Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Bethaniam, ubi Lázarus niit trecentis denáriis, et

fúerat mortuus, quem suscitávit Jesus. Et réliqua. Homília sancti Augustíni Epíscopi.

In Joan. Tract. 50. n. 5

et 6.

NE putárent hómines phantasma esse factum, quia mórtuus resurrexit, Lázarus unus erat ex. recumbentibus; vivébat, loquebátur, epulabátur véritas ostendebátur, infidélitas Judæórum confundebátur. Discumbébat ergo Dóminus cum Lázaro et céteris, ministrábat Martha una ex soróribus Lázari. María verò, áltera soror Lázari, accépit libram unguenti nardi pístici pretiósi, unxit pedes Jesu, et extersit capillis suis pedes ejus; et domus impléta est ex odóre unguenti. Factum audivimus, mystérium requirámus. Quæcumque ánima fidélis vis esse, cum María unge pedes Dómini pretióso unguento: unge pedes Jesu; bene vivendo Domínica sectáre vestígia. Capillis terge si habes supérflua, da pauperibus, et Dómini pedes tersisti; capilli enim supérflua córporis videntur. Habes quod agas de supérfluis tuis tibi supérflua sunt, sed Dómini pédibus necessária.

:

:

R. Dixit Judas, qui erat Jesum traditúrus : Quare hoc unguentum non væ

datum est egénis? * Dixit Jesus Páuperes semper habétis vobiscum; me autem non semper habétis. V. Locútus est Móyses ad Israel in solitúdine: Non dé

erunt pauperes in terra habitatiónis tuæ. * Dixit Jesus. Joan. 12. Deut. 15.

AD LAUDES. Ant.7Ide, Dómine, af2.D. flictiónem meam, quóniam erectus est inimícus. Thren. I.

Ant. 7. d. Collégit furórem suum in me; et cómminans mihi, infrémuit contra me déntibus suis hostis meus. Job 16.

Ant. 8. c. Abjectiónem posuisti me in médio populórum aperuérunt os suum omnes inimíci. Thren. 3.

Ant. 3. b. Factus sum in derísum omni pópulo meo, cánticum eórum totâ die. Thren. 3.

Ant. 4. f. Audisti oppróbrium eórum, Dómine, omnes cogitatiónes eórum adversùm me. Thren. 3. Capitulum, Hymnus et . ut supra, 252.

Ad Benedictus. Ant. 6. F. María unxit pedes Jesu, et extersit capillis suis ; et domus impléta est ex odóre unguenti. Joan. 12.

Oratio. Argire nobis, Dómine, appropinquante Fíliitui passióne, grátiæ tuæ abun

dántius auxílium; ut per ópera caritátis, Christi bonum odorem ubíque diffundámus; Per eumdem Dóminum.

AD HORAS, Antiph. de Laud. quartâ prætermissá.

AD VESP. Ps. et Ant. de Psalterio : sic et cras. Ad Magníficat, Ant. 1.D. Mittens hæc múlier unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fe

cit. Matth. 26.

Oratio.

DA, quæsumus, omnípotens Deus, ut qui in tot adversis ex nostra infirmitáte defícimus, intercedente unigéniti Fílii tui pas. sióne respirémus; Qui te

cum.

Cum

FERIA TERTIA. De Jeremía Prophéta. Lectio j. Cap. 26. Um complesset Jeremías, loquens ómnia quæ præcéperat ei Dóminus ut loquerétur ad universum pópulum, apprehendérunt eum Sacerdótes, et Prophétæ, et omnis pópulus, dicens: Morte moriátur. Quare prophetávit in nómine Dómini, dicens: Sicut Silo erit domus hæc; et urbs ista desolábitur, eò quòd non sit habitátor? Et congregátus est omnis pópulus adversus Jeremíam in domo Dómini. Et audiérunt príncipes Juda verba hæc et ascendérunt de

[ocr errors]

domo regis in domum Dómini, et sedérunt in intróitu portæ domûs Dómini novæ. Et locúti sunt Sacerdótes et Prophétæ ad príncipes, et ad omnem pópulum, dicentes: Judícium mortis est viro huic; quia prophetávit adversùs civitátem istam, sicut audistis áuribus vestris. Jerúsalem. R. Præcedébat, 275. Lectio ij. ET ait Jeremías ad omnes príncipes et ad universum pópulum, dicens : Dóminus misit me ut prophetárem ad domum istam et ad civitátem hanc ómnia 、 verba quæ audistis. Tunc ergo bonas fácite vias vėstras et stúdia vestra, et audíte vocem Dómini Dei vestri; et pœnitėbit Dóminum mali quod locútus est adversùm vos. Ego autem ecce in mánibus vestris sum : fácite mihi quod bonum et rectum est in óculis vestris ; verúmtamen scitóte et cognóscite quòd si occidéritis me, sánguinem innocentem tradétis contra vosmetipsos, et contra civitátem istam et habitatóres ejus : in veritáte enim misit me Dóminus ad vos, ut lóquerer in áuribus vestris ómnia verba hæc. Et dixérunt príncipes et omnis pópulus ad Sacerdotes et ad Prophétas : Non est vico huic judícium mortis ; quia in nómine Dómini Dei nostri

[blocks in formation]

Léctio sancti Evangélii se

cundùm Marcum.

Lectio iij. Cap. 14. IN illo témpore; Erat Pascha et Azyma post bíduum: et quærébant summi Sacerdotes et Scribæ quómodò Jesum dolo tenérent, et occiderent. Et réliqua.

Homília sancti Joannis Chrysostomi. In Matth. 25. Hom. 80. Príncipes Sacerdótum eos dicit, qui de princípibus Sacerdótum fúerant. Quod autem consílium cepérunt? Ut occúltiùs eum cáperent atque interficerent? Utrumque: pópulum enim valde formidábant, ac ideò præterire diem festum volébant, dicentes: Non in die festo. Nam diábolus, ne manifestè pássio extáret, ad áliud tempus rejicere ipsam studébat. Ne tumultus, inquiunt, fiat in pópulo. Consídera valde ipsos timére, non Deum, neque ne majus scelus esset in ipsa Paschæ celebratióne tam tetrum facinus fácere, sed hómines et tumultum. Irâ tamen inflammáti, postéaquàm proditórem invenérunt, commutáti, expectáre non potuerunt, sed in ipsa solemnitáte eum occi

dérunt.Quasi enim cæci cupiditáte furoreque irritáti, quamprimùm sibi facultas data est, peregérunt. Et quamvis ipse nequítià illórum dispensando in mélius uterétur, non tamen hinc

innoxii facti, propter hanc causam effugere poterunt supplícium ; cùm mille cruciátus ex voluntátis pravitáte mereantur, qui eo témpore quo nóxii étiam solvebantur, innocentem interfícere voluérunt, à quo innúmera et immensa benefícia suscéperant, et qui propter illos, gentes intéreà neglígere videbátur.

R. Quærébantsummi Sacerdótes et Scribæ quómodò Jesum dolo tenérent, et occíderent; * Dicébant autem Non in die festo; ne forte tumultus fíeret in pópulo. V. Qui inquirébant mala, locúti sunt vanitátes, et dolos totâ die meditabantur; * Dicébant autem. Marc. 14. Ps. 37. AD LAUDES.

[blocks in formation]

et ábstinet se à viis nostris na reparátio: solve ópera tanquam ab immundítiis. diáboli, et mortífera peccáti

Sap. 2.

Ant. 4. E. Contuméliâ et tormento interrogémus eum, ut sciámus reveréntiam ejus, et probémus patiéntiam illíus. Sap. 2.

Ant. 1. g. Hæc cogitavérunt, et erravérunt: excæcávit enim illos malítia eó

rum. Sup. 2. Capitulum, Hymnus et . ut suprà, 252.

Ad Benedictus. Ant. 3. c. Nemo tollit à me ánimam meam, sed ego pono eam à meipso: et potestátem hábeo ponendi eam, et potestátem hábeo íterùm sumendi eam. Joan. 10.

Oratio. RE Eminíscere miseratiónum tuárum, Dómine, et fámulos tuos æternâ protectióne sanctífica, pro quibus Jesus Christus Fílius tuus sponte se morti trádidit, et Paschale sacrificium fuso sánguine consummávit; Qui tecum.

AD HORAS, Antiph. de Laudibus, quarta præ

termissá.

Ad Magnífic. Ant. 1. D. Sciens Jesus quia venit hora ejus ut tránseat ex hoc mundo ad Patrem, cùm dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Joan. 13.

Oratio.

DEus, in cujus præcipuis

mirabílibus est humá

víncula disrumpe; ut, destructâ malignitáte quæ nócuit, vincat misericórdia quæ redémit; Per Dóminum.

FERIA QUARTA. Incipit liber Baruch Prophétæ.

E

Lectio j. Cap. 1. T hæc verba libri quæ scripsit Baruch filius Nériæ, fílii Maásiæ, fílii Sedéciæ, fílii Sédei, fílii Hélciæ in Babylónia, in anno quinto, in séptimo die mensis, in témpore quo cepérunt Chaldæi Jerúsalem, et succendérunt eam igni. Et legit Baruch verba libri hu. jus ad aures Jechóniæ fíliiJóakim regis Juda, et ad aures universi pópuli venientis ad librum, et ad aures poténtium filiórum regum, et ad aures presbyterórum, et ad aures pópuli, à mínimo us→ que ad máximum eórum ómnium habitántium in Babylonia, ad flumen Sodi. Qui audientes plorábant, et jejunábant, et orábant in conspectu Dómini. Jerúsalem.

R. Congregáti sunt príncipes Sacerdótum, et Senióres pópuli in átrium príncipis Sacerdótum; * Et consílium fecérunt ut Jesum dolo tenérent, et occíderent. v. Príncipes convenérunt in unum adver

sùs Dóminum, et adversùs

Christum ejus ;*Et. Matth. dam; et locútus est cum

ET

Cap. 3.

26. Ps. 2. Lectio ij. T nunc, Dómine omnípotens, Deus Israel, ánima in angústiis, et spíritus anxius clamat ad te: Audi, Dómine, et miserére, quia Deus es miséricors; et miserére nostrì, quia peccávimus ante te. Quia tu sedes in sempiternum, et nos períbimus in ævum? Dómine omnipotens, Deus Israel, audi nunc oratiónem mortuórum Israel, et filiórum ipsórum, qui peccavérunt ante te, et non audiérunt vocem Dómini Dei sui: et agglutináta sunt nobis mala. Noli meminisse iniquitátum patrum nostrórum; sed memento manûs

tuæ et nominis tui in tempore isto, quia tu es Dóminus Deus noster: et laudábimus te, Dómine, quia propter hoc dedisti timórem tuum in córdibus nostris, et ut invocémus nomen tuum, et laudémus te in captivitáte nostra ; quia convértimur ab iniquitáte patrum nostrórum qui peccavérunt ante te. Et ecce nos in captivitáte nostra sumus hódie, quâ nos dispersisti in impropérium, et in maledictum, et in peccátum, secundùm omnes iniquitátes patrum nostrórum qui recessérunt à te, Dómine Deus noster. Jerúsalem.

R. Intrávit sátanas in Ju

princípibus Sacerdótum quemadmodùm Jesum tráderet eis: et * Pacti sunt pecúniam illi dare; et spopondit. V. Sedet peccátor in insídiis cum divítibus in occultis, ut interficiat innocentem.* Pacti sunt. Luc. 22. Ps.g.

Léctio sancti Evangélii secundùm Lucam. Lectio iij. Cap. 22. TN illo témpore; Appropinquábat dies festus Azymórum, qui dícitur Pascha; et quærébant príncipes Sacerdótum et Scribæ, quómodò Jesum interfícerent. Et réliqua.

Homília venerabilis Bedæ Presbyteri.

Comm. in Luc. Lib. 6. C. 22.

A Biit Judas, et locútus est

cum princípibus Sacerdótum et Magistrátibus quemádmodùm Jesum tráderet eis : et pacti sunt illi pecuniam dare; et spopondit. Et quærébat opportu nitátem, ut tráderet illum sine turba. Multi hódie Juda scelus, quòd Dóminum ac Magistrum, Deumque suum pecuniâ vendíderit, velut immáne et nefárium exhorrent, nec tamen cavent. Nam cùm pro munéribus falsum contra quémlibet testimónium dicunt, profectò, quia veritátem pro pecúnia negant, Dóminum pecuniâ vendunt. Ipse enim dixit: Ego sum

« ZurückWeiter »