Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

nedictiones semper respondetur Amen.

CAPUT VIII. De Lectionibus. "Libet Nocturne post PsalEctiones leguntur in quo

1

mos, præmisso semper Pater noster, etc.

2. In Dominicis, in Duplicibus-minoribus et suprà (extra Tempus Paschale leguntur novem Lectiones, tres scilicet in quolibet Nocturno; in Festis autem Semiduplicibus ac Simplicibus, in Feriis ac intra Octavas et toto Tempore Paschali, in quo Nocturnum unum dicitur, tres tantùm Lectiones leguntur.

5. In Ŏificio novem Lectionum, in primo Nocturno leguntur tres Lectiones ex sacrâ Scripturâ, quæ per ordinem et suâ quâque die in Officio de Tempore occurrunt legendæ, nisi aliæ suis locis assignentur. In secundo Nocturno le guntur, ut designantur in Proprio. In tertio Nocturno le guntur de Homiliâ in Evangelium, ut in Proprio assignantur, et prime Lectioni de Homilia præponitur principium Evangelii quod eo die legitur in Missa. Excipiuntur ab

hoc Lectionum ordinario Officium tridui ante Pascha et Officium Defunctorum, in quibus Homiliæ non leguntur.

[ocr errors]

4. Si loco ultimæ Lectionis Officii poni debeat Lectio de aliquo Sancto, vel de Evangelio Dominicæ aut Feriæ majoris, cùm occurrunt, observetur quod dictum est suprà in secundâ Parte, Cap. I, n. 8. 5. In Officio trium Lectionum ordinabuntur: Lectiones ut sequitur. Si Festum duas habet Lectiones proprias, prima Lectio erit de Scripturâ occurrente, tribus in unam coactis, secunda et tertia de Festo. Si unam tantùm habuerit Lectio

nem própriam, prima et secunda erunt de Scriptura, tribus in duas redactis; tertia de Festo: quod etiam servatur bato, in in Officio de B. Mariâ in Sabquo, si Commemo ratio alicujus Sancti occurrat omittitur ejus Lectio. In Fe riali verò Officio tres Lectiones erunt de Scripturâ, nisi legenda sit Homilia pro tertia Lectione, aut alia pro Sancto qui solam habet Commemorationem; tunc enim tres Lectiones de Scripturâ contrahentur in duas.

6. Quandò duæ tantùm leguntur Lectiones de Scripturâ, quæ prima assignatur eo die, legitur sola; secunda verò et tertia junguntur in unam.

7. Tempore Paschiali, in Festis Annualibus et Solemnibusmajoribus, prima Lectio erit de Scripturâ, secunda de Historiâ Sancti, vel de aliquo Sermone in ejus laudem : tertia, de Evangelio illius Officii, cum ejus Homilia. Si in illis Festis solemnioribus dem die fiat Commemoratio Dominicæ intra Octavam, seu diei Octavæ habentibus Evangelium diversum ab Evangelio Festi et Dominicæ per annum, in illo casu prima Lectio erit de Scripturâ propria; secunda de Homilia in Evangelium Festi; tertia de Homiliâ in Evangelium Dominicæ per annum. In aliis verò Festis Lectiones ordina buntur, sicut alio Tempore ordinantur, quandò tres tantùm leguntur Lectiones.

8. Si Tempore Paschali, in Festo non habente Evangelium cum Homiliâ ad Officium Nocturnum, facienda sit Commemoratio de Officio occurrente quod habeat Evangelium cum Homiliâ, prima Lectio erit de Scripturâ, tribus in unam junctis; secunda

de Festo, duabus pariter in unam coactis; tertia de Evan gelio et Homiliâ Officii occurrentis, de quo facienda est. Commemoratio.

9. Nulla prorsùs esse debet dies in anno, in quâ ad Of-. ficium Nocturnum non legatur de Scripturâ sacrâ, sive propriâ sive occurrente. Si sit; Officium novem Lectionum, tres Lectiones primi Nocturni erunt de Scriptura. Si sit Officium trium Lectionum, prima et secunda Lectio, aut saltem prima, erunt de Scripturâ juxta regulam suprà positam.

:

10. Initia Librorum sacræ Scripturae nunquàm omittun tur; sed si die in quâ ponitur initium Libri, contingat fieri Officium habens Scripturam propriam, ut sunt Officia Annualia, et Solemniamajora, tunc initium Libri ponitur die sequenti. Quòd si contingat etiam in hâc die sequenti poni initium alterius Libri, ut accidere interdùm potest quandò leguntur Prophetæ minores, tune, si sit Officium novem Lectionum, prima Lectio erit de initio Libri die præcedente positi, secunda et tertia Lectio de initio Libri hoc ipso die Occurrentis, nisi sit Dominica, in cujus Officio Lectiones assignatæ in Breviario nunquam mutantur. Itaque si ultimis duobus post Pentecosten Sabbatis celebretur Festum aliquod Annuale aut Solemnemajus propriam habens Scriptaram, initia Michææ et Malachia quæ duobus illis Sabbalis assignantur, legentur die præcedenti, saltem pro tertiâ Lectione, si fortè duæ priores sint de alio initio; vel pro secundâ, si tertia, sit de ali quo Festo occurrente. Si verò sit Officium Semiduplex in quo duæ sint Lectiones de

11

Sancto coguntur in unam pro tertiâ Lectione, ut in primâ et secundâ Lectione poni pos· sint duo initia Librorum Scrip turæ, scilicet diei præcedeni is et diei præsentis. Cùm autem omittuntur Lectiones de Scripturâ occurrente propter Festum habens Scripturam propriam, vel propter initium Libri quod in hanc diem translatum fuerit, non resumuntur illæ Lectiones omissæ, sed eo anno omittuntur et tantum resumuntur initia Librorum omissorum,

[ocr errors]

II. Omnia Festa Annualia, et Solemnia-majora, babent proprias de Scripturà selectas Lectiones; in Solemnibus verò minoribus , paucis exceptis et in omnibus aliis Officiis, legitur de Scripturâ occurrente.

12. Lectiones primi Nocturni leguntur cum titulo Libri de quo sumuntur (nisi aliter in propriis locis notetur). Lectiones etiam II Nocturni, quandò sunt ex aliquo sermone, tractatu, Epistolà, aut alio quovis Libro sanctorum Patrum, leguntur cum titulo et nomine auctoris, aliàs minimè; et similiter in III Nocturno præponitur titulus et nomen auctoris cujus est Homilia quæ legitur.

13. Ante quamlibet Lectionem, nisi aliter notetur,' Lector petit Benedictionem per verba solemnia Jube, Domne, et ita concludit quamlibet, dicens: Tu autem Domine miserere nostri, et respondetur Deo gratias. Præterquàm in triduo ante Pascha, ubi tamen in I Nocturno,, loco Tu autem, dicitur Jerusalem, Jerusalem, convertere ad Dominum Deum tuum; et nihil respondetur. In II autem et III, non dicitur Tu: autem, nec quidquam aliud; sicut nec in Nocturnis Officii, Defunctorum. Eâdem clausulâ Jerusa➡

lem terminantur omnes Lectiones de Jeremiâ et de Baruch, à Dominicâ Passionis usque ad Feriam IV majoris Hebdomadæ inclusive. In Adventu ad Lectiones de Isaiâ, etiam in Officio de Sanctis, loco Tu autem, dicitur Hæc dicit Dominus Deus convertimini ad me, et salvi eritis. Et sic terminantur, nihil respon

dendo aliæ verò Lectiones de Prophetis more solito ter-' minantur.

CAPUT IX.

De Responsoriis post Lectiones.

1.Post quamlibet Officii Noc

turni Lectionem, ac etiam post Capitulum primarum Vesperarum Duplicium et suprà (exceptis Sabbatis, quando Vesperæ dicuntur de Officio Dominicæ, nisi aliter notetur) dicitur Responsorium.

2. Sumuntur autem Responsoria in Officio Nocturno de Tempore ex eo loco ubi primò sunt posita, scilicet die quo inchoatur unus ex sacræ Scripturæ Libris; et tamdiu repetuntur, quamdiu de illo Libro legitur.

3. In Öfficio autem de Sanctis, sumuntur ex Proprio aut ex Communi Sanctorum. 4. In Officio trium Lectio num, cujus Responsoria ex Officio novem Lectionum sumenda sunt, sumuntur hoc ordine: Feriâ secundâ et quinta è I Nocturno; Feria tertiâ et sextâ, è II Nocturno; Feriâ quartâ et Sabbato,èlII Nocturno.

5. In Feriali Officio Responsoria sumuntur ex Dominicâ præcedenti, nisi aliter notetur, aut propria Responsoria alicui Feriæ assignentur. Sumuntur autem alternatim ex

[blocks in formation]

Nocturno. Sed quoties anticipatur Lectio aliqua vel de Scripturâ vel de Homiliâ in Evangelio, ut dictum est supra Parte II, Cap. I, n.7; anticipanda sunt etiam Responsoria quæ has Lectiones se→ quuntur. Cùm autem Responsoria propria cuidam Feriæ assignantur, et eâ die dici non possunt propter Festum Occurrens de quo eâ die fiat Officium, hæc Responsoria omil tuntur eo anno. Responsoria verò quæ in aliquâ Dominicâ ponuntur, tamdiu

resu

muntur in Officio, sen Feriarum, seu eliam Dominicarum sequentium, quamdiu alia Res ponsoria non assignantur. In Feriis Quadragesima et Temporis Paschalis, Responsoria dicuntur ut ibidem notatur.

6. In Responsoriis tres par tes distingui solent, quarum prima Initium, secunda Reclamatio, tertia Versus dicitur. Reclamatio distinguitur ab Inifio per Asteriscum *, et semper post Versum integra repetitur.

7. Præterea post Versum et Reclamationem additur Gloria Patri, ad ultimum cujusque Nocturni Responsorium, et ad Responsorium primarum Vesperarum in Duplicibus (præterquàm in Officiis Defunctorum, in Compassione beatæ Mariæ Virginis, et in omni Officio de Tempore à Dominicâ Passionis ad Pascha); et post Gloria Patri, iterùm repetitur Reclamatio; vel, si divisionem habeat, ejus ultima pars quæ hâc notulâ signatur.

8. In Annualibus, Gloria Patri cum Reclamatione ad omnia Responsoria dicitur; sed præterea, ad ultimum cujus que Nocturni, post Reclamationem quæ sequitur Gloria Patri, fit resumptio integra Responsorii, id est, repetitio ab Initio usque ad Versum

clusive. In Solemnibus et aliis gradu inferioribus Gloria Patri non dicitur nisi in ultimo cujusque Nocturni Responsorio. 9. In Dominicis et Festis Duplicibus in quibus Te Deum non dicitur, statim in ultimo Responsorio, post Gloria, omissâ, quæ sequi deberet, Reclamatione, resumitur Responsorium usque ad Versum exclusivė.

10. At in Dominicis Passionis, Palmarum, ac in Officio Compassionis et tridui ante Pascha, in nono Responsorio fit statim Resumptio post Reclamationem quæ Versum sequitur : ୧୦ enim Tempore non dicitur Gloria Patri. In Officio quoque Defunctorum, propter eamdem rationem, Responsorium ultimum Libera repetitur ab initio post ultimum Versum et ejus Reclama tionem,

11. In Feriis, etsi Te Deum non dicitur, non resumitur Responsorium ultimum Nocturni, sed Reclamatio tantùm. CAPUT X.

De Cantico Te Deum. omni Festo Simplici et

[blocks in formation]

De Versu Sacerdotali.
J. Ersus Sacerdotalis dici-

;

1.tur à Sacerdote post ultimum Responsorium, vel post Te Deum, quando dicitur quem Versum (nisi continuò sequantur Landes) excipiunt in Feriis majoribus Preces positæ ad Tertiam; aliis verò diebus Oratio tantùm, cum Dominus vobiscum, vel Domine, exaudi, antè et post, et ultimò Benedicamus; et sic Officium Noctis terminatur per hunc Versum.

2. Excipitur ab Ordinario supradicto Festum Natalis Domini, et si quod sit aliud Festum in aliqua Ecclesia, in quo statim post ultimum Nocturnum Missa major consueverit celebrari: eo enim casu Versus Sacerdotalis omittitur.

3. Non dicitur etiam in Officio tridui ante Pascha, nec in Officio Defunctorum.

CAPUT XII.

De Collecta, seu Oratione.

"Teuprà, et intra quemcum- 1. Ratio in Nocturnis, si

[ocr errors]

ac

I.

que Octavam per annum, Laudes iis non junganin Officio de beatâ Maria in tur, dicitur post Versum SaSabbato, et per omne Tem- cerdotalem; in Laudibus et pus Paschale, post ultimum Vesperis, post Antiphonas ad Responsorium, dicto Gloria Benedictus, et ad Magnificat, Patri cum ejus Reclamatione, nisi quando dicendæ sunt Prevel post Resumptionem in An- ces quæ dicuntur post Antinualibus, dicitur immediatè phonam; et in fine illarum Te Deum, exceptis Domini- Oratio ad Horas diei, post cis Adventûs, et à Dominicâ in Versiculum qui Responsorium Septuagesima usque ad Pascha; breve sequitur, nisi dicendæ nec non in Festis quinque sint Preces; tunc enim OraPlagarum Christi, et Compas- tio dicitur post ultimum Versionis beatæ Mariæ, quorum siculum Precum ad Primam Officia pro Quadragesimalibus et Completorium, post Prehabentur; ac, ipso Tempore ces, nisi aliter notetur. Paschali, Feriâ secundâ Rogationum.

2. In Choro, dum cantatur

2. Ad Primam et Completorium non mutatur Oratio quæ habetur in Psalterio, præ

terquàm in triduo ante Pascha, et die Commemorationis omnium Fidelium Defunctorum. Exceptâ Primâ, in aliis Horis dicitur Oratio quæ assignatur in Proprio.

5. Oratio præcedentis Dominicæ semper dicitur in Feriali Officio per hebdomadam, quando propria non assigna

tur.

4. In Quadragesima, Quatuor Temporibus, et Feriis Rogationum, Oratio quæ dicta est in Laudibus, dicitur tantum ad Tertiam, Sextam et Nonam. In Vesperis autem sequentibus, si fiat de Feria, dicitur, vel alia propria, ut in Quadragesima, vel Dominicæ præcedentis, ut in aliis Feriis.

5. Ante Orationem dicitur Dominus vobiscum, non tamen ab eo qui solus recitat; nec ab eo qui non est saltem in ordine Diaconatûs; nec à Diacono, præsente Sacerdote, nisi de illius licentia; nec à Monialibus, etiam consecratis; sed ab iis omnibus ejus loco dicitur, Domine, exaudi, deinde Oremus. In fine Orationis, postquàm responsum fuerit Amen, repetitur Dominus vobiscum, vel Domine, exaudi, posteà Benedicamus, et respondetur Deo gratias, quod semper servatur in fine primæ Orationis, sive unica, sive plures dicantur. Quòd si plures Orationes dicendæ sint, (ratione Commemorationum) ante quamlibet Orationem dicitur Antiphona et Versiculus, deinde Oremus; et post ultimam Orationem iterùm repetitur Domine, exaudi, vel Dominus vobiscum, et Benedicamus; et statim secretò dicitur Versus Fidelium animæ, si aliud Officium non sequatur. Ad Primam non dicitur, etsi sæpiùs immediatè non succe

dit Tertia, si saltem Officium Capituli sequitur similiter nec post aliam Horam quamcumque cui subjiciuntur, vel Officium parvum beatæ Mariæ vel Officium Defunctorum, vel Psalmi Pœnitentiales, aut Statio, aut Processio, aut Missa, aut Concio, aut Psalmus, sive Canticum pro Rege, aut pro aliqua necessitate, aut aliud ejusmodi.

B.

6. Quando Oratio dirigitur ad Patrem, sic concluditur : Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum; qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritûs sancti Deus, per omnia secula seculorum. Amen. Si ad Filium, per Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritûs sancti Deus, per omnia secula, etc. Si in principio vel serie Orationis fiat mentio Filii, dicitur: Per eumdem Dominum nostrum, etc. Si in fine Ora-à tionis, dicitur: Qui tecum vi vit et regnat in unitate, etc. Si fiat mentio Spiritûs sancti, dicitur: In unitate ejusdem Spiritûs sancti Deus, elc. In Orationibus pro Defunctis, nisi aliter notetur, dicitur : Per eum qui venturus est judicare vivos et mortuos, et seculum per ignem. . Amen.

7. Quando plures Orationes dicendæ sunt, prima tantùm et ultima dicuntur cum magnâ conclusione, Per Dominum nostrum, etc., vel aliter, ut suprà. Intermediæ autem sic concluduntur: Per Christum Dominum nostrum. . Amen, vel Per eumdem Christum, elc., vel: Qui vivis et regnas Deus. y. Amen. vel: Qui tecum vivit et regnat Deus. . Amen.

8. Notandum autem quòd unicuique Orationi præmittitur Oremus, et levis pausa, præterquàm in Officio Defunc

torum

« ZurückWeiter »