Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Justius esset, ut te accusares, et fratrem tuum excusares. Si portari vis, porta et alium. Vide, quam longe es adhuc a vera caritate et humilitate, quae nulli novit irasci vel indignari, nisi tantum sibi. Non est magnum, cum bonis et mansuetis conversari; hoc enim omnibus naturaliter placet, et unusquisque libenter pacem habet, et secum sentientes magis diligit. Sed cum duris et perversis aut indisciplinatis aut nobis contrariantibus pacifice posse vivere, magna gratia est et laudabile nimis virileque factum.

3. Sunt, qui se ipsos in pace tenent et cum aliis etiam pacem habent. Et sunt, qui nec pacem habent, nec alios in pace dimittunt; aliis sunt graves, sed sibi semper graviores. Et sunt, qui se ipsos in pace retinent et ad pacem alios reducere student. Est tamen tota pax nostra in hac misera vita potius in humili sufferentia ponenda, quam in non sentiendo contraria. Qui melius scit pati, majorem tenebit pacem. Iste est victor sui et dominus mundi, amicus Christi et heres coeli.

CAPUT IV.

De pura mente et simplici intentione. Duabus alis homo sublevatur a terrenis, simplicitate scilicet et puritate. Simplicitas debet esse in intentione, puritas in affectione. Simplicitas intendit Deum, puritas apprehendit eum et gustat. Nulla bona actio te impediet, si liber intus ab inordinato affectu fueris. Si nihil aliud, quam Dei beneplacitum et proximi utilitatem intendis et quaeris, interna libertate perfrueris. Si rectum esset cor tuum, tunc omnis creatura speculum vitae et liber sanctae doctrinae esset. Non est creatura tam parva et vilis, quae Dei bonitatem non repraesentet.

2. Si tu esses intus bonus et purus, tunc omnia sine impedimento videres et bene caperes. Cor purum penetrat coelum et infernum. Qualis unusquisque intus est, taliter judicat exterius. Si est gaudium in mundo, hoc utique possidet puri cordis homo. Et si est alicubi tribulatio et angustia, hoc melius novit mala conscientia. Sicut ferrum missum

3

DE IMITATIONE CHRISTI

in ignem amittit rubiginem, et totum candens efficitur: sic homo integre ad Deum se convertens a torpore exuitur, et in novum hominem transmutatur.

3. Quando homo incipit tepescere, tunc parvum metuit laborem et libenter externam accipit consolationem. Sed quando perfecte incipit se vincere et viriliter in via Dei ambulare, tunc minus ea reputat, quae sibi prius gravia esse sentiebat.

CAPUT V.

De propria consideratione.

Non possumus nobis ipsis nimis credere, quia saepe gratia nobis deest et sensus. Modicum lumen est in nobis, et hoc cito per negligentiam amittimus. Saepe etiam non advertimus, quod tam caeci intus sumus. Saepe male agimus, et pejus excusamus. Passione interdum movemur, et zelum putamus. Parva in aliis reprehendimus, et majora nostra pertransimus. Satis cito sentimus et ponderamus, quid ab aliis sustinemus; sed quantum

alii de nobis sustinent, non advertimus. Qui bene et recte sua ponderaret, non esset, quod de alio graviter judicaret.

2. Internus homo sui ipsius curam omnibus curis anteponit, et qui sibi ipsi diligenter intendit, faciliter de aliis tacet. Nunquam eris internus et devotus, nisi de alienis silueris et ad te ipsum specialiter respexeris. Si tibi et Deo totaliter intendis, modicum te movebit, quod foris percipis. Ubi es, quando tibi ipsi praesens non es? Et quando omnia percurristi, quid te neglecto profecisti? Si cupis habere pacem et unionem veram, oportet, quod caetera cuncta postponas et te solum prae oculis habeas.

3. Multum proinde proficies, si te feriatum ab omni temporali cura conserves. Valde deficies, si aliquid temporale reputaveris. Nil magnum, nil altum, nil gratum, nil acceptum tibi sit, nisi pure Deus aut de Deo sit. Totum vanum existima, quidquid consolationis occurrit de aliqua creatura. Amans Deum anima sub Deo despicit universa. Solus Deus

aeternus et immensus, implens omnia, solatium animae et vera cordis laetitia.

CAPUT VI.

De laetitia bonae conscientiae. Gloria boni hominis testimonium bonae conscientiae. Habe bonam conscientiam, et semper habebis laetitiam. Bona conscientia valde multa potest portare, et valde laeta est inter adversa. Mala conscientia semper timida est et inquieta. Suaviter requiesces, si cor tuum te non reprehenderit. Noli laetari, nisi cum bene feceris. Mali nunquam habent veram laetitiam, nec internam sentiunt pacem; quia non est pax impiis, dicit Dominus. Et si dixerint: In pace sumus, non venient super nos mala, et quis nobis nocere audebit? ne credas eis; quoniam repente exsurget ira Dei, et in nihilum redigentur actus eorum, et cogitationes eorum peribunt.

2. Gloriari in tribulatione non est grave amanti; sic enim gloriari, est gloriari in cruce Domini. Brevis gloria, quae ab

« ZurückWeiter »