Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ei, qui prædicat. Providéte ígitur, ne per negligéntiam vestram, illárum rerum, quæ intra Ecclésiam sunt, áliquid depéreat: certísque horis domum Dei aperiátis fidélibus; et semper claudátis infidélibus. Studéte étiam, ut, sicut materiálibus clávibus Ecclésiam visíbilem aperitis, et claúditis; sic et invisíbilem Dei domum, corda scilicet fidélium, dictis, et exémplis vestris claudátis diábolo, et aperiátis Deo: ut divína verba, quæ audíerint, corde retineant, et ópere cómpleant, quod in vobis Dóminus perficiat per misericórdiam suam.

Hæ admonitiones non fiunt Cardinalibus, neque electis Episcopis.

Deinde Pontifex accipit, et tradit omnibus claves Ecclesiæ, quas successive manu dextera singuli tangant, Pontifice dicente: Sirebus, quae his Clavibus recluduntur. ic agite, quasi redditúri Deo ratiónem pro iis

Post hæc Archidiaconus, sive alius Archidiaconi vice fungens, ducit eos ad ostium Ecclesiæ, et facit illos claudere, et aperire; tradit etiam eis funem campanarum, faciens eos campanas pulsare; deinde illos reducit ad Pontificem; quibus coram Pontifice genua flectentibus, stans cum mitra Pontifex versus ad ipsos ordinatos. dicit:

De suppliciter Deuuppliciter eum Patrem omnipoténtem, fratres caríssimi, deprecémur, ut hos fámulos suos benedícere dignétur, quos in officium Ostiariórum eligere dignátus est: ut sit eis fidelíssima cura in domo Dei, diébus, ac noctibus, ad distinctiónem certárum horárum, ad invocándum nomen Dómini, adjuvánte Dómino nostro Jesu Christo, qui cum eo vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Tum, mitra deposita, stans Pontifex, et conversus ad altare, dicit: Orémus.

Et ministri subjungunt: Flectámus génua. R. Leváte. Et statim versus ad illos genuflexos, stans sine mitra, dicit: ómine sancte, Pater omnipotens, ætérne Deus, benedícere dignáre hos famulos tuos in officium Ostiariórum, ut inter janitóres Ecclésiæ tuo páreant

Do

obséquio, et inter eléctos tuos, partem tuæ mereántur habére mercédis. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Post hæc ordinati, suggerente Archidiacono, redeunt ad loca sua.

DE ORDINATIONE LECTORUM.

Pro Lectoribus ordinandis paretur liber Lectionum. stiariis ordinatis, Pontifex reassumpta mitra, accedit ad sedem suam, vel ad faldistorium in cornu Epistolæ. Interim cantatur primum Graduale, vel primum Allelúja, si sit infra Octavam Pentecostes; et Pontifex sedens cum mitra, oblato sibi libro, et candela, legit dictum Graduale, vel Allelúja, quibus dictis, surgit, deposita mitra, et versus ad altare cantat secundam Collectam, Tum sedet, reassumpta mitra, et cantatur secunda Lectio. Interim accedunt duo Capellani cum libro, et candela ante Pontificem, qui sedens cum mitra, ex eo legit Lectionem ipsam. Quibus dictis, Pontifex revertitur ad faldistorium ante medium altaris positum, ubi sedet cum mitra, et Lectores vocantur per Archidiaconum, hoc modo: Accédant qui ordinándi sunt ad officium Lectórum.

Et mox nominantur per Notarium, ut supra dictum est. Quibus coram Pontifice cum candelis in manibus genuflexis, Pontifex admonet eos, dicens:

lécti, filii caríssimi, ut sitis Lectóres in domo

Dei nostri, officium vestrum agnóscite, et impléte. Potens est enim Deus, ut augeat vobis grátiam perfectiónis ætérnæ. Lectórem síquidem opórtet légere ea quæ (vel ei qui) prædicat, et lectiónes cantáre; et benedícere panem, et omnes fructus novos. Studéte ígitur verba Dei, vidélicet Lectiónes sacras, distíncte et apérte, ad intelligéntiam, et ædificatiónem fidélium absque omni mendácio falsitátis proférre; ne véritas divinárum Lectiónum incúria vestra ad instructiónem audiéntium corrumpátur. Quod autem ore légitis, corde credátis, atque ópere compleátis; quátenus auditóres vestros, verbo páriter et exémplo

Pontificale Rom.

2

vestro, docére possitis. Ideóque, dum légitis, in alto loco Ecclésiæ stetis, ut ab ómnibus audiámini, et videámini figurántes positióne corporáli, vos in alto virtútum gradu debére conversári; quátenus cunctis, a quibus audímini, et vidémini, cœléstis vitæ formam præbeátis; quod in vobis Deus impleat per grátiam suam.

Deinde Pontifex accipit, et tradit omnibus codicem, de quo lecturi sunt, quem manu dextera tangunt, dicens:

ccípite, et estóte verbi Dei relatóres, habitúri, si fidéliter et utiliter implevéritis officium vestrum, partem cum iis, qui verbum Dei bene administravérunt ab initio.

Quibus expeditis, et illis genuflexis, Pontifex stans cum mitra versus ad eos, dicit:

Orémus, fratres caríssimi, Deum Patrem omnipo

téntem, ut super hos fámulos suos, quos in Ordinem Lectórum dignátur assúmere, bene dictiónem suam cleménter effúndat, quátenus distíncte legant, quæ in Ecclésia Dei legénda sunt, et éadem opéribus ímpleant. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Filium suum, qui cum eo vivit, et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Tum Pontifex, mitra deposita, stans conversus ad altare, dicit: Orémus.

Et ministri subjungunt: Flectámus génua. R. Leváte.
Deinde conversus ad ordinatos genuflexos, dicit, sine mitra:

Dómine sancte, Pater omnipotens, ætérne Deus,

benedícere dignáre hos fámulos tuos in officium Lectórum, ut assiduitáte lectiónum instructi sint, atque ordináti; et agénda dicant, et dicta ópere ímpleant, ut in utróque sanctæ Ecclésiæ exémplo sanctitátis suæ cónsulant. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Postea, suggerente Archidiacono, redeunt ordinati ad loca sua.

DE ORDINATIONE EXORCISTARUM.

Pro Exorcistis ordinandis paretur liber exorcismorum, cujus loco dari potest Pontificale, vel Missale.

ectoribus ordinatis, Pontifex reassumpta mitra, accedit ad sedem suam, vel ad faldistorium, in cornu Epistolæ, ubi sedens cum mitra, oblato sibi libro, et candela, legit secundum Graduale, vel secundum Allelúja, si sit infra Octavam Pentecostes. Interim cantatur a choro ipsum Graduale, vel Allelúja. Quo finito, surgit Pontifex, deposita mitra, et versus ad altare cantat tertiam Collectam. Tum sedet, reassumpta mitra, et cantatur tertia Lectio. Interim accedunt duo Capellani cum libro, et candela ante Pontificem, qui ex eo legit Lectionem ipsam. Quibus dictis. revertitur ad faldistorium ante altare, et sedet cum mitra. Exorcistæ vero vocantur per Archidiaconum modo consueto, dicentem : Accédant, qui ordinándi sunt ad officium Exorcistárum.

Et ipsi singulatim nominantur per Notarium, ut prius dictum est. Quibus coram Pontifice cum candelis in manibus genuflexis, Pontifex admonet eos, dicens:

Ordinándi, filii caríssimi, in officium Exorcistárum,

debétis nóscere quid suscípitis. Exorcístam étenim opórtet abjicere dæmones; et dícere pópulo, ut, qui non commúnicat, det locum; et aquam in ministério fúndere. Accípitis ítaque potestátem imponéndi manum super energúmenos, et per impositiónem mánuum vestrárum, grátia Spíritus sancti, et verbis exorcísmi pellúntur spíritus immúndi a corpóribus obséssis. Studéte ígitur, ut, sicut a corpóribus aliórum dæmones expellitis, ita a méntibus, et corpóribus vestris omnem immundítiam, et nequítiam ejiciátis: ne illis succumbátis, quos ab áliis, vestro ministério, effugátis. Díscite per officium vestrum vítiis imperáre; ne in móribus vestris áliquid sui juris inimícus váleat vindicáre. Tunc étenim recte in áliis dæmónibus imperábitis, cum prius in vobis eórum multímodam nequítiam superátis. Quod vobis Dóminus ágere concédat per Spíritum suum sanctum.

Post hæc Pontifex accipit, et tradit omnibus librum, in quo scripti sunt exorcismi, cujus loco tradi potest Pontificale, vel Missale, quem manu dextera singuli tangunt, Pontifice dicente:

ccípite, et commendáte memóriæ, et habéte potestátem imponéndi manus super energúmenos, sive baptizátos, sive catechúmenos.

Postea vero, omnibus devote genuflexis, Pontifex cum mitra stans, dicit:

D

eum Patrem omnipoténtem, fratres caríssimi, súpplices deprecémur, ut hos fámulos suos benedícere dignétur in officium Exorcistárum; ut sint spirituáles imperatóres, ad abjiciéndos dæmones de corpóribus obséssis, cum omni nequítia eórum multifórmi. Per unigénitum Fílium suum Dóminum nostrum Jesum Christum, qui cum eo vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Tum conversus ad altare, deposita mitra, dicit: Orémus.
Et ministri subjungunt: Flectámus génua. R. Leváte.
Et mox conversus ad ordinatos genuflexos, dicit:

ómine sancte, Pater omnipotens, ætérne Deus, benedícere dignáre hos fámulos tuos in officium Exorcistárum; ut per impositiónem mánuum, et oris officium, potestatem, et impérium habeant spíritus immúndos coërcéndi; ut probábiles sint médici Ecclésiæ tuæ, grátia curatiónum virtúteque cœlésti confirmáti. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Post hæc, suggerente Archidiacono, redeunt ad loca sua.

« ZurückWeiter »