Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Salvatore Capitulum Collegiatae Carife efformantibus ipse tres habet sibi contrarios, sive quod praefatum oppidum apparet divisum in partes sibi invicem acriter contrarias, inter quas facilius militant consanguinei utriusque concurrentis. Si ergo odium licet malae plebis ratio esse potest cur parochus removeatur a beneficio, videretur neque adiudicandam esse paroeciam sacerdoti, qui difficulter pastorale suum ministerium exercere poterit. Ex adverso pro adiudicatione paroeciae D. Benedicto Salvatore militant sive optima relatio de hoc sacerdote ab Episcopo missa, sive difficultas tertium presbyterum inveniendi qui in parochum eligi possit, sive denique regium Placet a Gubernio iam obtentum necnon iam facta immissio in possessionem beneficii. Experimentum vero scientiae a D. Benedicto datum nec ei favet, nec obest, cum eius. scientia, prout ex facto periculo erui licet, non protenditur ultra gradum stricte necessarium in animarum pastore.

Dubium. An et cui conferenda sit paroecia Abbatialis Collegiatae ecclesiae loci vulgo Carife in casu.

Responsum. S. Congr. Concilii post maturam deliberationem, die 20 Maii 1905, rescribere putavit:

Attentis omnibus sacerdotem Benedictum Salvatore conservandum in possessione paroeciae.

Colliges. 1°. Examinatores super scientia, moribus aliisque concurrentium requisitis cumulativum non autem disiunctivum iudicium proferant oportet (1).

2o. Inter qualitates, quae in candidatis ad beneficia prae

(1) Sane Conc. Trid. (Sess. 24, cap. 18 de Reform.) mandat ut: « peracto examine, renuntientur quotcumque ab his (Examinatoribus) idonei iudicati fuerint aetate, moribus, doctrina, prudentia et aliis rebus ad vacantem ecclesiam gubernandam opportunis ». Unde Benedictus XIV Const. Cum illud, § 10 addit: Idque probe noscens Congregatio eiusdem Concilii Interpres pluries edixit, Examinatores deesse muneri, si doctrinae tantum iudices essent, nec inquirerent, qui prae aliis probitate morum, laboribus, praestito antea Ecclesiae obsequio, caeterisque dotibus ad officium parochi cumulate obeundum necessariis, essent idonei et commendabiles » (N. R.).

Acta S. Sedis, Vol. XXXVIII, fasc. 3.

11

sertim curata requiruntur, primum locum tenet morum honestas, quae aliquando ipsius scientiae defectui supplet (1). 3o. Doctrinae experimentum fieri debet ab omnibus concurrentibus in aequali conditione constitutis.

4°. Rationes occultae, quae ab Episcopo sub secreto significantur iudici appellationis vel Sacrae Congregationi Concilii, sub inviolabili secreti lege custodiendae sunt; neque ad earum communicationem partes ius habent.

5o. In themate, extra dubium posita inidoneitate sacerdotis Rochi, ob peculiares circumstantias Benedictum manutenendum esse decernitur in possessione paroeciae.

EX S. CONGREGATIONE RITUUM

PARISIEN. SEU BELLOVACEN.

Decretum beatificationis seu declarationis martyrii Venn. Servarum Dei Teresiae a S. Augustino et sociarum eius monialium e coenobio Compendiensi, Ordinis Carmelitidum Excalceatarum.

Super dubio: An constet de martyrio eiusque causa, itemque de signis seu miraculis martyrium ipsum illustrantibus in casu et ad effectum de quo agitur.

Impietatis nota, odium, quo flagrans omnis filius perditionis adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, quum saepe ante, tum acerrime suas vires exseruit gallica

«

(1) Qui enim ad curam aliorum positus est, in seipso debet ostendere, qualiter alios in domo Dei oporteat conversari, uti in Decretalibus (lib. 1, tit. 6, cap. 7) legitur de electione Episcoporum. Et Benedictus XIV Const. Cum illud § 11 addit: Nec sine gravi animarum detrimento et disciplinae iniuria praeficiatur ecclesiae, qui litteris magis posset, licet caetera minus aptus et quandoque indignus; contra vero arceatur ille, qui licet impar doctrinae merito, attamen moribus, gravitate, prudentia, probato nomine, diuturno ecclesiae famulatu ac multiplici virtutum laude praecellit » (N. R.).

illa tempestate funestissima, quae a terrore nomen accepit. In ea lucta tartarei furoris cum christiani gregis mansuetudine, non viri modo conditionis omnis, sed etiam abditae in claustris piae feminae, in ius raptae cruentaeque neci datae sunt, humanitatis, libertatis, iustitiae nomine. Mirabili tunc exemplo exstiterunt sexdecim Carmelitides virgines, quae ob suam in fide et observantia religiosa constantiam capitis damnatae, novum Ecclesiae splendorem addiderunt, suisque notam iudicibus inussere nulla temporum oblivione delendam; quarum nomina haec sunt.

Teresia a S. Augustino, Maria Francisca a S. Aloisio, Maria a Iesu Crucifixo, Maria a Resurrectione, Euphrasia ab Immaculata Conceptione, Gabriella Henrica a Iesu, Teresia a SSmo Corde Mariae, Maria Gabriella a S. Ignatio, Iulia Aloisia a Iesu, Maria Henrica a Providentia, Maria a S. Spiritu, Maria a S. Martha, Stephana Ioanna a S. Francisco Xaverio, Constantia Meunier et germanae sorores Catharina et Teresia Soiron.

Vel ab initio Gallicarum perturbationum hae Carmeli conspicuae filiae, hortante Venerabili Dei Serva Teresia a S. Augustino, quae Compendiensi monasterio praeerat, sese Deo hostias viventes pro Ecclesiae salute Galliaeque devoverant. Vi, claustro eiectae nova sibi domicilia ita composuerunt, ut et instituti sui leges, quantum liceret, retinere possent, et complurium fidelium periculis, prudenti quidem, sed impavido studio prospicere. Interim in dies crescente vi seditionis, mense lunio an. MDCCXCIV comprehensae detruduntur in carcerem, omne ibi vexationum genus perpessurae. Dumque assuetis vacantes exercitationibus ac muneribus sese mutuo cohortantur ad martyrium fortiter obeundum, Iv Id. Iul. improviso iubentur Lutetiam Parisiorum inde discedere. Itaque militibus circumseptae, vinctis ad terga manibus, inter pessimorum hominum clamores et convicia, ad principem illam urbem rheda trahuntur, a qua Soror a Resurrectione, senio confecta con

strictisque manibus quum descendere ipsa nequiret, in terram est deiecta miserrime. Tandem ubi pervenerunt, in horridum coniectae carcerem, famem, sitim, aeris crassitudinem, foetorem, et, quod maximum erat, corruptissimorum hominum societatem quatriduo pertulerunt ante quam iniquo iudici sisterentur. A quo, nec testibus auditis nec defensoribus, praecipiti iudicio, quod suo instituto fideles essent colerentque sacratissimum Iesu Cor, damnatae sunt capitis. Edita sententia, mirum quantum Carmelitides virgines exsultarunt et quo sensu efferatam plebem sui spectaculo commoverunt. Incedebat agmen per mediam populi multitudinem, nulla voce rumpente silentium nisi victimarum cantu Deo grates agentium hilari vultu, quasi exirent ad nuptias. Iamque in conspectu est supplicii locus; quo viso, caelestibus choreis mox adiungendae virgines, hymnum decantant: Veni, Creator Spiritus. Iteratis deinde baptismatis promissis votisque religionis a singulis, antistita Teresia matrem imitata Machabeorum, petiit impetravitque se necari ultimam, ut praesentia sua et voce animum ceteris adderet. Tunc una post alteram, petita prius ab ipsa Teresia moriendi licentia, ovanti gradu ferale pegma conscendunt, psalmumque canentes: Laudate Dominum omnes gentes, obtruncanda capita tortori tradunt. Ultima venit, eo ipso die, xvi Cal. Sextil. an. MDCCXCIV, Teresia, quae morituris benedixerat, complevitque holocausto suo rubentium florum coronam, cuius odor ad solium Dei suavissime ascendisse dicendus est. Etenim, vix elapsis ab eo supplicio diebus decem, sensim furor ille resedit, qui per biennium Galliam civium cruore resperserat.

Causa tantae dignitatis, cui provehendae, non solum vota plurimorum, sed praeclara quoque signa et prodigia Venerabilium Virginum necem consequuta, contulerunt, iuridicis inquisitionibus feliciter absolutis, ad SS. Rituum Congregationem delata est. A qua mature perpensis ratisque habitis actis omnibus in ordinario ad Vaticanum conventu habito Calendis

Decembr. anno MDCCCCII de causae introductione feliciter actum est, quam decimo septimo Cal. Ianuarii eiusdem anni sua manu signavit Leo XIII fel. rec. Deinde de Sanctissimi Domini Nostri Pii Papae X venia, eadem causa designato PP. Cardinalium coetui cum voto etiam Praesulum Officialium S. R. Congregationis denuo agitanda commissa est. Eo in coetu, ibidem coacto pridie Nonas Iunias volventis anni proposito dubio a Rmo Cardinali Vincentio Vannutelli Episcopo Praenestino causae Relatore: An constet de martyrio eiusque causa, itemque de signis seu miraculis martyrium ipsum illustrantibus in casu et ad effectum de quo agitur; Rmi Cardinales et Praesules Officiales unanimi suffragio constare censuerunt. Sanctitas vero sua, audita per Rmum Cardinalem Aloisium Tripepi S. R. Congregationi Pro-Praefectum relatione, a supremo edendo iudicio abstinuit ut spatium temporis suppeteret ad supernum lumen exquirendum.

Hodierno autem die, memoriae dicato sancti Praecursoris, qui multa perpessus viam Domino parandam nunciavit, idem Sanctissimus Dominus, rei divinae in suo sacello pientissime operatus, nobiliorem Vaticanae Aedis aulam adiit et pontificio solio insidens, Riños Cardinales accivit Aloisium Tripepi S. Rituum Congregationi Pro-Praefectum et Vincentium Vannutelli causae Relatorem, una cum R. P. Alexandro Verde S. Fidei Promotore, meque infrascripto a secretis, iisque adstantibus solemniter pronunciavit: Constare de martyrio eiusque causa Venerabilium Servarum Dei Teresiae a S. Augustino et sociarum eius itemque de signis seu miraculis martyrium ipsum illustrantibus in casu et ad effectum de quo agitur.

Hoc autem Decretum evulgari et in Sacror. Rituum Acta referri mandavit octavo Cal. Quintiles anno MDCCCCV. A. Card. TRIPEPI, Pro-Praefectus.

L. S.

†D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius.

« ZurückWeiter »