixit quidam: Quoties inter homines fui, minor homo redii. Hoc saepius experimur, quando diu confabulamur. Facilius est omnino tacere, quam verbo non excedere. Facilius est domi latere, quam foris se posse sufficienter custodire. Qui igitur intendit ad interiora et spiritualia pervenire, oportet eum

« ZurückWeiter »