Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ergo tempóribus, dilectissimi, quæ redemptióni hóminum fúerant præstitúta, ingréditur hæc infima Jesus Christus Fílius Dei, de cœlesti sede descendens, et à paterna glória non recédens, novo órdine, nová nativitáte generátus. Novo órdine, quia invisibilis in suis, visibilis factus est in nostris; incomprehensibilis vóluit comprehendi; ante témpora manens esse cœpit

ex témpore: universitátis

Dóminus servílem formam, obumbrátâ majestátis suæ dignitáte, suscépit: impassíbilis Deus non dedignátus est homo esse passíbilis, et immortális mortis légibus subjacére. Novâ autem nativitáte génitus est, conceptus à Vírgine, natus ex Vírgine, sine paternæ carnis concupiscéntiâ, sine maternæ integritátis injúriâ; quia futúrum hominum Salvatórem talis ortus decébat, qui et in se habéret humánæ substantiæ natúram, et humánæ carnis inquinamenta nescíret.

R. Ecce Elizabeth cognáta tua, et ipsa concépit Fílium in senectute sua; Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Allelúia, allel. V. Hoc tibi erit signum à Dómino, quia fáciet Dóminus verbum quod locútus est; * Quia. Luc. 1. Is. 38.

Léctio sancti Evangélii secundùm Lucam. Lectio iij. Cap. I. IN illo témpore; Missus est Angelus Gábriel à Deo in civitátem Galilææ, cui nomen Názareth, ad vírginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph de domo David; et nomen vír ginis, María. Et réliqua. Homília sancti Ambrós Epíscopi.

Lib. 2. in Luc. n. 8 et 15.

DIsce vírginem móribus, disce virginem verecúndiâ, disce vírginem oráculo, disce mystério. Trepidáre vírginum est, et ad omnes viri ingressus pavé re, omnes viri affátus veréri. Discant mulieres propósitum pudóris imitári. Sola in penetralibus quam nemo virórum vidéret, solus Angelus reperiret sola sine cómite, sola sine teste, ne quo degéneri depravarétur affátu, ab Angelo salutátur. Soli María hæc salutátio servabátur: bene enim sola grátiâ plena dicitur, quæ sola grátiam quam nulla ália meruerat, consecúta est, ut grátia replerétur Auctore. Vírginem părere divíni est signum mystérii, non humáni. Tanti namque mandáti mystérium, non hóminis fuit, sed Angeli ore promendum. Hódie primùm audítur : Spíritus sanctus supervénict in te. Et audítur, et créditur.

Dixit autem María: Ecce ancilla Dómini, contingat mihi secundùm verbum tuum. Vide humilitátem; vide devotiónem. Ancillam se dicit Dómini, quæ mater elégitur : nec repentíno exaltáta promisso est. Simul ancillam dicendo, nullam sibi prærogatívam tantæ grátia vindicávit quæ fáceret quod juberétur: mitem enim humilemque paritúra, humilitátem débuit étiam ipsa præferre.

R. Beáta quæ credidisti, quóniam * Perficientur ea quæ dicta sunt tibi à Dómino. Allelúia, allel. . Non est Deus quasi homo, ut mentiátur. Dixit ergo, et non fáciet? locútus est, et non implébit?* Perficientur. Glória Patri.*Perficientur. Luc. 1. Num. 23.

DIE XXXI. (Quando Pascha occurrit 22. Martii, fit de septima die intrà Octavam Annuntiationis, ut notatur in die Festi pro Tempore Paschali, exceptis quæ sequuntur,)

Psalmi de Feria in toto Officio.

R. Et ipse fundávit eam Altíssimus. Ps. 86.

[blocks in formation]

*

Lectio j. de Scriptura occurrente: è tribus fit una. R. Ecce Elizabeth cognáta tua, et ipsa concépit Fílium in senectúte sua; Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Allelúia, allel. V. Học tibi erit signum à Dómino, quia fáciet Dóminus verbum quod locútus est; * Quia. Luc. 1. Is. 38.

Sermo sancti Leónis Papæ. In Nativit. Serm. 2. C.2. Lectio ij.

A

Uctor Deo in carne nascenti Deus est, testante Archángelo ad beátam Vírginem Maríam: Quia Spíritus sanctus supervéniet in te, et virtus Alt'ssimi obumbrábit tibi; ideòque quod nascétur ex te Sanctum, vocábitur Fílius Dei. Origo dissimilis, sed natúra consimilis: humáno usu et consuetudine quod crédimus, caret; sed divínâ potestate subnixum quòd virgo conceperit, quòd virgo pepérerit, et virgo permánserit Non hic cogitétur parientis condítio; sed nascentis arbítrium, qui sic homo natus est ut volébat et poterat. Si veritátem quæris natúræ, humánam cognosce matériam: si ratiónem scrutáris oríginis, virtútem confitére divínam.

est,

R. Dixit María ad Ange

lum : * Ecce ancilla Dómini; fiat mihi secundùm verbum tuum. Allelúia, allelúia. . Nunc ergo, Dómine, tu es Deus, et verba tua erunt vera: *Ecce. Luc. 1. 2. Reg. 7.

V

Lectio iij. Enit enim Dóminus Jesus Christus contágia nostra auferre, non pérpeti; nec succumbere vítiis, sed medéri. Venit ut omnem languórem corruptiónis, et universa úlcera sordéntium curáret animárum: propter quod opórtuit ut novo nascerétur ordine, qui novam impollútæ sinceritátis grátiam humánis corpóribus inferébat. Opórtuit enim ut primam genitricis integritátem nascens incorrúptio custodiret, et complácitum sibi claustrum pudóris, et sanctitatis hospítium, divíni Spíritus virtus infúsa serváret, quæ statuerat dejecta erígere, confrac ta solidáre, et superandis

FESTA

DIE I. Quando Pascha occurrit die 22. vel 23. Martii, fit de OCTAVA ANNUNTIATIONIS. Duplex-majus.

Omnia ut in die de Tempore Paschali, excepto quòd ad Nocturna sumuntur tres Psalmi notati secundùm Feriam occurrentem, sub sola

carnis illecebris multiplicátam pudicitiæ donáre virtútem; ut virgínitas quæ in áliis non poterat salva, esse generando, fíeret in aliis imitábilis et confitendo et renascendo.

R. Christi generátio sic erat: * Desponsáta María Joseph inventa est in útero habens de Spíritu sancto. Allelúia, allel. V. Creávit Dóminus novum super terram: Fémina circúmdabit virum. * Desponsáta. Glória Patri. * Desponsáta. Matth. 1. Jerem. 31.

AD LAUDES. Psalmi de Feria, cum Cantico de Festo, sub Ant. 6. C. Quotquot recepérunt eum, dedit eis potestátem filios Dei fíeri, his qui credunt in nómine ejus. Allelúia. Joan. I.

Cetera ut in die. VESP. ritu Duplici-majori de die Octav. Psal. de Feria occurrente.

APRILIS.

Ant. 6. F. Quod in ea natum est, de Spíritu sancto est; páriet autem Fílium. Allelúia. Matth. I.

V. Recordátus est Dóminus misericórdiæ suæ, R.Et veritátis suæ dómui Israel. Ps. 97.

Lectio j.de Script. occur rente; è tribus fit una. R. Benedicta es tu, fília,

Dómini natúra, non culpa. Creáta est forma servi sine conditióne servíli ; quia novus homo sic contemperátus est véteri, ut et veritátem susciperet géneris, et vítium exclúderet vetustátis.

à Dómino Deo excelso præ pit. Assumpta est de matre ómnibus mulieribus super terram: * Benedictus Dóminus, quia hodie nomen tuum ita magnificávit, ut non recédat laus tua de ore hóminum. Allelúia, allel. . Benedicta tu inter mulíeres, et benedictus fructus ventris tui: * Benedictus. Judith 13. Luc. 1. De Sermóne sancti Leónis Papæ.

De Nat. 2. C. 3.

Lectio ij.

Erax misericórdia Dei, cùm ad reparandum humánum genus ineffabíliter ei multa suppéterent, hanc potíssimum consulendi viam elégit, quâ ad destruendum opus diáboli, non virtúte uterétur poténtiæ, sed ratióne justítiæ. Nam supérbia hostis antíqui non imméritò sibi in omnes hómines jus tyránnicum vindicábat, nec indébito dominátu premébat quos à mandáto Dei spontáneos in obséquium suæ voluntátis illéxerat. Non ítaque justè amitteret originálem humáni géneris servitútem, nisi de eo quod subégerat vincerétur. Quod ut fieret, sine viríli sémine éditus est Christus ex Vírgine, quam Spíritus foecundávit. Et cùm in ómnibus mátribus non fiat sine peccáti sorde concéptio, hæc inde purgatiónem traxit unde concé

sanctus

R. Suscépit Deus Israel púerum suum, recordátus misericórdiæ suæ ; * Sicut locútus est ad patres nostros, Abraham et sémini ejus in sécula. Allelúia, all. V. In me ancilla sua adimplévit Dóminus misericórdiam suam ;* Sicut. Luc. 1. Judith 13.

Léctio sancti Evangélii se-
cundùm Lucam.
Lectio iij.
Cap. I.
TN illo témpore; Missus est
Angelus Gábriel à Deo
in civitátem Galilææ, cui
nomen Názareth, ad vírgi-
nem desponsátam viro cui
nomen erat Joseph, de do-
mo David; et nomen vírgi-
nis, María. Et réliqua.
Homília sancti Augustíni
Epíscopi.

Serm. 215. Edit. Ben.
Tom. 5.

CUm, promisso filio, quæ

sisset beáta María quemádmodùm fíeret, quóniam virum non cognosceret, responsum ab Angelo accépit: Spíritus sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi; proptéreà quod nascétur ex te Sanctum, vocábitur Fílius

Dei. Quæ cùm dixisset Angelus, illa fide plena, et Christum priùs mente quàm ventre concípiens: Ecce, inquit, ancilla Dómini; fiat mihi secundùm verbum tuum. Fiat, inquit, sine viríli sémine conceptus in vírgine; nascátur de Spíritu sancto et integrâ féminâ, in quo renascátur de Spíritu sancto íntegra Ecclésia. Sanctum quod nascétur de hómine matre sine hómine patre, vocétur Dei Fílius; quóniam qui natus est de Deo Patre sine ulla matre, mirabiliter opórtuit ut fíeret hóminis filius in ea car-. ne natus, ut per clausa víscera parvus exíret., in resuscitátus per clausa óstia magnus intráret..

*

qua

R. Beáta quæ credidisti, quóniam Perficientur ea quæ dicta sunt tibi à Dómino. Allelúia, allel. V. Non est Deus quasi homo, ut mentiátur. Dixit ergo, et non implébit? * Perficientur. Glória. * Perficientur. Luc. 1. Num. 23.

AD LAUDES et ad Horas, Psalmi de Feria. Cetera ut in die.

DIE
I I.
In Festo

SANCTI FRANCISCI
de Paula.

Si hoc Festum in Quadragesima occurrat, non fit de eo nisi Commemoratio per Ant. Qui confidunt in Dómino, intelligent veri

tátem : et fidéles in dilectione acquiescent illi; quóniam donum et pax est electis ejus. Sap. 3.

V. Sperent in te qui novérunt nomen tuum; R. Quóniam non dereliquisti quærentes te, Dómine. Ps. 9.

Oratio, Deus, humílium,

487.

[AD NOCT. si sit Dominica, pro nona Lectione leguntur duæ sequentes in. unam junctæ.

Si verò Tempore Paschali evenerit, de eo fit ritu Semi duplici, ut sequitur.]

AD NOCT. Lectio j. de Script. occurr. una è tribus fit.

Lectio ij. FRanciscus Paula in Calábria natus, à téneris annis solitúdinem diligere ac jejuniis vacáre cœpit. Post áliquot peregrinatiónes in adolescentia per Itá liam religiónis causâ suscep tas, in pátriam reversus, Ecclésiam prope Paulam ædificávit, ibique novi Ordi nis fundamenta jecit. Cùmque præ humilitáte ómnium mínimus habéri vellet, alumnos quoque suos Míni mos appellári vóluit. Quam iníerat ab adolescentia vitæ ratiónem, servávit cum illis in labóribus, in vigíliis, innumerisque afflictiónibus,. ad últimam usque senectútem perseverans, et tantâ quidem asperitáte, ut rudi

« ZurückWeiter »