Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Cathedralis, in Provicarium generalem dioecesis Nicoteriensis, anno autem insequenti fratrem eius Carolum ad dignitatem cantoratus nominavit. Exinde canonicorum irae ita efferbuere, ut servitium chorale desierit (quod tamen ex monito H. S. C. redintegratum fuit), et ob interventum fratrum Brancia in solemni supplicatione Corporis Christi non pauci canonici interesse renuerint. Quare supplex libellus ab octo canonicis huic S. O. oblatus fuit, in quo petitur dictas nominationes, quippe in spretum Capituli factas, uti irritas declarari.

Deductiones Capituli. Eius defensor circa electionem Caroli Brancia ad cantoratum praemonet, quod tradit Glossa in cap. 21 de elect. ad v. Postulasti, nempe quod iure communi in electione praebendatorum Cathedralis Episcopus procedere debet cum canonicis, quia Episcopus est Capituli caput et canonici eius membra. Id potiori ratione asserit esse applicandum in dignitatum electione, uti tradit Leurenius (For. benef., part. 2, sect. 3, cap. 2, q. 670, n. 2). At in electione sacerdotis Brancia haec omnia pessumdata sunt, quum Episcopus, non obstante Capituli dissensu, ad nominationem devenerit. Nec praetermittere putat nimium favorem Episcopi erga familiam Brancia, cuius tertium fratrem a. 1901 canonicum Cathedralis elegit. Accedit quod Carolus Brancia dignitatem cantoratus, tum ob cantus gregoriani ignorantiam et ob alia peculiaria adiuncta, eo decore gerere nequit, quem SS. Canones praesertim vero Conc. Trid. (Sess. 24, cap. 12 de Reform.) requirunt, tum quia etiam est mens H. S. C. a. 1903 pandita ut illam dignitatem dimittat. Praeterea dicta electio irritanda est ex iure speciali Capituli Nicoteriensis, nam ex quadam tabula synoptica scatet abhinc 150 annis ad dignitates nonnisi canonicos de gremio Capituli fuisse nominatos, quamvis de iure communi dignitates non sint de Capitulo; Cfr. De Herdt (Praxis Capit., cap. 8). At Carolus Brancia nunquam fuit de gremio Capituli. Ipse quidem electus fuit a. 1891 canonicus tertiae erectionis, sed eiusdem

canonicatus bona Capitulo incorporata non fuerunt, quinimo tractu temporis perierunt.

Quoad vero electionem archidiaconi parochi Horatii Brancia in Provicarium generalem, patronus demonstrat incompatibilitatem huius officii cum officio parochi ob residentiam, qua hic adstringitur in munere parochiali. Sane S. C. EE. et RR. in una Senen. 20 Martii 1576 haec Episcopo scribi mandavit: Questa S. C. non ha mai tollerato che chi ha cura di anime possa servire altrove nè ancora nella medesima diocesi per Vicario del Vescovo »; necnon in Oxomen. 4 Augusti 1578: « La Congregazione non può consolare V. S., che si vaglia per Vicario del Curato d'Offagna, perchè di ragione il Vescovo non ha tal facoltà, nè pare alla Congregazione che si debba dare, essendo obbligato il Curato alla residenza perpetua»; Bizzarri (Collectanea, pag. 209 et 214). Nec aliam sententiam tulerunt doctores, inter quos Ferraris (Bibl. can., v. Vicarius generalis, art. 1, n. 27), qui testatur ita decisum fuisse ab H. S. C. sub die 12 Maii 1629. Cfr. etiam Gonzalez (ad Reg. 8 Canc., gloss. 6, n. 258), Barbosa (Ap. Dec., v. Vic. gen. Episc., n. 3), Santi (Prael. can., lib. 1, tit. 28 de offic. Vic., n. 28). Neque, addit, admittendas esse rationes adductas ab Episcopo ad archidiaconum in suo officio manutenendum, nam facile inter alios Capitulares inveniuntur personae idoneae, quae praeterea eadem mercede contentae erunt, quam nunc percipit archidiaconus, incertis nempe Curiae. Demum in casu peculiares habentur circumstantiae, quae remotionem Vicarii suadent.

Deductiones fratrum Brancia. Ipsorum patronus primo loco contendit factam cantoratus collationem validam esse. Sane assertum iuspatronatus passivum pro collatione cantoratus non favet Capitulo Nicoteriensi; tum quia iuspatronatus, utpote servitutem ecclesiae importans, est odiosum, ac proinde ab allegante plene probandum est, imo in dubio standum est pro libertate ecclesiae; tum quia revera illud

probari nequit. Tres enim sunt tituli originarii, in quibus nititur iuspatronatus, nempe dotatio vel fundatio, privilegium et praescriptio; atqui ex nullo horum trium derivari probatur praesumptum iuspatronatus cantoratus in Capitulo.

Verum Carolus Brancia ante cantoratus consecutionem vere canonicus de gremio Capituli extitit; novus enim canonicatus ei assignatus est cum omnibus iuribus, honoribus et praeeminentiis una cum iure stalli in choro et cum voce activa et passiva in Capitularibus sessionibus, nec non cum iure percipiendi portionem ex reditibus vulgo Comuneria et de aliis adventitiis. Verum quidem est quod in Bulla collationis excipiantur iura praecedentiae ad canonicos tantum primae et secundae erectionis spectantia, sed exinde non profluit sacerdotem Brancia non esse proprie canonicum, cum ad hoc tantum sufficiat habere stallum in choro et vocem in Capitulo, iuxta communem canonistarum doctrinam; Barbosa (De can. et dignit., cap. 12, n. 1), Reiffenstuel (Ius. can., de can., n. 57), et S. H. C. docuit in una Ventimilien.- Vocis in Capitulo 17 Dec. 1836. Neque obstare potest quod praebenda cantoratus defecerit; nam quamvis ipsa ex magna parte sublata fuerit, tamen aliquid remanet exigendum; caeterum etiamsi praebenda desierit, non ideo dici potest destructa canonia, eo vel magis quod cantoratui ius semper mansit ad partem comuneriae et ad funerum adventitia.

Demum indignitas promoti inepte adducitur; cum nobilia munera tum ab Episcopo Ugentino tum ab Episcopo Nicoteriensi concredita, quae advocatus recenset, satis ostendant Caroli Brancia scientiam, prudentiam et pietatem.

Secundo loco patrocinator contendit deputationem archidiaconi Horatii Brancia in Provicarium generalem esse sustinendam. Quamvis enim per se et in genere officium Vicarii generalis cum officio parochi cumulari nequeat, in casibus tamen particularibus dari possunt exceptiones, sicuti dantur quando assumitur Vicarius generalis non exterus sed

dioecesanus, vel quando assumitur qui non est doctorali titulo insignitus sed caeteroquin idoneus. Unde canonistae loquentes de Vicario generali asserunt quod praxis excludendi parochos ab officio Vicarii << suas habere potest probabiles exceptiones, quae aut in singularibus eligendae personae meritis, aut in necessitatibus ecclesiae innituntur»; Sebastianelli (De personis, lib. 1, tit. 10, cap. 1, n. 248) et Santi (Prael. can., lib. 1, tit. 28, n. 18). Pellegrini vero (Praxis Vic., art. 1, mon. 4) addit: «Fallit tamen conclusio haec in archidiacono, qui licet habeat curam animarum, nihilominus cum sit Vicarius natus potest exercere vicariam Episcopi » ; et Rebuf (Praxis benef., tit. de Vic. Episc., n. 28 et 33) in Vicario generali hoc unum maxime prae oculis esse habendum quod ipse sit << persona qualificata, circumspecta, bonae et approbatae vitae.... temperata, fortis, magnanima, docta et quae non declinet neque ad dexteram neque ad sinistram », in caeteris non difficulter obtineri posse dispensationem.

Superius autem exposita in casu eo magis congruunt, quia archidiaconus Brancia cum plures habeat coadiutores in ministerio curae animarum, per hoc impediri nullimode potest ab exercendo Vicarii munere. Quod si adducta motiva satis non sint ad factam deputationem sustinendam, advocatus petit ut saltem benigna sanatio et dispensatio impertiatur, cum hoc maxime sit in votis ipsius Episcopi.

Dubia. I. An electio sacerdotis Caroli Brancia ad Cantoratum in ecclesia Cathedrali sustineatur in casu.

II. An deputatio Archidiaconi Horatii Brancia in ProVicarium Generalem dioecesis Nicoteriensis sustineatur in

casu.

Resolutiones. Emi Patres Purpurati S. Congr. Concilii, omnibus perpensis, die 18 Martii 1905 rescripserunt : Ad I. Affirmative.

Ad II. Ad mentem.

Colliges. 1°. Iure antiquo canonicatus et dignitates spe

ctabant ad simultaneam collationem Episcopi et Capituli, sed iure novo huiusmodi electio pertinet tantum ad Episcopum, et in mensibus reservatis ad S. Sedem.

2o. Dignitates ex canonicis de gremio Capituli non sunt necessario assumendae; nec in themate aliquid valet contraria consuetudo, quum agatur de rebus facultativis, in quibus non currit praescriptio.

3o. Praeterea desinente praebenda canonicali non ideo destructus censendus est canonicatus.

4o. Iuxta praxim SS. Congregationum et communem doctorum sententiam, nisi accedat dispensatio Apostolica, nullus parochus eligi potest in Vicarium generalem dioecesis.

NUSCANA

IURIUM SEU PRIVILEGIORUM

In Capitulo Montellano servanda sunt ius commune quoad nominationem curatorum, et resolutio Commissionis exe. cutivae Concordati a. 1818 quoad electionem canonicorum.

Factispecies. Leo X per Bullam Sacrosanctae 31 Iulii 1515 plures ecclesias parochiales et non parochiales oppidi Montellae, dioecesis Nuscanae, cum suis reditibus univit et incorporavit ecclesiae matrici S. Mariae vulgo del Piano, quae in Collegiatam erecta fuit cum cura habituali et actuali adiunctarum paroeciarum et cum duodecim canonicatibus et duobus dignitatibus, Archipresbyteratu nempe et Primiceriatu. In hac Bulla singularia recensebantur privilegia; concedebatur enim canonicis facultas eligendi Archipresbyterum et · Primicerium, reservata tantum confirmatione Ordinario loci, necnon alios canonicos et beneficiatos ab uno Archipresbytero confirmandos et instituendos; item, irrequisito Episcopo, nominandi Vicarios ad nutum amovibiles ad curam animarum exercendam. Quae privilegia confirmata deinde fuere per duo

« ZurückWeiter »