Electri nebulas, potioraque somnia vero; Quotque placent pueris gaudia, quotque joci; Omnia tristitiæ fas concessisse superbæ : Admissum Pietas scitque premitque nefas. Respice! Nonne vides ut Erostratus alter ad ædem Rursus agat flammas, spreta Diana, tuam ? Mox, Acheronteis quas Parca eduxit ab antris, Druriacam nubes corripuere domum. O ubi purpurei motus pueri alitis ? o qui Me mihi turbineis surripis, angor, aquis ! Duc, labyrintheum, duc me, mare, tramite recto Quo rapidi fontes, pigra caterva, ruunt ! Jamque—soporat enim pectus Vindicta Virago; Omnibus a venis sanguinis unda salit; Gorgoneique greges præceps (adverte!) feruntur Sim, precor, o ! semper sim tibi junctus ego. “ LEAVES HAVE THEIR TIME TO FALL," FELICIA HEMANS. EAVES have their time to fall, And flowers to wither at the North-wind's breath, And stars to set: but all, Thou hast all seasons for thine own, O Death! Day is for mortal care, Eve for glad meetings at the joyous hearth, Night for the dreams of sleep, the voice of prayer; But all for thee, thou mightiest of the earth ! The banquet has its hour, The feverish hour of mirth and song and wine: There comes a day for grief's overwhelming shower, A time for softer tears : but all are thine. “FRONDES EST UBI DECIDANT." 137 “FRONDES EST UBI DECIDANT.” FRONDES est ubi decidant, Marcescantque rosæ flatu Aquilonio : Horis astra cadunt suis; Sed, Mors, cuncta tibi tempora vindicas. Curis nata virûm dies; Vesper colloquiis dulcibus ad focum; Somnis nox magis, et preci : Sed nil, Terrigenum maxima, non tibi. Festis hora epulis datur, (Fervens hora jocis, carminibus, mero ;) Fusis altera lacrymis Aut fletu tacito: quæque tamen tua. |