Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Colliges. 1°. Parochi Galliae, quamvis vere ac proprie parochi sint habendi, sunt amovibiles ad nutum Episcopi; hinc ad eorum decernendam remotionem sufficit quaelibet iusta causa.

2o. In themate sufficiens causa in eo reposita habetur quod secus ius tertii, nempe parochorum iam translatorum ad stipendium a gubernio civili obtinendum, pessumdaretur.

3o. Itaque ad arcenda maioris exitii mala, minus malum practice exigere oportebat.

4°. Violentia tamen gubernii gallici omnibus apparet, quin necesse sit eam publicae execrationi proponere.

EX S. CONGREGATIONE RITUUM

BLESEN. SEU BRIOCEN.

Decretum Confirmationis Cultus ad immemorabili tempore praestiti Ven. Servo Dei Carolo De Biesis, duci Britanniae beato nuncupato.

Carolus De Blesis, Britanniae dux, in lucem editus anno MCCCXX, virtutis iter quod a primaeva aetate ingressus fuerat, usque ad metam proficiendo constanter tenuit. Honoribus opibusque posthabitis, christianam austeritatem familiae suae commoditati anteposuit. Orationi assiduus plures Missas in ecclesia sui castelli celebratas audire, divinumque Officium cum capellanis suae domus, Fratribus Minoribus, persolvere et canere solebat. Ingenio potens, litteris bonisque artibus sedulo incumbebat; corde bono et optimo praestans pauperes aegrotosque eximia caritate sublevabat. Adolescens semper humilis, alienae potius quam suae voluntati paruit. Quum vero in vita et post obitum Servi Dei communi fama et sermone eius excellentia et virtutes celebrarentur, B. Urbanus V plures enixasque postulationes in Consistorio propositas be

nigne excipiens, Apostolicis litteris xvi Kal. Septembris an. MCCCLXIX datis mandavit per Episcopum Briocensem et Abbates maioris monasterii Turonensis et S. Albini Andegavensis, de sanctitate vitae, virtutibus et miraculis eiusdem Dei Famuli inquiri. Quod quidem mandatum ab illius Sancti Pontificis successore Gregorio XI per novas litteras xvi Kal. Februarii MCCCLXXI expeditas confirmatum, reapse adimpletum fuisse constat ex tabulis processualibus eodem anno MCCCLXXI confectis atque in Vaticano Archivio asservatis. Verum haec Causa per longissimum temporis spatium et fere quinque saeculorum decursum siluit: quin tamen opinio sanctitatis Servi Dei una cum cultu deficeret. Tandem anno MDCCCXCII eadem causa ex Apostolico Indulto reassumpta est in statu et terminis in quibus ipsa reperiebatur. Concessae quoque sunt Litterae Remissoriales et Compulsoriales ad Episcopos Blesensem et Briocensem transmissae, ut in utraque Curia Apostolicae Inquisitiones super cultu praefato Ven. Famulo Dei ab omni antiquitate adhibito instituerentur. Quae quidem Inquisitiones absolutae fuerunt; atque in illas Processus etiam Apostolicus Andegavensis anni мCCCLXXI compulsatus est. In hisce tabulis processualibus plura adducebantur argumenta immemorialis, ecclesiastici et publici cultus Ven. Carolo De Blesis ante et post Urbanianam aeram ad haec usque tempora praestiti. Quibus inspectis, iudices subdelegati in supradictis Processibus Apostolicis Blesensi et Briocensi, super cultu immemoriali praedicto Ven. Servo Dei exhibito affirmativam protulerunt sententiam. Quum vero omnia haec acta iuridica ad Urbem delata, Sacrorum Rituum Congregationis examini atque iudicio subiecta sint; instante Rio Dño Remigio Porcher, Canonico Cathedralis ecclesiae Blesensis et huius Causae Postulatore, ardentia quoque vota Rmorum Praesulum et cleri ac populi utriusque dioeceseos Blesensis et Briocensis depromente, Emus et Rius Dñus Cardinalis Vincentius Vannutelli Episcopus Praenestinus et eiusdem

Causae Ponens seu Relator in Ordinario Sacrorum Rituum Congregationis Coetu subsignata die ad Vaticanum coadunato, sequens dubium discutiendum proposuit: An sententiae iudicum subdelegatorum a Rmis Episcopis Blesensi et Briocensi super cultu ab immemorabili tempore praestito praefato Ven. Servo Dei, seu super casu excepto a decretis sa. me. Urbani Papae VIII sint confirmandae in casu et ad effectum de quo agitur? Et Eñi ac Rmi Patres Sacris tuendis Ritibus praepositi, post relationem ipsius Emi Cardinalis Ponentis, audito etiam voce et scripto R. P. D. Alexandro Verde Sanctae Fidei Promotore, rescribere rati sunt: Affirmative seu sententias esse confirmandas, si Sanctissimo placuerit. Die 29 Novembris 1904.

Quibus omnibus Sanctissimo Domino Nostro Pio Papae X per infrascriptum Cardinalem Sacrae Rituum Congregationi Pro-Praefectum relatis, Sanctitas Sua Rescriptum Sacrae eiusdem Congregationis ratum habuit et confirmavit, die 14 Decembris eodem anno.

L. S.

A. Card. TRIPEPI, Pro-Praefectus.

+ D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius.

CAIACEN.

Episcopus canonicus, non obstante immemorabili consuetudine contraria, nonnisi cum cappa Dominicis festisque diebus Missae Conventuali ex throno assistere debet.

Rmum Capitulum Cathedralis ecclesiae Caiacensis Sacrorum Rituum Congregationi ea quae sequuntur, pro opportuna declaratione, humiliter exposuit, videlicet:

Rinus Episcopus eiusdem dioeceseos est simul Canonicus, et prout talis est, singulis diebus suae hebdomadae, mozetta ac rochetto indutus, recitat in stallo sibi proprio Officium cum aliis Canonicis; postea vero ex eodem stallo audit sim

pliciter Missam Conventualem, quin, relate ad eam, aliquam functionem exerceat; propterea fruitur massa capitulari inter praesentes distribuenda. Hoc ex immemorabili consuetudine obtinet. Ex eadem immemorabili consuetudine Missa canitur ab omnibus simul Canonicis, quorum tamen alii infirmitate, alii aliis causis saepe saepius chorum deserere coguntur. Iamvero Rmus nuper Episcopus, vi decreti S. R. C. 22 Ianuarii 1877 n. 3411 Vallispraten., asserit se non posse, mozetta ac rochetto indutum, Missam audire ut supra, sed nonnisi cum cappa Dominicis festisque diebus Missae Conventuali ex throno assistere teneri: quod aliquod onus Canonicis imponit, videlicet ut iis diebus eidem assistant et eum excipere debeant. Quaeritur utrum Rmus Episcopus in casu haec exigere possit?

[ocr errors]

Et Sacra eadem Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, exquisito voto Commissionis Liturgicae, omnibusque perpensis, rescribendum censuit:

Serventur Caeremoniale Episcoporum et Decreta, uti etiam enuntiatum Decretum Vallispraten., quando Episcopus solemniter vel cum cappa adsistit, vel pontificalia peragit (1). Atque ita rescripsit. Die 17 Februarii 1905.

L. S.

A. Card. TRIPEPI, Pro-Praefectus.

+ D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius.

(1) Iuxta Pontificale Episcoporum (lib. II, cap. 9, n. 4, et cap. 34, n. 2 et 4) Episcopus in festivitatibus solemnioribus, quae ibidem recensentur, tenetur solemniter celebrare, vel saltem, si legitime impeditus fuerit, assistere Missae cum Pluviali et Mitra. In festis autem minus solemnibus ibidem recensitis « poterit, si magis placuerit, huiusmodi Missae cum sua Cappa pontificali interesse, et tunc etiam debent ei assistere praefati duo diaconi et presbyter assistens ». Praeterea in aliis festivis seu ferialibus diebus Episcopus, cum aderit, semper deferet Cappam ». Citatum decretum in Vallispraten., inhaerens decretis alias editis, statuit: « Non licere Episcopis in Dominicis festisque diebus Missae solemni assistere, solummodo mozetta et rochetto vestitis » (N. R).

ORDINIS FRATRUM MINORUM

Indultum Missae votivae de Immaculata extenditur ad omnes sacerdotes Kalendario Romano-Seraphico utentes vel in privatis Oratoriis celebrantes.

Cupiens Revmus Pater Frater Bonaventura Marrani, Procurator Generalis Ordinis Minorum, ut cultus erga Immacu-latam Deiparae Virginis Conceptionem magis magisque augeatur, atque omnis controversia tollatur circa Missam votivam de eadem Immaculata Conceptione ex Apostolicae Sedis Indulto concessam Franciscalibus Familiis, a SSm̃o Dño Nostro Pio PP. X humillimis precibus flagitavit:

I. Ut sacerdotes etiam saeculares, tertio Ordini Sancti Francisci adscripti, qui Kalendario Romano-Seraphico utuntur, quoties vel in privato Oratorio vel in ecclesiis trium Ordinum Sancti Francisci Sacrum faciant, singulis per annum Sabbatis Missam votivam de Immaculata Beatae Mariae Virginis Conceptione legere valeant, prouti alumnis vel capellanis trium Ordinum Regularium permittitur; quemadmodum nempe sacerdotibus tertii Ordinis Praedicatorum conceditur Feria Iv et Sabbato per annum, etiam Festo duplici minori ac maiori impeditis, Missam Sanctissimi Rosarii Salve Radix iisdem in casibus celebrare.

II. Ut sacerdotes e primo ac tertio Ordine Regulari Sancti. Francisci Sacrum facturi in Oratoriis privatis extra coenobium. positis, sicuti Kalendarium Romano-Seraphicum possunt ac. debent adhibere, ita valeant Missam votivam de Immaculata Beatae Mariae Virginis Conceptione celebrare, prouti in ecclesiis ipsius Ordinis conceditur; ne secus, ac praesertim Religiosi extra coenobium rem divinam oblaturi, eodem uti privilegio impediantur, ipsis admodum salutari.

Sanctitas porro Sua, referente infrascripto Cardinali Sacrorum Rituum Congregationis Pro-Praefecto, benigne an

« ZurückWeiter »