Q. Curti Rufi Historiarum Alexandri Magni Macedonis libri qui supersunt

Cover
B. G. Teubner, 1900 - 308 Seiten
 

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 9 - et dolore efferati iugum quatere et regem curru excutere coeperant: cum ille veritus, ne vivus veniret in hostium potestatem, desilit et in equum, qui ad hoc ipsum sequebatur, inponitur insignibus quoque imperii, ne fugam proderent, indecore abiectis. Tum vero ceteri dissipantur metu et, qua 12 cuique ad fugam patebat via, erumpunt arma iacientes,
Seite 177 - plerumque non futura, sed transacta perpendimus. Quippe rex, postquam ira mente decesserat, etiam ebrietate discussa magnitudinem facinoris sera aestimatione perspexit. Videbat, tunc immodica libertate 2 abusum, sed alioqui egregium bello virum et, nisi erubesceret fateri, servatorem sui occisum. Detestabile carnificis ministerium occupaverat rex, verborum licentiam, quae vino poterat inputari, nefanda caede ultus. Manabat toto
Seite 39 - eadem fluit, inclinato in vesperam calescit, media nocte fervida exaestuat, quoque nox propius vergit ad lucem, multum ex nocturno calore decrescit, donec sub ipsum diei ortum adsueto tepore languescat. Id, quod pro deo colitur, non eandem ef- 23 figiem habet, quam vulgo diis artifices accommodaverunt: umbilico maxime similis est habitus, smaragdo et gemmis coagmentatus. Hunc, cum responsum
Seite 164 - habet]: cum manus porrigit, pinnas quoque conprehende. 26 Denique si deus es, tribuere mortalibus beneficia debes, non sua eripere: sin autem homo es, id quod es, semper esse te cogita. Stultum est eorum meminisse, propter 27 quae tui obliviscaris. Quibus bellum non intuleris, bonis amicis
Seite 1 - nequaquam diu luctatus cum latentibus nodis, ' Nihil', inquit, 'interest, quomodo solvantur': gladioque ruptis omnibus loris oraculi sortem vel elusit vel inplevit. 3 Cum deinde Dareum, ubicumque esset, occupare 19 statuisset, ut a tergo tuta relinqueret, Amphoterum classi ad oram Hellesponti, copiis autem praefecit Hegelochum, Lesbum et Chium Coumque praesidiis hostium liberaturos.
Seite 45 - stragemque illis gentibus portendi: veteraque exempla percensent Persidis regum, quos adversis dis pugnasse 7 lunae ostendisset defectio. Nulla res multitudinem efficacius regit quam superstitio : alioquin inpotens, saeva, mutabilis, ubi vana religione capta est, melius vatibus, quam ducibus suis paret. Igitur edita in vulgus Aegyptiorum responsa rursus ad spem et fiduciam 8 erexere torpentes. Rex impetu animorum
Seite 5 - sudore perfusum regem invitavit liquor fluminis, ut calidum adhuc corpus ablueret. Itaque veste deposita in conspectu agminis — decorum quoque futurum ratus, si ostendisset suis, levi et parabili cultu corporis se esse contentum — descendit in flumen. 3 Vixque ingressi subito horrore artus rigere coeperunt, pallor deinde suffusus est et totum propemodum corpus
Seite 215 - porro amne superato ad interiora Indiae processit. Silvae erant prope in immensum spatium 9 diffusae procerisque et in eximiam altitudinem editis arboribus umbrosae. Plerique rami instar ingentium 10 stipitum flexi in humum rursus, qua se curvaverant, erigebantur, adeo ut species esset non rami resurgentis, sed arboris ex sua radiée generatae. Caeli
Seite 47 - et solacia non adhibere, sed quaerere. Cibo certe abstinuit omnemque honorem funeri patrio Persarum more servavit, dignus, hercule, qui nunc quoque tantae et mansuetudinis et continentiae ferat fructum. Semel omnino 24 eam viderat, quo die capta est, nec ut ipsam, sed ut Darei matrem videret, eximiamque pulchritudinem formae eius non libidinis habuerat invitamentum, sed gloriae.
Seite 30 - crebris arietibus saxorum conpage laxata munimenta defecerant et classis intraverat portum et quidam Macedonum in turres hostium desertas evaserant: cum Tyrii, tot simul malis victi, alii supplices in templa confugiunt, alii foribus aedium obseratis occupant liberum mortis arbitrium, nonnulli ruunt in hostem haud inulti tamen perituri, magna pars summa tectorum obtinebat, saxa et, qaidquid

Bibliografische Informationen