Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

praestans. Congruum ergo est, ut inferiora subiecta, Maria et Ioseph, maiorem Christi excellentiam, non vero Christus minorem excellentiam Mariae et Ioseph in festo participent. Atqui benedictiones communes sunt de Domino, propriae de Beata Virgine; ergo illae, non istae adhibendae sunt.

Hoc, ceterum, constat ex ipso Officio S. Familiae prout in proprio Breviarii Romani legitur. Namque pro octava benedictione non habetur formula: Cuius festum colimus, ipsa Virgo virg. etc., sed: Divinum auxilium etc. Etsi proinde superallata ratio tibi non arrideat, factum negare non vales.

Cum autem Carmelitico Ordini nullum sit ius Officium a Summo Pontifice concessum mutandi, sed tantum proprio ritui accommodandi, palam sequitur ipsum Ordinem non posse dictam, formulam sumere de Deipara propriam, sed aliam de Domino communem. Cumque nequaquam congruat, ut benedictiones partim de Domino, partim de Virgine dictus Ordo in Officio ponat, manifestum fit, singulas benedictiones in festo S. Familiae esse debere de Communi, et nullam de Deipara propriam.

Hinc post praesens Decretum, Rubrica spectans benedictionum formulas, lectionibus praemittendas, quae in dicto Officio S. Familiae legitur, mutari debet: adeo ut non proprias de Deipara, sed communes dicendas esse praescribat.

2. Quod alterum dubium attinet, animadvertendum est, iuxta ritum Carmeliticum, ad Canticum Nunc dimittis in Completorio, plures pro diversis anni temporibus et festis inscribi antiphonas, quarum omnium unica, quae festo S. Familiae magis convenit, illa est, quae in dubio proponitur. Ea enim et de Verbo agit, quod caro factum est, habitavitque inter nos; nulla ergo inveniri poterat congruentior, quam quae per affirmativum responsum probata est.

3. Circa tertium responsum animadvertimus, in ritu Carmelitico eandem ortam esse, successu temporis, inordinationem, quae in ritu Romano. Haec autem est, ut ratione Officiorum potioris ritus et classis, lectiones Scripturae occurrentis rarius legerentur in Officio. Quam inordinationem perpendens Revmus Prior Generalis Carmelitici Ordinis, omnino rationabilem proposuit suam difficultatem S. R. Congregationi. Commissio autem liturgica, una cum Officio S. Familiae, et Rubricas perpendens Breviarii praefati Ordinis, optimum duxit Carmelitico ritui applicare Decretum Generale 3923, quo edicitur, lectiones I Nocturni in posterum non esse amplius dicendas de Communi in duplici maiori, exceptis quae iam probatae fuere, sed tantum in duplici I vel II classis.

Cumque dupl. min. I classis in ritu Carmelitico idem sit ac ritus duplex maius in Romano, censuit Commissio liturgica respondendum esse: Negative ad primam partem, seu non esse recitandas de Communi, sed potius: Affirmative ad secundam, hoc est recitandas esse de Scriptura occurrente, quod et S. R. C. approbavit.

Calcedonius Mancini, P. C. M.

Sacr. Rit. Congñis Consultor, Commissionis Liturgicae eiusd. S. R. C. Praeses, ac Pontificiae Academiae Liturgicae Romanae Moderator.

Diarium Curiae Romanae

Pius PP. X litteris Secretariae Status:

1o. Emos ac Rmos Cardinales Casimirum Gennari et Beniaminum Cavicchioni adnumerare dignatus est inter Emos Patres Purpuratos S. Congregationis de Propaganda Fide.

2o. Emum et Rmum Cardinalem Vincentium Vannutelli benigniter nominavit Protectorem pii Operis Associationis Nostrae Dominae a salute.

3°. Illmum ac Rmum Caietanum Bisleti eligere dignatus est in Pontificiae Domus Praepositum.

4o. Illmum et Rmum Aloisium Misciattelli benigniter promovit in S. Palatii Apostolici Pro-Praefectum.

5°. Illmum ac Rmum Camillum Caccia-Dominioni inter Cubicularios intimos participantes cooptare dignatus est.

Demum S. Congregatio Concilii sequentem communicationem, celebre Sanctuarium Pompeianum respicientem, a nobis evulgandam misit:

Il Santuario della B. V. del Rosario in Valle di Pompei, sorto con l'approvazione e favore dell'autorità ecclesiastica, costruito con le offerte generosissime dei fedeli di tutto il mondo e dedicato al culto divino, per questa sua stessa condizione (come è noto) appartiene alla Chiesa Cattolica, e per Lei al suo Capo il Romano Pontefice. La Santa Sede lo ha onorato del titolo di Basilica, l'ha sottoposto immediatamente a sè, affidandone la cura ai Religiosi di S. Domenico, zelanti propagatori della divozione del Rosario, ivi chiamati fin da parecchi anni addietro con plauso generale; e oggidì vi esercita per mezzo di questi piena e libera giurisdizione, avendo lo stesso Comm. Bartolo Longo, iniziatore dell'opera e

promotore e direttore della costruzione del sacro edificio, con ripetuti atti fatto cessione alla Santa Sede di ogni ingerenza che gli potesse competere.

A questi Religiosi pertanto, ossia al P. Rettore del Santuario, od al Religioso che lo rappresenta, dovranno d'ora in poi rivolgersi i fedeli per tutto ciò che ha attinenza al Santuario; ed ai medesimi dovranno indirizzarsi, e presentarsi le offerte pel culto e per le sacre funzioni, le elemosine per la celebrazione di S. Messe, i donativi e i voti in onore della Bma Vergine del Rosario, che ivi si venera; dichiarandosi che altrimenti l'amministrazione del Santuario non risponde dell'esatto adempimento della volontà degli offerenti.

Inoltre la Basilica è stata consegnata alla Santa Sede senza dotazione, e, al momento presente anche senza camere adiacenti e senza abitazione pei Religiosi: poichè dell'edificio a ciò destinato la Santa Sede non ha per ora che la nuda proprietà. Il Santuario quindi è attualmente sprovvisto di ogni rendita pel mantenimento della fabbrica, per le spese di culto, per il sostentamento e l'abitazione di chi lo 'serve, e si sostiene unicamente con l'obolo che può venire dalla fede e dalla pietà dei devoti.

Tanto per pubblica norma.
Roma, 8 Gennaio 1906.

LITTERAE APOSTOLICAE

Quibus dioecesis Tlascalensis seu Angelorum, uno servato "Angelorum,, nomine, in Archidioecesim evehitur, eique dioecesis de "Mixtecas,, suffraganea constituitur (1).

ANGELORUM

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Praedecessoris Nostri Leonis Papae Decimi tertii felicis recordationis vestigia sedulo prosequentes, ad Catholicam gubernandam Ecclesiam ab aeterno illius Auctore licet immeriti destinati, omnem curam sollicitudinemque Nostram ad ea intendimus, quae meliori animarum bono ac saluti magis in Domino novimus profectura. Novas erigere dioeceses et ecclesiasticas provincias, quoties id spirituale fidelium bonum, quod in omnibus Ecclesia spectare debet, expostulare videbatur, fuit semper Apostolicae Sedis sollicitudo. Nec mirum; Episcopi enim a Deo positi sunt, ut regant ac pascant Iesu Christi gregem; iis proinde in regionibus, in quibus territorii amplitudo, vel populi numerositas, aut itinerum asperitas difficiles reddit fidelium ad suos pastores accessus, opportunum, imo et necessarium est, ut novae constituantur Episcopales Sedes, atque ita promptior et efficacior fiat cura et vigilantia pastoralis. Verum, aucto dioecesium numero, Archiepiscopales Sedes et ipsae augeantur oportet, ut facilior pateat Episcoporum ad Archiepiscopum aditus, et Ecclesiasticae causae, matrimoniales praesertim,

(1) Documentum hoc, sicuti et nonnulla alia, quae variis de causis publici iuris fieri prius non potuerunt, mutuamus ex opere, cui titulus Pii X Pontificis Maximi Acta, cuiusque primum volumen, referens dumtaxat acta a Summo Pontifice directe promanantia proindeque omittens decreta et responsa SS. Congregationum, in lucem nuperrime prodiit ex Typographia Vaticana (N. R.).

Acta S. Sedis, Vol. XXXVIII, fasc. 7.

24

ea qua par est sollicitudine discutiantur et dirimantur. Cum itaque, sicut accepimus, Capitulum Cathedralis Ecclesiae Tlascalen. seu Angelorum in Mexicana Republica, occasionem nactum quod in eadem Republica anno elapso, Litteris Apostolicis sub plumbo, quarum initium Apostolica Sedes », septimo calendas Maii datis, disiunctis ex territorio dictae Tlascalensis seu Angelorum dioecesis aliquibus civitatibus, nova ex iisdem constituta fuerit Episcopalis Sedes de Mixtecas, enixis precibus apud hanc Apostolicam Sedem institisset, ut Episcopalis Ecclesia Tlascalensis seu Angelorum ad dignitatem et honorem Ecclesiae Metropolitanae attolleretur, cum assignatione in suffraganeam noviter erectae dioecesis de Mixtecas: et idem Leo Praedecessor, prout rei gravitas postulabat, totum negotium Sacrae Congregationi negotiis ecclesiasticis extraordinariis expediendis praepositae expendendum commiserit; cumque, re mature perpensa, fuerit compertum expostulatam novae ecclesiasticae provinciae in civitate Angelorum erectionem ob auctum Suffraganearum dioecesium numerum esse necessariam ac in spirituale fidelium bonum cessuram, dictus Leo Praedecessor Noster ad eiusdem constitutionem deveniendum Apostolica sua auctoritate statuit et ordinavit. Verum, ita disponente Divina Providentia, morte interceptus, prohibitus est quominus, quod Ipse statuerat, ad optatum exitum perduceret. Nos igitur, omnibus quae in huiusmodi negotiis animadvertenda sunt perpensis ac de omnibus certiores facti, omnia quae a dicto Leone Praedecessore decreta fuerant debitae exequutioni demandanda esse existimavimus. Itaque Nos, omnes et singulos, quibus dictae Litterae favent, a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis, si quibus quomodolibet innodati existunt, ad effectum praesentium tantum consequendum harum serie absolventes et absolutos fore censentes, Motu proprio deque Apostolicae potestatis plenitudine, ac attento con

« ZurückWeiter »