Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[blocks in formation]

S1 difficile et ambiguum apud te judícium esse perspexeris inter sángui

nem et sánguinem, causam et causam, lepram et lepram; et júdicum intrà portas tuas víderis verba variári; surge, et ascende ad locum quem elégerit Dóminus Deus tuus. Veniesque ad sacerdotes Levítici géneris, et ad júdicem qui fúerit illo témpore; quæresque ab eis, qui indicábunt tibi judícii veritátem; et fácies quodcumque díxerint qui præsunt loco quem elégerit Dóminus, et docúerint te juxta legem ejus; sequerisque sentén tiam eórum: nec declinábis ad dexteram, neque ad sinistram. Qui autem superbíerit, nolens obedíre sacerdotis império, qui eo témpore ministrat Dómino Deo tuo, et decréto júdicis, moriétur homo ille, et áu feres malum de Israel: cunc tusque pópulus áudiens timébit, ut nullus deinceps intumescat supérbid.

R. Tu, Dómine, 142.

[blocks in formation]

N illo témpore; Dixit Jesus Principibus Sacerdó, tum et Senióribus pópuli: Parábolam audíte: Homo erat paterfamílias, qui plantávit vineam, et sepem circúmdedit ei. Et réliqua. Homília sancti Augustíni Epíscopi. Serm. 87. C. 2.

plantáta est vínea, lege

datâ, in córdibus Judæórum. Missi sunt Prophé tæ quærentes fructum, bonam vitam eórum: Prophétæ ab eis contumeliis affecti, et occísi sunt. Missus est et Christus, únicus fílius patrisfamílias; et ipsum occidérunt hærédem, et ídeò perdidérunt hæreditátem. În contrárium eis vertit malum consilium. Ut possidérent, occidérunt: et quia occidérunt, perdidérunt. Nos servi de família ipsíus sumus. Inter Judæos visus est húmilis, contemptus est. Occultábat enim majestátem, promptam habébat infirmitátem. Contemptum est in illo quod promptum erat, nec cógnitum quod occultum erat. Si enim cognovissent, nunquam Dominum glória crucifixissent. Numquid adhuc contemnendus est sedens in coelo, si contemptus est, cùm pendéret in ligno? Ecce indulgéntiæ dator áperit

tibi óstium: quid moráris?

Gaudére deberes, si aperíret aliquando pulsanti. Non pulsasti, et áperit, et foris rémanes? Ne ergo dífferas. Miserére ánimæ tuæ placens Deo. Exhibe ánimæ tuæ eleemosynam. Non dícimus ut tu ei des, sed ne repellas manum dantis.

eum.

R. Agrícolæ videntes filium patrisfamílias, dixérunt intrà se: Hic est hæres, veníte, occidámus Cùm vénerit Dóminus, quid fáciet agrícolis? Malos malè perdet; et Víneam suam locábit áliis agrícolis qui reddant ei fructum. V. Vidit Dóminus, et ad iracúndiam concitátus est, quia provocavérunt eum filii sui. *Víneam. Glória.*Vineam. Matth. 21. Deut. 32.

Ad Benedictus. Ant. 4. A. Auferétur à vobis regnum Dei, et dábitur genti facienti fructus ejus. Matth.

21.

Oratio.

DEus, qui non vis mortem peccatóris, sed ut convertátur à via sua, et vivat: te supplices exorámus, ut, quiescente irâ tuâ, spí ritum nobis poeniténtiæ, et delictórum véniam largiáris; Per Dóminum.

Ad Magníficat. Ant. 3. a. Quærentes Jesum tenére, timuérunt turbas; quóniam sicut Prophétam eum habébant. Matth. 21.

Oratio.

DA, quæsumus, Dómine, pópulo tuo salútem mentis et córporis; ut bonis opéribus inhærendo, tuæ semper virtútis mereátur protectióne defendi; Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus; Per ómnia sécula seculórum.

A

SABBATO.

De libro Deuteronómii. Lectio j. Cap. 34. Scendit Móyses de campéstribus Moab super montem Nebo in vérticem Phasga contra Jéricho : ostenditque ei Dóminus omnem terram Gálaad usque Dan, et universum Néphthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Juda usque ad mare novíssimum, et austrálem partem

et latitúdinem campi Jéricho civitátis palmárum usque Segor. Dixitque Dóminus ad eam : Hæc est terra, pro qua juráví Abraham, Isaac, et Jacob, dicens : Sémini tuo dabo eam. Vidisti eam óculis tuis, et non transíbis ad illam. Mortuusque est ibi Móyses servus Dómini, in terra Moab, jubente Dómino; et sepelívit eum in valle terræ Moab contra Phogor: et non cognovit homo sepulcrum ejus usque in præsentem diem.

R. Jurávi, 142.

Lectio ij.

Moyses centum et viginti annórum erat, quando

mórtuus est: non caligávit óculus ejus, nec dentes il líus moti sunt. Fleveruntque eum filii Israel in campéstribus Moab triginta diébus: et compléti sunt dies planctus lugéntium Móysen. *Jósue verò filius Nun replétus est spíritu sapién tiæ, quia Móyses pósuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israel, feceruntque sicut præcépit Dóminus Móysi, Et non surrexit ultrà Prophéta in Israel sicut Móyses, quem nosset Dóminus fácie ad fáciem, in ómnibus signis atque portentis quæ misit per eum, ut fáceret in terra Ægypti Pharaóni, et ómnibus servis ejus, universæ que terræ illíus, et cunctam manum robustam, magnaque mirabília, quæ fecit Móyses coram universo Israel.

R. Pósui, 142. Léctio sancti Evangélii secundùm Lucam. Lectio iij. Cap. 15.. IN illo témpore; Ait Jesus ad Pharisæos et Scribas : Homo quidam habuit duos filios; et dixit adolescéntior ex illis patri: Pater, da mihi portiónem substantiæ quæ me contingit. Et divísit illis substantiam. Et réliqua,

Homília sancti Ambrósit

Epíscopi.

ne

Lib. 7. Comment. in Lucam QUi se à Christo séparat exul est pátriæ, civi est mundi. Bene autem in se revértitur, qui à se recessit. Etenim qui ad Dóminum regréditur, se sib reddit; et qui recédit à Christo, se sibi ábdicat. Jam redeámus ad Patrem nos ei reconciliatiónis faciámus moram, quam non fecit Pater. Fácilè reconciliátur, quando impensè rogátur. Sed etsi Deus novit ómnia, vocem tamen tuæ confessiónis expectat. Confitére magis, ut roget pro te Ecclésia, et illácrymet pópulus. Exurge ergo, curre ad Ecclésiam : hic est Pater, hîc est Fílius, hic est Spíritus sanctus. Occurrit tibi, quia audit te intrà mentis secréta tractantem. Et cùm adhuc longè sis, videt et accurrit, ne quis impédiat; complectitur quoque; supra collum cadit, ut jacentem érigat, et oneterréna deflexum, reflectat rátum peccátis, atque in ad cœlum, in quo suum quærat auctorem. Qui lapsus fúerit, per pœnitentiam reviviscit.

B. Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccávi in cœlum et coram te;* Jam non sum dignus vocári filius tuus; † Fac me sicut unum de mer

[ocr errors]

cenáriis tuis.. Deus meus, confundor, et erubesco leváre fáciem meam ad te ; Jam. Glória. † Fac. Luc. 15. 1. Esdr. 9.

Ad Benedictus. Ant. 8. G. Cùm adhuc longè esset, vi dit illum pater ipsíus, et misericórdia motus est; et accurrens cécidit super collum: ejus, et osculátus est eum. Luc. 15.

Oratio.

populum tuum, quæsu

mus, miséricors Deus, ad te confugientem paternâ récipe pietate; ut qui tuam iracundiam méritò formídant, de tua possint vénia gratulári; Per Dóminum.

AD VESPERAS. Ant. et Psalmi de Psalterio, Capitulum. Ezech. 20. dicit Dóminus

[blocks in formation]

Incipit liber Jósuc. Lectio j. Cap. I. T factum est post mor tem Móysi servi Dómini, ut loquerétur Dóminus ad Jósue filium Nun, ministrum Móysi, et díceret ei: Móyses servus meus mórtuus est: surge, et transi

H Deus: Ego sum Do Jordánem istum, tu, et

minus Deus vester, in præ ceptis meis ambuláte, judícia mea custodíte, et fácite ea; et Sábbata mea sanctificáte, ut sint signum inter me et vos, et sciátis quia ego sum Dóminus Deus vester.

Hymnus, Audi, benigne, et. ut suprà, 152.

Ad Magnificat. Ant. 1. g. Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in Prophétis, máximus in salútem electórum Dei, expugnáre insurgentes hostes, ut consequerétur hæreditátem Israel. Eccli. 46.

Orat., ut infrà ad Laud.

[ocr errors]

omnis pópulus tecum, in terram quam ego dabo fíliis Israel. Omnem locum quem calcáverit vestígium pedis vestri, vobis tradam, sicut locútus sum Móysi. A deserto et Líbano, usque ad fluvium magnum Euphráten, omnis terra Hethæórum, usque ad mare magnum contra solis occásum erit términus vester. Nullus póterit vobis resistere cunc tis diébus vitæ tuæ ; sicut fui cum Moyse, ita ero tecum: non dimittam, nec derelinquam te. Confortáre, et esto robustus. Tu enim sorte dí

vides pópulo huic terram,

pro qua jurávi pátribus tuis ut tráderem eam illis.

*

néscio quò abiérunt: perse químini citò, et compre hendétis eos. Ipsa autem fe cit ascéndere viros in solá rium domus suæ ; operuitque eos stípulâ lini, quæ ib erat.

R. Egressus est pópulus ut transíret Jordánem; et sacerdótes qui portábant arcam fœderis, pergébant ante eum : Ingressisque eis Jordánem, stetérunt R. Ex opéribus justificá aquæ, omnisque pópulus per arentem álveum transíbat. V.Tabernáculum testimónii induxérunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessiónem géntium: Ingressisque. Josue 3. Act. 7. Lectio ij.

Cap. 2.

9

MIsit igitur Jósue filius Nun de Setim duos viros exploratóres in abscóndito, et dixit eis: Ite, et consideráte terram urbemque Jéricho. Qui pergentes, ingressi sunt domum mulieris meretrícis, nómine Rahab, et quievérunt apud eam. Nuntiatumque est regi Jéricho, et dictum: Ecce viri ingressi sunt huc per noctem de fíliis Israel, ut explorárent terram. Misitque rex Jéricho ad Rahab, dicens: Educ viros qui venérunt ad te, et ingressi sunt domum tuam: exploratóres quippe sunt, et omnem terram consideráre venérunt. Tollensque múlier viros, abscondit, et ait: Fáteor, venérunt ad me; sed nesciébam unde essent: cùmque porta clauderétur in ténebris, et illi páritér exiérunt,

[ocr errors]

tur homo, et non ex fide
tantùm. Rahab méretrix *
Nonne ex opéribus justifi-
cáta est, suscípiens núntios
et áliâ viâ ejíciens? V. Tol-
lens múlier viros, abscon-
dit, et demísit eos per fu-
nem de fenestra. * Nonne.
Jac. 2. Josue 2.
Lectio iij.
Cap. 3.
Gitur Jósue de nocte con-
surgens, movit castra:
egredientesque de Setim,
venérunt ad Jordánem ipse
et omnes filii Israel, et mo-
ráti sunt ibi tres dies. Qui-
bus evolútis transiérunt
præcónes per castrórum
médium, et clamáre cœpé-
runt : Quando vidéritis ar-
cam fœderis Dómini Dei
vestri, et sacerdótes stirpis
Levítica portantes eam,
vos quoque consúrgité, et
sequímini præcedentes: sit-
que inter vos et arcam spá-
tium cubitórum duórum
míllium; ut procul vidére
possítis, et nosse per quam
viam ingrediámini; quia
priùs non ambulastis per
eam: et cavéte ne appro-
pinquétis ad arcam. Dixit-
que Jósue ad pópulum :
Sanctificámini; cras enim
fáciet Dóminus inter vos

« ZurückWeiter »