Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ŝti, et cáritas Dei, et com

cùm consummassent óm

municátio sancti Spíritus nia quæ de Jesu scripta

sit cum ómnibus vobis. R. Amen. 2. Cor. 13. Posteà dicitur Antiphona de beata Maria, ut suprà,

28.

Post completum Officium dicitur secreto, Pater. Ave. Credo.

FERIA SECUNDA.
AD NOCTURNUM.
Psal. Bénedic,32. Quàm
magnificáta, 32. Sit glória
Dómini, 33.
De Actibus Apostolorum.

Vidente

Lectio j.. Cap. 4. Identes Petri constántiam et Joannis, comperto quòd hómines essent sine lítteris, et idióta, admirabantur et cognoscébant eos, quoniam cum Jesu fúerant: hóminem quoque videntes stantem cum eis, qui curátus fúerat, nihil poterant contradícere. Jussérunt autem eos foràs extra consilium secédere ; et conferébant ad invicem, dicentes : Quid faciémus hominibus istis? quóniam quidem notum signum factum est per eos ómnibus habitantibus Jerúsalem: manifestum est, et non possumus negáre. Sed ne ámpliùs divulgétur in pópulum comminémur eis ne ultrà loquantur in nómine hoc ulli hóminum. R. Príncipes Jerúsalem

[ocr errors]

erant, deponentes eum de ligno, posuérunt eum in monumento: * Deus verò suscitávit eum à mórtuis. Allelúia, allel. V. De angústia et de judicio sublátus est; abscissus est de terra vivéntium:* Deus verò suscitávit. Act. 13. Is. 53. Lectio ij.

ET vocantes eos, denun

tiavérunt ne omníno

loquerentur, neque docérent in nómine Jesu. Petrus

verò et Joannes respondentes, dixérunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei vos pótiùs audire quàm Deum, judicáte; non enim póssumus quæ vidimus et audívimus, non loqui. At illi comminantes dimisérunt eos, non invenientes quomodò punírent eos, propter pópulum; quia omnes clarificábant id quod factum fúerat in eo quod accíderat. Annórum enim erat ámpliùs quadraginta homo, in quo factum fúerat signum istud sanitátis.

R. Visus est Jesus per dies multos his * Qui ascénderant cum eo de Galilæa in Jerúsalem; qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem. Allelúia, allelúia. V. In viis ostendit se illis hiláriter, et in omni providéntia occurrit illis, * Act. 13. Sap. 6.

Qui..

Lectio iij.

Dimissi autem venérunt ad suos, et annuntiavérunt eis quanta ad eos príncipes Sacerdótum et senióres dixissent. Qui cùm audissent, unanímiter levavérunt vocem ad Deum, et dixérunt : Dómine, tu es qui fecisti cœlum et terram, mare, et ómnia quæ in eis sunt; qui Spíritu sancto per os patris nostri David púeri tui dixisti : Quare fremuérunt gentes, et pópuli meditáti sunt inánia? Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum adversùs Dóminum et adversùs Christum ejus. Convenérunt enim veré in civitáte ista adversùs sanctum púerum tuum Jesum quem unxisti, Heródes et Póntius Pilátus cum

rum,

Gentibus, et pópulis Israel, fácere quæ manus tua et consilium tuum decrevé runt fíeri. Et nunc, Dómine, réspice in minas eóet da servis tuis cum omni fidúcia lóqui verbum tuum, in eo quod manum tuam extendas ad sanitátes, et signa, et prodígia fíeri per nomen sancti Filii tui Jesu. Et cùm orassent, motus est locus in quo erant congregáti; et repléti sunt omnes Spíritu sancto, et loquebantur verbum Dei cum fidúcia.

R. Quem vos interemistis suspendentes in ligno,

*Hunc príncipem et salvatórem Deus exaltávit déxterâ suâ, ad dandam pœnitentiam Israéli, et remissiónem peccatórum. Allelúia, allelúia. V. In sciéntia sua justificábit ipse justus servus meus multos. * Hunc. Glória Patri. Hunc. Act. 5. Is. 53.

*

Ad Benedictus. Ant. 1.D. Deus patrum nostrórum glorificávit Fílium suum Jesum. Allelúia. Act. 3.

Ad Magnífic. Ant. 6. F. Vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum. Allel. Joan. 20. FERIA TERTIA.

AD NOCT. Ps. Dómine, quis habitábit, 51. Cœli enarrant, 51. Lex Dómini immaculata, 51. De Actibus Apostolórum. Lectio j. Cap. 4. Mum erat cor unum Multitúdinis credén

et ánima una nec quisquam eórum quæ possidébat áliquid suum esse dicébat; sed erant illis ómnia commúnia. Et virtúte magnâ reddébant Apóstoli testimónium resurrectiónis Jesu Christi Dómini nostri; et grátia magna erat in ómnibus illis. Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrórum aut domórum erant, vendentes afferebant prétia eórum quæ vendébant, et ponébant ante pedes Apostolórum. Divide

bátur autem síngulis prout gentes autem juvenes, amo

cuíque opus erat. Joseph autem qui cognominátus est Bárnabas ab Apóstolis, (quod est interpretátum Filius consolatiónis) Leví tes, Cyprius génere, cùm habéret agrum, véndidit eum, et áttulit prétium, et pósuit ante pedes Apostolórum.

. Virtúte magnâ reddébant Apóstoli* Testimónium resurrectiónis Jesu

*

Christi Dómini nostri. Allelúia, allelúia. . Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos: custodiébant præceptum quod dedit illis, Testimónium. Act. 4. Ps. 98. Lectio ij. Cap. 5. VIr autem quidam nómine Anánías, cum Saphíra uxore sua, véndidit agrum, et fraudávit de prétio agri, cónsciâ uxore sua: et áfferens partem quamdam, ad pedes Apostolórum pósuit. Dixit autem Petrus: Anánia, cur tentávit sátanas cor tuum mentíri te Spiritui sancto, et fraudáre de prétio agri? Nonne manens tibi manébat; et venúndatum in tua erat potestáte? Quare posuisti in corde tuo hanc rem ? Non es mentítus bomínibus, sed Deo. Audiens autem Anánias hæc verba, cécidit, et expirávit. Et fac. tus est timor magnus super omnes qui audiérunt. Sur

vérunt eum, et efferentes sepeliérunt.

R. Certíssimè sciat omnis domus Israel * Quia et Dóminum et Christum fecit Deus hunc Jesum quem vos crucifixistis. Allelúia, allel. . Ecce servus meus exaltábitur et elevábitur, et sublímis erit valde; * Quia. Act. 2. Is. 52.

Lectio iij.

FActum est autem quasi horárum trium spátium; et uxor ipsíus nésciens quod factum fuerat, introívit. Dixit autem ei Petrus : Dic mihi, múlier, si tanti agrum vendidistis. At illa dixit: Etiam tanti. Petrus autem ad eam: Quid útique cónvenit vobis tentáre Spíritum Dómini? Ecce pedes eórum qui sepeliérunt virum tuum ad óstium, et éfferent te. Confestim cécidit ante pedes ejus, et expirávit. Intrantes autem júvenes, invenérunt illam mórtuam; et extulerunt, et sepeliérunt ad virum suum. Et factus est timor magnus in universa Ecclésia, et in omnes qui audiérunt hæc.

B. Hic est lapis reprobátus ab ædificántibus, qui factus est in caput ánguli; * Et non est in álio áliquo salus. Allelúia, allelúia. . Ecce ego mittam in fundamentis Sion lápidem, lápidem probátum, angulá

rem, pretiósum, in fundamento fundátum; *Et non est. Glória Patri. * Et non est. Act. 4. Is. 28.

Ad Benedictus. Ant. 5. C. Cùm resurrexisset Jesus à mórtuis, recordáti sunt discípuli ejus quia dicébat Sólvite templum hoc, etin tribus diébus excitábo illud. Allel. Joan. 2.

Ad Magníficat. Ant. 7. c. Noli esse incrédulus, sed fidélis. Allelúia. Joan. 20. FERIA QUARTA. AD NOCT. Psalmi Confitébor, 68. Miserére meî, 69. Ut quid, 69. De Actibus Apostolórum. Lectio j. Cap. 5. Per Er manus Apostolórum fiébant signa et prodígia multa in plebe. Et erant unanímiter omnes in pórticu Salomónis. Ceterórum autem nemo audébat se conjúngere illis, sed magnificábat eos pópulus. Magis autem augebátur credéntium in Dómino multitúdo vi rórum ac mulierum; ita ut in platéas ejícerent infirmos; et ponerent in léctulis ac grabátis, ut, veniente Petro, saltèm umbra illíus obumbráret quemquam illórum, et liberarentur ab infirmitátibus suis. Concurrébat autem et multitúdo vicinárum civitátum Jerúsalem, afferentes ægros, et vexátos à spirítibus immundis; qui curabantur omnes. R. Quæ ad patres nostros

repromíssio facta est, hanc Deus adimplevit filiis nostris, * Resuscitans Jesum. Allelúia, allelúia. V. Dóminus Deus noster adimplévit misericórdiam suam, quam promísit dómui Israel, * Resuscitans Jesum. Allelúia, allelúia. Act. 13. Judith 13.

Exurgens

Lectio ij. Xurgens autem princeps Sacerdótum, et omnes qui cum illo erant, quæ est hæresis Sadducæórum, repléti sunt zelo: et injecérunt manus in Apóstolos, et posuérunt eos in cus tódia pública. Angelus autem Dómini per noctem apériens jánuas cárceris, et edúcens eos, dixit: Ite, et stantes loquímini in templo plebi ómnia verba vitæ hujus. Qui cùm audissent, intravérunt dilúculo in templum, et docébant. Advéniens autem princeps Sacerdótum, et qui cum eo erant, convocavérunt coneílium, et omnes Seniores filiórum Israel; et misérunt ad cárcerem ut adducerentur. Cùm autem venissent ministri, et aperto cárcere, non invenissent illos, reversi nuntiavérunt, dicentes: Cárcerem quidem invénimus clausum cum omni diligéntia, et custódes stantes ante jánuas; aperientes autem, néminem intùs invénimus.

R. Deus dedit Jesumma

nifestum fíeri, non omni pópulo, sed testibus præordinátis à Deo, nobis * Qui manducávimus et bíbimus cum illo, postquàm resurrexit à mórtuis. Allelúia, allelúia. . Pépigit foedus nobiscum qui in præsentiárum sumus et vívimus; fácie ad fáciem locútus est nobis, Qui manducávimus. Act. ro. Deut. 5.

Lectio iij.

UT autem audiérunt hos sermónes Magistrátus templi, et príncipes Sacerdótum, ambigébant de illis quidnam fieret. Advéniens autem quidam nuntiávit eis: Quia ecce viri quos posuistis in cárcerem, sunt in templo stantes, et docentes pópulum. Tunc ábiit Magistrátus cum ministris, et adduxit illos sine vi; timébant enim pópulum, ne lapidarentur. Et cùm adduxissent illos, statuérunt in concílio. Et interrogávit eos princeps Sacerdótum, dicens: Præcipiendo præcépimus vobis ne docerétis in nómine isto; et ecce replestis Jerúsalem doctrinâ vestrá; et vultis indúcere super nos sánguinem hóminis istíus. Respondens autem Petrus et Apóstoli, dixérunt: Obedíre oportet Deo magis quàm hominibus. Deus patrum nostrórum suscitávit Jesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno. Hunc príncipem

et salvatórem Deus exaltávit déxterâ suâ ad dandam pœniténtiam Israéli, et remissiónem peccatórum. Et nos sumus testes horum verbórum, et Spíritus sanctus quem dedit Deus ómnibus obediéntibus sibi.

R. Per Christum vobis remíssio peccatórum annuntiátur, et ab ómnibus quibus non potuistis in lege Móysi justificári: * In hoc omnis qui credit justificatur. Allelúia, allelúia. V. Israel salvátus est in Dómino salúte æternâ : * In hoc. Glória Patri.* In hoc. Act. 13. Is. 45.

Ad Benedictus. Ant. 8.G. Hæc sunt verba quæ locútus sum ad vos, cùm adhuc essem vobiscum; quóniam necesse est impléri ómnia quæ scripta sunt de me. Allelúia. Luc. 24.

Ad Magníficat. Ant. 6. F. Dóminus meus, et Deus meus. Allelúia. Joan. 20.

FERIA QUINTA. AD NOCT. Psalm. Exáudiat, 85. Exultáte, 85. Beáta gens, 86.

Lectio j.

De Actibus Apostolórum. Cap. 5.5 HEc cùm audissent, dis

secabantur, et cogitábant interficere illos. Surgens autem quidam in connómine cílio Pharisæus, Gamáliel, legis doctor, honorábilis universæ plebi, jussit foràs ad breve hómines fíeri, dixitque ad illos ::

« ZurückWeiter »