FERIA TERTIA. De Jeremía Prophéta. Lectio j. Cap. 3. dícitur: Si dimíserit vir uxórem suam; et recédens ab eo, dúxerit virum álterum, numquid revertétur ad eam ultrà? numquid non pollúta et contamináta erit múlier illa? Tu autem fornicáta es cum amatóribus multis: tamen revértere ad me, dicit Dóminus, et ego suscípiam te. Leva óculos tuos in directum, et vide ubi non prostráta sis: in viis sedébas, expectans eos quasi latro in solitúdine; et polluisti terram in fornicatiónibus tuis et in malítiis tuis. Quámobrem prohíbitæ sunt stillæ pluviárum et serótinus imber non fuit: frons mulíeris meretrícis facta est tibi; noluisti erubéscere. Ergo saltem ámodò voca me: Pater meus, dux virginitátis meæ tu es.. Jerúsalem. R. Réspice, 247. Lectio ij. FT dixit Dóminus ad me in diébus Josíæ regis : Numquid vidisti quæ fécerit aversátrix Israel? Abiit síbimet super omnem montem excelsum, et sub omni ligno frondóso; et fornicáta est ibi. Et dixi, cùm fecisset hæc ómnia: Ad me revér tere; et non est reversa. Et vidit prævaricátrix soror ejus Juda, quia pro eo quòd mæcháta esset aversátrix Is rael, dimisissem eam, et dedissem ei libellum repúdii: et non tímuit prævaricátrix Juda soror ejus; sed ábiit, et fornicáta est étiam ipsa. Et facilitáte fornicatiónis suæ contaminávit terram, et mœcháta est cum lápide et ligno. Et in ómnibus his non est reversa ad me prævaricátrix soror ejus Juda in toto corde suo, sed in mendácio, ait Dóminus. Et dixit Dóminus ad me: Justificávit ánimam suam aversátrix Israel, comparatióne prævaricatrícis Judæ. Vade, et clama sermónes istos contra aquilónem, et dices: Revértere, aversátrix Israel, ait Dóminus, et non avertam fáciem meam à vobis; quia sanctus ego sum, dicit Dóminus, et non irascar in perpétuum. Jerúsalem. odisse vos ; me autem odit, *Quia ego testimónium perhíbeo de illo, quòd ópera ejus mala sunt. . Os peccatóris super me apertum est; est, sed exemplum infirmitáti præbuisse. Ille enim quando voluit, detentus est; quando vóluit, occísus est. Sed quóniam futúra erant membra ejus, id est,* Quia. Joan. 7. Ps. 108. fidéles ejus, qui non habérent illam potestátem quam habébat ipse Deus noster; quòd latébat, quòd se, tanquam ne occiderétur, occultábat, hoc indicábat fac túra esse membra sua, in quibus útique membris suis ipse erat. Non potest mundus odisse vos. Quid est hoc?nisi, Non potest mundus odisse amatóres suos, falsos testes. Bona enim dícitis quæ mala sunt, et mala quæ bona sunt. Me autem odit, quia ego testimónium perhibeo de illo, quia ópera ejus mala sunt. Judæi ergo quærébant eum in die festo et murmur multum de eo erat in turba. Unde murmur? De contentióne. : Quæ fuit contentio? Quidam enim dicébant : Quia bonus est; álii autem : Non, sed sedúcit turbas. De ómnibus servis ejus intelligendum hoc dicitur modo. Quicumque enim eminúerit in áliqua grátia spiritáli, profectò álii dicunt: Bonus est; álii : Non, sed sedúcit turbas. Quod dictum est ergo de Dómino, valet ad consolatiónem, de quocumque hoc dictum fúerit Christiáno. R. Non potest mundus Ad Benedictus. Ant. 3. a. Ascéndite ad diem festum hunc; ego autem non ascendo, quia meum tempus nondum implétum est. Joan. 7. Oratio. AUxiliáre, Dómine, pópulo tuo: ut sacræ devotiónis profíciens incrementis, et tuo semper múnere gubernétur, et ad redemptiónis æternæ pervéniat, te ducente, consórtium; Per Dóminum. Ad Magnífic. Ant. 7. c. Quidam dicébant : Quia bonus est; álii autem dicébant: Non, sed sedúcit turbas. Nemo tamen palàm loquebátur de illo, propter metum Judæórum. Joan. 7. Oratio. SUscipe, miséricors Dó mine, súpplicum preces, et secundùm multitúdinem indulgentiárum tuárum ab ómnibus nos absolve peccátis; ut ad ómnia pietátis ópera, te parcente, reparémur; et quos vénia féceris innocentes, auxílio fácias efficaces; Per. FERIA QUARTA. Ircuíte vias Jerúsalem, et aspícite et consideráte, et quærite in platéis : ejus, an inveniátis virum facientem judícium, et quæ rentem fidem, et propitius ero ei. Quòd si étiam, Vivit Dóminus, díxerint: et hoc falsò jurábunt. Dómine, óculi tui respíciunt fidem: percussisti eos, et non doluérunt: attrivisti eos, et renuérunt accipere disciplínam induravérunt fácies suas supra petram, et noluérunt reverti. Ego autem dixi: Fórsitan páuperes sunt et stulti, ignorantes viam Dómini, judícium Dei sui. Ibo ígitur ad optimátes, et loquar eis: ipsi enim cognovérunt viam Dómini, judícium Dei sui ; et ecce magis hi simul confregérunt jugum, rupérunt víncula. Jerúsalem. R. Dixit Dóminus, 247. Lectio ij. Super quo propitius tibi esse pótero? Fílii tui dereliquérunt me, et jurant in his qui non sunt dii. Saturávi eos, et mœcháti sunt, et in domo meretrícis luxuriabantur. Equi amatóres, et emissárii facti sunt: unusquisque ad uxorem próximi sui binniébat. Numquid super his non visitábo, dicit Dóminus, et in gente tali non ulciscétur ánima mea? Ascéndite muros ejus, et dissipáte; consummatiónem autem nolíte fácere auferte propágines ejus, quia non sunt Dómini. Prævaricatióne enim prævaricáta est in me domus Israel, et domus Juda, ait Dóminus. Negavérunt Dóminum, et dixérunt: Non est ipse ; neque véniet super nos malum: gládium et famem non videbimus. Prophétæ fuérunt in ventum locúti, et responsum non fuit eis: hæc ergo evénient illis. Jerúsalem. R. Sument, 246. Léctio sancti Evangélii secundùm Joannem. Lectio iij. Cap. 10. IN illo témpore Facta sunt Encænia in Jerosólymis; et hyems erat. Et ambulábat Jesus in templo, in pórticu Salomónis. Et réliqua. EN Homília sancti Augustíni Epíscopi. In Joan. Tract. 48. n. 2. Ncænia festivitas erat dedicatiónis templi. Illum enim diem, quo templum dedicátum est, Judæi solémniter celebrábant. Dicébant ei : Quousque ánimam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palàm. Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non créditis: ópera quæ ego fácio in nómine Patris mei, hæc testimónium pérhibent de me ; sed vos non créditis, quia non estis ex óvibus meis. Didicistis quæ sint oves, estote oves. Oves credendo sunt, oves pastórem sequendo sunt, oves redemptórem non contem→ nendo sunt, oves per óstium Si mihi non vultis crédere, intrando sunt,oves exeundo opéribus crédite; ut cog noscátis et credátis quia Pater in me est, et ego in Patre. Joan. 10. Oratio. jánuam in te sperántibus patere voluisti: réspi+ ce in nos, et miserére nostrî : ut qui voluntátis tuæ viam, te donante, séquimur, à vitæ nunquam sémitis deviémus; Per Dóminum nostrum. et páscua inveniendo sunt, oves vitâ æternâ perfruendo sunt. De illis autem óvibus, de quibus dicit Apóstolus: Novit Dóminus qui sunt Eus, qui misericórdiæ ejus; et Quos præscívit, ipsos et prædestinávit; quos autem prædestinávit, ipsos et vocávit; quos autem vocávit, illos et justificávit; quos autem justificávit, ipsos et glorificávit : de óvibus istis, nec lupus rapit, nec fur tollit, nec latro intérficit. Secúrus est de número eárum, qui pro eis novit quod dedit. Tu autem. R. Opera quæ ego fácio in nómine Patris mei, hæc testimónium pérhibent de me: Sed vos non créditis, quia non estis ex óvibus meis. V. Usquequò détrahet mihi pópulus iste ? Quousque non credent mihi in ómnibus signis quæ feci coram eis? Sed. Joan. 10. Num. 14. * Ad Benedictus. Ant. 4. d. Oves meæ vocem meam áudiunt et ego vitam æternam do eis ; et non períbunt in æternum. Joan. 10. Oratio. Sanctificato hoc jejúnio, Deus, tuórum corda fidélium miserátor illustra: et quibus devotiónis præstas affectum, præbe supplicántibus pium benignus audítum; Per Dóminum. Ad Magníficat. Ant. 6. F. E FERIA QUINTA. De Jeremía Prophéta. Lectio j. Cap. 6. Rudíre, Jerúsalem, ne fortè recédat ánima mea à te; ne fortè ponam te desertam, terram inhabitábilem. Hæc dicit Dóminus exercítuum : Usque ad racémum cólligent quasi in vínea relíquias Israel: converte manum tuam, quasi vindemiátor ad cartallum. Cui loquar? et quem contestábor, ut áudiat? Ecce incircumcísæ aures eórum, et audire non possunt: ecce verbum Dómini factum est eis in oppróbrium, et non suscipient illud. Idcircò furóre Dómini plenus sum, laborávi sústinens. Effunde super párvulum foris, et super consilium júvenum simul: vir enim cum mulíere capiétur, senex cum pleno diérum. Et transíbunt domus eórum ad álteros, agri et uxóres páriter; quia ex. tendam manum meam super habitantes terram. Je rúsalem. R. Réspice, 247. Lectio ij. A Minóre quippe usque ad majórem omnes avarítiæ student et à Prophéta usque ad Sacerdótem cuncti fáciunt dolum. Et curábant contritiónem filiæ pópuli mei cum ignomínia, dicentes: Pax, pax ; et non erat pax. Confúsi sunt, quia abominatiónem fecérunt: quin potiùs confusióne non sunt confúsi, et erubéscere nesciérunt. Quamobrem cadent inter ruentes: in témpore visitatiónis suæ córruent, dicit Dóminus. Hæc dicit Dóminus: State super vias, et vidéte, et interrogáte de sémitis antiquis, quæ sit via bona, et ambuláte in ea; et inveniétis refrigérium animábus vestris. Et dixérunt: Non ambulábimus. Et constítui super vos speculatóres: Audíte vocem tubæ. Et dixérunt: Non audiémus. Jerúsalem. R. Deus meus, 247. Léctio sancti Evangélii secundùm Lucam. Lectio iij. Cap. 7. IN illo témpore; Rogábat Jesum quidam de Pharisæis, ut manducáret cum illo. Et ingressus domum Pharisæi, discúbuit. Et ecce múlier quæ erat in civitáte peccátrix, ut cognovit quòd accubuisset in domo Pha risæi, áttulit alabastrum unguenti. Et réliqua. Homília sancti Gregórii Papæ. In Evang. 33. n. 2. Iquet, fratres, quòd illícitis áctibus priùs múlier intenta, unguentum sibi pro odore suæ carnis adhibuit. Quod ergo sibi túrpiter exhibúerat, hoc jam Deo laudabiliter offerébat. Oculis terréna concupierat; sed hos jam per pœniténtiam cónterens flebat. Capillos ad compositiónem vultûs exhibúerat; sed jam capillis lácrymas tergébat. Ore superba díxerat ; sed pedes Dómini ósculans, hoc in Redemptóris sui vestigia figébat.Quot ergo in se hábuit oblectamenta, tot de se invénit holocausta, Convertit ad virtútum númerum, númerum críminum ; ut totum servíret Deo in pœniténtia, quidquid ex se Deum contémpserat in culpa. R. Múlier quæ erat in civitáte peccátrix, áttulit alabastrum unguenti: et Stans retro secùs pedes Jesu, lácrymis cœpit rigáre pedes ejus, et capillis suis tergébat, osculabátur pedes ejus, et unguento ungébat. . Nonne lácrymæ ascendunt usque ad cœlum? Non discédet, donec Altíssimus aspíciat:* Stans. Luc. 7. Eccli. 35. Ad Benedic. Ant. 2. D. Remittuntur ei peccáta mul |