Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

DE ORDINATIONE ACOLYTHORUM.

Pro Acolythis ordinandis parentur candelabrum cum cerco exstincto, et urceolus vacuus pro vino, pro Sacramento.

xorcistis ordinatis, Pontifex, reassumpta mitra, accedit ad sedem suam, vel ad faldistorium, in cornu Epistolæ, ubi sedens cum mitra, oblato sibi libro, et candela, legit tertium Graduale, vel tertium Allelúja, si sit infra Octavam Pentecostes. Interim a choro cantatur ipsum Graduale, vel Allelúja. Quo finito, surgit Pontifex, deposita mitra, et versus ad altare cantat quartam Collectam. Tum sedet, reassumpta mitra, et cantatur quarta Lectio. Interim accedunt duo Capellani cum libro, et candela ante Pontificem, qui sedens cum mitra ex eo legit Lectionem ipsam. Quibus dictis, Pontifex revertitur ad faldistorium, ante altare, ubi sedet cum mitrà. Acolythi vero vocantur per Archidiaconum.

Accédant qui ordinándi sunt ad officium Acolythórum.

Et mox nominantur per Notarium, ut supra. Quibus coram Pontifice cum candelis in manibus genuflexis, Pontifex admonet eos, dicens:

Susceptúri, filii caríssimi, officium Acolythórum,

pensáte quod suscipitis. Acólythum étenim opórtet ceroferárium ferre; luminária Écclésiæ accéndere; vinum, et aquam ad Eucharistiam ministráre. Studéte ígitur suscéptum officium digne implére. Non enim Deo placére potéritis, si lucem Deo mánibus præferéntes, opéribus tenebrárum inserviátis, et per hoc áliis exémpla perfidiæ præbeátis. Sed sicut Véritas dicit: Lúceat lux vestra coram hominibus, ut videant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Et sicut Apóstolus Paulus ait: In médio natiónis pravæ et pervérsæ, lucéte sicut luminária in mundo, verbum vitæ continéntes. Sint ergo lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris, ut filii lucis sitis. Abjiciátis ópera tenebrárum, et induámini arma lucis. Erátis enim aliquándo ténebræ, nunc autem lux in Dómino. Ut filii lucis ambuláte. Quæ sit vero ista lux, quam tantopere inculcat Apóstolus, ipse demonstrat subdens: Fructus enim lucis est, in omni bonitáte, et

justítia, et veritáte. Estóte ígitur sollíciti, in omni justítia, bonitáte et veritáte, ut et vos, et álios, et Dei Ecclésiam illuminétis. Tunc étenim in Dei sacrifício digne vinum suggerétis, et aquam, si vos ipsi Deo sacrificium, per castam vitam, et bona ópera, obláti fuéritis. Quod vobis Dóminus concédat per misericórdiam suam.

Post hæc Pontifex accipit, et tradit omnibus candelabrum cum candela exstincta, quod successive manu dextera singuli tangant, Pontifice dicente:

Accipite

ceroferárium cum céreo, et sciátis vos ad accendénda Ecclésiæ luminária mancipári, in nómine Dómini. R. Amen.

Tum accipit, et tradit eis urceolum vacuum, quem similiter tangere debent, dicens communiter omnibus:

A

ccípite urcéolum, ad suggeréndum vinum et aquam in Eucharistiam sánguinis Christi, in nómine Dómini. R. Amen.

Postea, eis genuflexis permanentibus, Pontifex stans cum mitra versus ad eos, dicit:

D

eum Patrem omnipoténtem, fratres caríssimi, supplíciter deprecémur, ut hos fámulos suos benedícere dignetur in órdine Acolythórum; quátenus lumen visibile mánibus præferéntes, lumen quoque spirituále móribus præbeant: adjuvánte Dómino nostro Jesu Christo, qui cum eo et Spíritu sancto vivit, et regnat Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Tum Pontifex ad altare se convertens, deposita mitra et stans dicit: Orémus.

Et ministri: Flectámus génua. R. Leváte.

Et mox Pontifex conversus ad eosdem genuflexos, dicit:

Dón

ómine sancte, Pater omnipotens, ætérne Deus, qui per Jesum Christum, Fílium tuum Dóminum nostrum, et Apóstolos ejus in hunc mundum lumen claritátis tuæ misísti, quique ut mortis nostræ antíquum aboléres chirógraphum, gloriosíssimæ illum crucis vexillo affigi, ac sánguinem, et aquam ex látere

illíus pro salúte géneris humáni efflúere voluísti, benedícere dignáre hos fámulos tuos in officium Acolythórum; ut ad accendéndum lumen Ecclésiæ tuæ, et ad suggeréndum vinum et aquam ad conficiéndum sánguinem Christi Fílii tui in offerénda Eucharistia, sanctis altaribus tuis fidéliter subminístrent. Accénde, Dómine, mentes eórum et corda, ad amórem grátiæ tuæ; ut illumináti vultu splendóris tui, fidéliter tibi in sancta Ecclésia desérviant. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Dón

Orémus.

ómine sancte, Pater omnipotens, ætérne Deus, qui ad Móysen, et Aaron locútus es, ut accenderéntur lucérnæ in tabernáculo testimónii, benedícere dignáre hos fámulos tuos: ut sint Acólythi in Ecclésia tua. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Orémus.

mnipotens sempitérne Deus, fons lucis, et orígo bonitátis, qui per Jesum Christum Fílium tuum, lumen verum, mundum illuminásti, ejúsque passiónis mystério redemísti, bene dícere dignáre hos fámulos tuos, quos in officium Acolythórum consecrámus, poscéntes cleméntiam tuam, ut eórum mentes et lúmine sciéntiæ illústres, et pietátis tuæ rore írriges; ut ita accéptum ministérium, te auxiliánte, péragant, quáliter ad ætérnam remuneratiónem pervenire mereántur. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Post hæc, suggerente Archidiacono, ordinati redeunt ad loca sua.

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]

DE SACRIS ORDINIBUS IN GENERE.

acri, et majores Ordines sunt Subdiaconatus, Diaconatus, et Presbyteratus, ad quos ordinati omnes debent communicare, ideo parentur pro eorum numero hostiæ parvæ consecrandæ.

DE ORDINATIONE SUBDIACONI.

Pro ordinatione Subdiaconorum parentur Calix vacuus, cum Patena superposita, Urceoli cum manutergio, et liber Epistolarum.

colythis ordinatis, Pontifex reassumpta mitra, accedit ad sedem suam, vel ad faldistorium in cornu Epistolæ, ubi sedens cum mitra, oblato sibi libro, et candela, legit quartum Graduale, vel quartum Allelúja, si sint infra Octavam Pentecostes. Interim a choro cantatur ipsum Graduale, vel Allelúja. Quo finito, surgit Pontifex, deposita mitra, et versus ad altare cantat quintam Collectam.

Tum sedet reassumpta mitra, et cantatur quinta Lectio. Interim accedunt duo Capellani cum libro, et candela ante Pontificem, qui ex eo legit Lectionem ipsam. Quibus dictis, Pontifex revertitur ad sedem suam, ante medium altaris; et Archidiaconus versus ad ordinandos, dicit:

Accédant qui ordinándi sunt Subdiáconi.

Et Notarius unumquemque illorum vocat, dicens:

N. ad títulum Ecclésiæ N.

N. ad títulum patrimónii sui.

Frater N. professus órdinis N. ad títulum paupertátis.

Et sic de aliis: et quilibet vocatus dicit: Adsum. et accedit versus Episcopum.

Debet autem quilibet ordinandorum in Subdiaconum indutus esse amictu, non tamen super caput, alba et cingulo, habere manipulum in manu sinistra, tunicellam super brachio sinistro, et candelam in manu dextera.

Omnibus autem in Subdiaconos ordinandis competenti spatio coram Pontifice stantibus, Pontifex cum mitra sedens admonet eos, (nisi omnes sint Religiosi, quia tunc ista admonitio omittitur) dicens: ílii dilectissimi, ad sacrum Subdiaconátus Ordinem promovéndi, íterum atque iterum consideráre debétis atténte, quod onus hódie ultro appétitis. Hác

« ZurückWeiter »