The Latin Reader, Teil 1

Cover
 

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 101 - ... coronae; incendebantur odores; mensae conquisitissimis epulis exstruebantur. fortunatus sibi Damocles videbatur. in hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari saeta equina aptum demitti iussit, ut impenderet illius beati cervicibus.
Seite 103 - Pythius, qui esset, ut argentarius, apud omnes ordines gratiosus, piscatores ad se convocavit, et ab his petivit, ut ante suos hortulos postridie piscarentur : dixitque, quid eos facere vellet.
Seite 96 - Themistoclesque aliquot ante annis, quum in epulis recusaret lyram, est habitus indoctior. Ergo in Graecia musici floruerunt ; discebantque id omnes, nee, qui nesciebat, satis excultus doctrina putabatur.
Seite 103 - Romanus, nee infacetus et satis litteratus, cum se Syracusas otiandi, ut ipse dicere solebat, non negotiandi causa contulisset, dictitabat se hortulos aliquos emere velle, quo invitare amicos et ubi se oblectare sine interpellatoribus posset. Quod cum percrebruisset, Pythius ei quidam, qui argentariam faceret Syracusis, venales quidem se hortos non habere, sed licere uti Canio, si vellet...
Seite 51 - Anno quarto postquam Hannibal in Italiam venerat, M. Claudius Marcellus consul apud Nolam, civitatem Campaniae, contra Hannibalem bene pugnavit. Illo tempore Philippus, Demetrii filius, rex Macedoniae, ad Hannibalem legatos mittit, eique auxilia contra Romanos pollicetur. Qui legati quum a Romanis capti essent, M. Valerius Laevinus cum navibus missus est, qui regem impediret, quo minus copias in Italiam trajiceret.
Seite 51 - Marcellus magnam hujus insulae-" partem cepit, quam Poeni occupaverant ; Syracusas, nobilissimam urbem, expugnavit, et ingentem inde praedam Romam misit. Laevinus in Macedonia cum Philippo et multis Graeciae populis amicitiam fecit ; et in Siciliam profectus Hannonem, Poenorum ducem, apud Agrigentum cepit; quadraginta civitates in deditionem accepit, viginti sex expugnavit. Ita omni Sicilia recepta, cum ingenti gloria Romam regressus est. 8. Interea' in Hispaniam,' ubi duo Scipiones ab Hasdrubale...
Seite 59 - Cleopatra quoque aspidem sibi admisit, et veneno ejus exstincta est. Ita bellis toto orbe confectis, Octavianus Augustus Romam rediit anno duodecimo* quam consul fuerat. Ex eo inde tempore rempublicam per quadraginta et quatuor annos solus obtinuit. Ante enim duodecim annis cum Antonio et Lepido tenuerat.f Ita ab initio principatus ejus usque ad finem quinquaginta sex anni fuere.
Seite 101 - Nam quum quidam ex ejus assentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone copias ejus, opes, majestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium regiarum, negaretque unquam beatiorem quemquam fuisse : Visne igitur, inquit, 0 Damocle, quoniam te haec vita delecfat, ipse eandem degustare et fortunam experiri meam?
Seite 96 - Ennium ancilla dixisset domi non esse;* Nasica sensit, illam domini jussu dixisse et ilium intus esse. Faucis post diebus, cum ad Nasicam venisset Ennius, et cum a janua quaereret, exclamat Nasica, se domi non esse. Tum Ennius, ' Quid,' inquit, ' ego non cognosce? vocem tuam ?' Hic Nasica, ' Homo es impudens; ego cum quaererem, ancillae tuae credidi, te* domi non esse; tu mihi non credis ipsi.

Bibliografische Informationen