Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]

DE ECCLESIÆ DEDICATIONE

SEU CONSECRATIONE.

cclesiarum Consecratio, quamvis omni die de jure fieri possit, decentius tamen in Dominicis diebus, vel Sanctorum solemnitatibus fit.

Quando autem Ecclesia fuerit dedicanda, debet Archidiaconus prænuntiare clero et populo, quibus est Ecclesia consecranda; ut priusquam consecretur, jejunent. Nam Pontifex consecrans, et qui petunt sibi Ecclesiam consecrari, præcedenti die jejunare debent. Sane sero ante diem. Dedicationis, Pontifex parat Reliquias in altari consecrando includendas, ponens cas in decenti et mundo vasculo, cum tribus granis thuris: ponit etiam in co chartulam de pergameno, scriptam sub hac forma:

MDCCC. etc. ..... die N. mensis N. Ego N. Episcopus N. consecravi Ecclesiam et altare hoc, in honorem Sancti N. et Reliquias Sanctorum Martyrum N. et N. in eo inclusi, et singulis Christi fidelibus hodie unum annum, et in die anniversario Consecrationis hujusmodi ipsam visitantibus quadraginta dies de vera Indulgentia, in forma Ecclesiæ consueta concessi.

Sigillans ipsum vasculum diligenter, et illud in honesto et mundo loco, vel sub tentorio ante fores Ecclesiae consecrandæ parato ponens, et super ornatum feretrum decenter collocans, cum duobus candelabris et luminaribus ardentibus.

Celebrandæque sunt vigiliae ante Reliquias ipsas, et canendi Nocturni, et Matutina Laudes, in honorem Sanctorum, quorum Reliquiæ sunt recondendæ; imagines vero, cruces, et alia ipsa nocte remaneant in Ecclesia consecranda.

Parantur etiam in Ecclesia, quæ ad Dedicationem ipsius Ecclesiæ et altaris sunt necessaria, videlicet sanctum Chrisma in vasculo et ampulla; Oleum sanctum Catechumenorum, etiam in vasculo et ampulla; duæ libræ thuris, cujus medietas sit in granis; thuribulum cum navicula et cochleari; vas cum prunis ardentibus; vas cum cineribus, pro quantitate Ecclesiæ; vas cum sale: vas vini; aspersorium factum de herba hyssopi; mantilia ex tela grossa, ad extergendam mensam altaris, quoties expedierit; coopertura linea cerata, ad mensuram altaris, pro quolibet altari consecrando; quinque cruces parvæ etiam pro quolibet altari consecrando, facta de candelis ceræ subtilibus; aliquæ spatula ligneæ parvæ, ad abradendum de altari combustiones candelarum et thuris; vas in quo

ipsæ rasuræ deponantur; calx, arena, sive tegula trita ad faciendum cæmentum, pro liniendo sepulchro Reliquiarum, et junctura mensæ altaris cum stipite; cæmentarius, qui hoc agat; duo intortitia accensa, quæ semper præcedant Pontificem, quocumque ierit; vasa cum aqua, ad abluendas manus Pontificis; et medulla panis, ac mantilia, pro extergendis manibus; duæ libræ bombycis, pro extergendis crucibus unctis, quæ fiunt in parietibus Ecclesiæ, et in stipite altaris; duo vasa cum aqua benedicenda, unum extra Ecclesiam, et aliud intus in presbyterio; tobaleæ novæ mundæ, et vasa, atque ornamenta ad cultum Dei et Ecclesiæ, et altaris, postquam consecrata fuerint, pertinentia, benedicenda. Item depingantur in parietibus Ecclesiæ intrinsecus per circuitum duodecim cruces, circa decem palmos super terram, videlicet tres pro quolibet, ex quatuor parietibus. Et ad caput cujuslibet crucis figatur unus clavus, cui affigatur una candela unius unciæ. Scala, super quam ascendens Pontifex possit attingere ipsas duodecim cruces; fontes Ecclesiæ, in quibus conservatur aqua benedicta, vacui sint, et bene mundi. Et provideatur, quod Ecclesia possit exterius libere circumiri.

Pontifex mane in suo habitu quotidiano venit ad Ecclesiam : ordinat in Ecclesia consecranda, quæ ordinanda sunt; et ejus jussu accenduntur præmissæ duodecim candelæ; et faldistorium ornatum ponitur supra tapete in medio Ecclesiæ; et mox Pontifex exit ab Ecclesia, cunctis inde exire jussis, uno tantum Diacono amictu, alba, cingulo, et stola albi coloris parato intus remanente; et Ecclesiæ fores clauduntur.

Tunc Pontifex cum clero et populo accedit ad locum, ubi pridie Reliquiæ positæ fuerunt, et ibi incipit, et dicit voce submissa cum clericis, septem Psalmos cum Antiphona Ne reminiscáris, Dómine, etc. (sine Litaniis), ut in fine hujus partis secundæ, induens interim amictum, albam, cingulum, stolam, et pluviale albi coloris, accipiens mitram simplicem in capite, et baculum pastoralem in manu sinistra. Alter quoque Diaconus paratus similiter amictu, alba, cingulo, et stola albi coloris; Subdiaconus etiam amictum, albam, et cingulum indutus; acolythi et alii ministri superpelliceis parati adsint. Septem Psalmis expletis, redit Pontifex cum ministris ante fores Ecclesiæ consecrandæ, et parato ibi alio super tapete faldistorio, Pontifex deposito baculo pastorali, et stans sine mitra inchoat, et schola prosequitur Antiphonam,

Modus I.*

Ad-ésto De-us

u-nus *o-mní-po-tens, Pa-ter

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Actiónes nostras, quæsumus Dómine, aspirándo præveni, et adjuvándo proséquere, ut cuncta nostra orátio et operátio a te semper incípiat, et per te cœpta finiátur. Per Christum Dñm nostrum. R. Amen.

Qua dicta, Pontifex, accepta mitra, procumbit supra faldistorium ibidem præparatum, et cantores incipiunt Litanias, (ut in fine hujus secundæ partis) et eas prosequuntur usque ibi: Ab omni malo, Libera nos, Dómine, exclusive. Tunc surgens Pontifex ab accubitu, et stans cum mitra, benedicit ibidem aquam, et sal, prout supra habetur. pag. 1. Expleta aquæ benedictione, Pontifex stans sine mitra, aspergit se, et circumstantes cum illa, inchoans, schola prosequente, Antiphonam:

Mod. VII.

A-spér-ges me * Dó-mi-ne hyssó-po, et

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Qua incepta, imposita sibi mitra, stans ante fores Ecclesiæ, præcedentibus ipsum duobus Acolythis cum candelis accensis, incipit circuire ad manum dexteram, procedens cum clero, et populo, et aspergens cum ipsa aqua forinsecus parietes Ecclesiæ, in superiori parte eorum, et cometerium, dicens semper:

In nómine Patris, et Filii, et Spíritus sancti.

Interim, finita dicta Antiphona, schola cantat Responsorium:

Mod. II.

Fundá ta est do-mus Dó mi-ni

su-per

Pontificale Rom. II.

2

[blocks in formation]

nient ad e-am o-mnes gentes. Et di

cent: Gló-ri-a ti - bi

Dómi-ne.

V. Ve-ni- én - tes au-tem vé-ni-ent cum exsul-ta

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Expleto circuitu, Pontifex perveniens ante ostium, stans ibidem versus ad ostium, depositis aspersorio et mitra, dicit:

Orémus. Et ministri, seu Diaconus: Flectámus génua. Subdiaconus R. Leváte.

Omnipotens sempitérne Deus, qui in omni loco do

minatiónis tuæ totus assístis, totus operáris; adésto supplicatiónibus nostris, et hujus domus, cujus es fundátor, esto protéctor; nulla hic nequítia contráriæ potestatis obsístat, sed virtúte Spíritus sancti operánte, fiat hic tibi semper purum servítium, et devóta libértas. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Quo dicto, Pontifex, acceptis mitra et baculo pastorali, ad ostium Ecclesiæ appropinquans, percutit illud semel cum inferiori parte ejusdem baculi pastoralis, superliminare, dicens intelligibili voce:

« ZurückWeiter »