Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

rerum cœléstium classem

Lectio iij.

cundùm Lucam. Cap. 10. IN illo témpore: Designá

ordinemque referendum Léctio sancti Evangélii seest. Atque id perquàm méritò quippe non mortális quisquam, non Angelus, non Archángelus, non ália quævis creáta potentia, sed ipse Paraclétus órdinem hujusmodi dispósuit: qui

mortálibus hominibus etiamnum in carne manén

tibus auctor fuit, ut Ange

lórum ministérium ánimo concíperent. Idcircò necesse est Sacerdótem sic esse purum, ut si in ipsis cœlis collocátus, inter cœlestes illas

virtútes médius staret. Nam. dum cónspicis Dóminum immolátum, et illic situm, Sacerdótem sacrifício incumbentem, ac preces fundentem; tum verò turbam circumfúsam pretióso illo sánguine intingi ac rubefíeri, etiamne te inter mortáles versári atque in terra consistere censes? An non potiùs è vestígio in cœlos transferri? An non cogitatiónem omnem carnis abjíciens, nudo ánimo, mente purâ, circúmspicis quæ in cœlo sunt? O miráculum! ô Dei benignitátem! qui cum Patre sursùm sedet, in illo ipso témporis artículo ómnium mánibus pertractátur, ac se ipse tradit voléntibus ipsum excípere ac complecti.

vit Dóminus et álios septuaginta duos et misit illos binos ante fáciem suam, in omnem civitátem et lo

cum, quò erat ipse ventú

rus. Et dicébat illis: Messis tem pauci. Et réliqua. quidem multa, operárii auHomília sancti Gregórii Papæ.

AD

Hom. 17 in Evang. D messem multam operárii pauci sunt; quod sine gravi moeróre loqui non possumus, quia etsi sunt qui bona áudiant, desunt qui dicant. Ecce mundus Sacerdótibus plenus est, sed tamen in messe Dei rarus valde invenítur operátor: quia officium quidem sacerdotále suscépimus, sed opus offícii non implémus. Sed pensáte, fratres mei, pensáte quod dícitur: Rogáte ergo Dóminum messis ut mittat operários in messem suam. Vos pro nobis pétite ut digna vobis operári valeámus, ne ab exhortatióne lingua tórpeat, ne postquam prædicatiónis locum suscépimus, apud justum júdicem taciturnitas nostra nos áddicat.

DIE FESTO

PRO SS. ABBATIBUS, MONACHIS

FR

Lectio j.

ET SOLITARIIS.

De Epístola beáti Pauli Apóstoli ad Philippenses. Cap. 3. Ratres; Quæ mihi fuérunt lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum detrimenta.Verúmtamen existimo ómnia detrimentum esse, propter eminentem sciéntiam Jesu Christi Dómini mei, propter ómnia detrimentum quem feci, et árbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam, et invéniar in illo, non habens meam justítiam quæ ex lege est, sed illam quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justítia in fide ad cognoscendum illum, et virtútem Resurrectiónis ejus, et societátem passiónum illíus; configurátus morti ejus, si quo modo occurram ad resurrectiónem quæ est ex mórtuis, non quòd jam accéperim, aut jam perfectus sim: sequor autem, si quo modo comprehendam, in quo et comprehensus sum à Christo Jesu.

Lectio ij. Sermo sancti Joannis Chrysóstomi. Homil. 69 in Matth. IN mentem véniat memória Sanctórum, qui cilí

cio induuntur, erémum hábitant, qui numquam oblátas púrpuras acceptárent; sed quemádmodùm rex, si quis pannósa indumenta páuperis induenda offerret, abominarétur atque repélleret, non áliter illi régiam púrpuram contemnunt. Hæc illis institúta ciliciórum usu confirmáta sunt; unde régibus ipsis excellentióres sunt atque præstantióres. Nam si posses mentis eórum atque ánimi jánuas reseráre, et nudas cogitatiónes eórum, et omnem interiórem ornátum conspicere, fulgóre perculsus in terram concideres; nec illárum véstium splendórem, nec conscientiæ lucem perferre posses.

Lectio iij.

Léctio sancti Evangélii secundùm Marçum. Cap.

[ocr errors][merged small][merged small]

efferre, quasi mutuata reddídimus; nec ut cutem à carne distráximus, sed ut vestem à córpore deposúi mus. Nunc opus est, ut quæ verè nostra sunt, dependámus Deo, hoc est, cor et ánimam, et córporá nostra exhibentes in hóstiam vivam, ut scriptum est, Dómino; nosque ipsos ædificantes ei in templum sanctum, in ipso lápide angu

lári, qui nobis sanctificatiónis nostræ fórmulam in se→ metipso dedit, et ait: Sancti estóte, quóniam ego sanc→ tus sum. Quæ ígitur nobis grátia, si in aliéno tantùm fidéles fúerimus, nisi de próprio serviámus, id est, de líbero voluntátis arbítrio, ex toto corde nostro, ex totis ánimæ nostræ, ut scriptum est, víribus diligentes Deum?

DIE FESTO PRO JUSTIS.

Lectio j.

De libro Sapiéntiæ. Cap. 4. Ustus, si morte præoccuJu Jpátus fúerit, in refrigério erit. Senectus enim venerábilis est, non diuturna, neque annórum número computáta. Cani autem sunt sensus hóminis, et ætas senectútis vita immaculáta. Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatóres translátus est. Raptus est, ne malítia mutáret intellectum ejus, aut ne fictio decíperet ánimam illíus. Fascinatio enim nugacitátis obscurat bona, et inconstantia concupiscéntiæ transvertit sensum sine malítia. Consummátus in brevi, explévit témpora multa: plácita enim erat Deo ánima illíus; propter hoc properávit edúcere illum de médio iniquitátum.

Pars Verna.

Lectio ij.

Ex libro Morálium sancti
Gregórii Papæ.
Lib. 10. Cap. 16.
DEridétur justi simplíci

tas. Hujus mundi sapiéntia est cor machinatiónibus tégere, sensum verbis veláre; quæ falsa sunt, vera osténdere; quæ vera sunt, falsa demonstráre. Hæc nimírùm prudéntia usu à juvénibus scitur: hæc à púeris pretio díscitur : hanc qui sciunt, céteros despiciendo supérbiunt: hanc qui nésciunt, subjecti et tímidi in áliis mirantur; quia ab eis hæc eadem duplícitas iniquitátis nómine palliáta dilígitur, dum mentis pervérsitas urbanitas vocátur. Hæc sibi obsequéntibus præcipit honórum cúlmina quærere, adeptâ temporális glóriæ vanitáte f

gaudére, irrogáta ab aliis mala multiplicius réddere; cùm vires súppetunt, nullis resistentibus cédere; cùm virtútis possibilitas deest, quidquid explére per malítiam non valent, hoc in pacífica bonitáte simuláre,

Lectio iij.

Léctio sancti Evangélii secundùm Lucam. Cap. 12. IN illo témpore; Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in mánibus vestris. Et réliqua. Homília sancti Gregórii Papæ. In Evang. Homil. 13.

Dominus dicit: Sint lumbi vestri præcincti.Lum bos præcíngimus, cùm cordis luxúriam per continéntiam coarctamus. Sed quia minus est mala non ágere, nisi étiam quisque stúdeat et bonis opéribus insudare,

D

prótinus ádditur: Et lucernæ ardentes in mánibus vestris. Lucernas quippe ardentes in mánibus tenémus, cùm per bona ópera próximis nostris lucis exempla monstrámus. De quibus profectò opéribus Dóminus dicit: Lúceat lux vestra coram hominibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Duo autem sunt quæ jubentur, et lumbos restringere, et lucernas tenére; ut et mun. dítia sit castitátis in córpore, et lumen veritátis in operatióne. Redemptóri étenim nostro unum sine áltero placére nequáquam potest; si aut is qui bona agit, adhuc luxúriæ inquinamenta non déserit; aut is qui castitáte præéminet, necdum se per bona ópera exercet.

DIE FESTO

PRO SANCTIS VIRGINIBUS.

Lectio j.

De Epístola prima beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios. Cap. 7. E virginibus præceptum Dómini non hábeo: consílium autem do, tanquam misericórdiam consecútus à Dómino, ut sim fidélis. Exístimo ergo hoc bonum esse propter nstantem necessitátem,

quóniam bonum est hómini sic esse. Alligátus es uxóri? noli quærere solutiónem. Solútus es ab uxóre? noli quærere uxórem. Si autem accéperis uxorem, non peccasti: et și núpserit virgo, non peccávit. Tribulatiónem tamen carnis habébunt hujusmodi. Ego autem vobis parco, Hoc ítaque dico, fratres : tem

pus breve est. Réliquum est, ut et qui habent uxóres tanquam non habentes sint: et qui flent, tanquam non flentes: et qui gaudent, tanquam non gaudentes : et qui emunt, tanquam non possidentes: et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur ; præterit enim figúra hujus mundi.

Lectio ij. Ex libro sancti Cypriáni Epíscopi et Mártyris, de disciplína et hábitu Vírginum.

NU

Unc nobis ad Vírgines sermo est, quarum quò sublímior glória est, major et cura est. Flos est ille ec

clesiástici gérminis, decus atque ornamentum grátiæ spiritális, læta índoles, laudis et honóris opus íntegrum atque incorruptum, Dei imágo respondens ad sanctimoniam Dómini, illústrior pórtio gregis Christi. Gaudet per illas, atque in illis largiter floret Ecclésiæ matris gloriósa fœcúnditas: quantòque plùs copiósa virginitas número suo addit, tantò plus gáudium matris augescit.

Lectio iij. Léctio sancti Evangélii secundum Matthæum. Cap. 25.

N illo témpore; Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc : Símile erit regnum cœlórum decem virginibus, quæ accipientes lámpades suas exiérunt óbviam sponso et sponsæ. Et réliqua.

Homília sancti Gregórii
Papæ.

OM

In Evang. Homil. 12. Mnes lámpades habent, sed omnes óleum non habent; quia plerumquè bona in se ópera cum electis et réprobi ostendunt: sed soli ad sponsum cum óleo véniunt; quia de his quæ foris égerint, intus glóriam requirunt. Unde per Psalmistam quoque de sancta Electórum ecclésia dícitur: Omnis glória ejus filiæ Regis ab intùs. Moram autem faciente sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt; quia dum veníre Judex ad extrémum judícium differt, electi et réprobi in mortis somno so◄ piuntur.

DIE FESTO

PRO SANCTIS MULIERIBUS.

Lectio j.

De Parábolis Salomónis.

Cap. 31. Ulierem fortem quis invéniet? Procul et

Mulierem

de últimis finibus prétium ejus. Confídit in ea cor viri sui, et spóliis non indigébit. Reddet ei bonum, et non malum, ómnibus dié

« ZurückWeiter »