Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Item lego Alicia sorori meæ dim' marc' Item lego Johannæ sorori meæ dim' marc'. Item lego Waltero filio Johannis des Arches xx . et unam robam de melioribus quas habeo. Item lego totum residuum bonorum meorum apud Ryton, Hildingleye, ac omnia bona mea ubicumque fuerint inventa qualiter cumque michi debita Agneti uxori meæ ad sustentandum filios filiasque meas. Hujus autem testamenti mei ordino et constituo Agnetem uxorem meam executricem principalem, et Willielmum filium meum et heredem, Johannem filium meum, Johannem des Arches subexecutores et dominum Walterum capellanum coadjutorem; dans eisdem Agneti uxori meæ, Willielmo filio meo predicto, Johanni filio meo predicto, Johanni des Arches, domino Waltero capellano, plenam potestatem faciendi Inventarium de omnibus bonis et catallis ac debitis meis, ubicumque fuerint inventa, de dictis bonis ordinare facere administracionem sicut expresse prenominatum est. In cujus rei testimonium sigillum meum apposui. Datum anno et die predictis. [Prob. vj. Dec. MCCCXLVI.]

VIII. TESTAMENTUM DOMINI RICARDI DE LA POLE MILITIS
ET CIVIS LONDON.'.

In Dei nomine, Amen.

[D. f. 303.]

Anno ejusdem ab incarnacione suâ MCCCXLV, et regni Regis Edwardi tercii post conquestum /345 Angliæ decimo nono, Regni Regis vero sui Franciæ sexto, die lunæ proxime post festum Sancti Mathei Apostoli, apud Milton juxta burgum Sancti Petri in Comitatu Northampton, Ego Ricardus de la Pole miles, et Civis London. sanus mente et corpore intellectu et loquelâ, condo testamentum meum in hunc modum. In primis lego et commendo animam meam Deo omnipotenti, creatori meo, beatæ Mariæ virgini et Matri gloriosæ, et omnibus Sanctis Dei, et corpus meum sepulturæ in ecclesia Sanctæ Trinitatis de Kyngeston super Hull, et meliorem palefridum meum debito modo paratum eidem ecclesiæ nomine mortuarii mei. Item lego et volo quod viso Inventario omnium bonorum et catallorum meorum et uxoris meæ, præter ornamenta corporis et capitis sui sibi specialiter sine precio

Richard de la Pole, the Testator, was son of Sir Wm. de la Pole, Knt., and was Sub-Pincerna in the port of Hull in 1320-Collector of the Customs in 1322, Pincerna in the port of London in 1336, and a Knight in 1340. He died, not in 1346, as is stated by Mr. Frost in his History of Hull, but in 1345. See his pedigree in the work referred to, to which this will makes considerable additions.

apponendo reservanda, debita mea, si quæ fuerint, et poterint probari, de integro solvantur, quam cito bono modo poterit fieri: deinde volo quod Johanna uxor mea habeat terciam partem omnium bonorum et catallorum nostrorum, ubicumque poterunt inveniri et haberi, et cameram meam integre, præter vasa argentea et armaturas meas, pro parte suâ, quas armaturas meas lego filiis meis inter se dividendas, et qui plus indiguerit plus habeat. Et post hoc duæ partes bonorum et catallorum nostrorum in quatuor partes, prout estimari poterunt, equaliter dividantur, quarum totam primam partem do et lego Margaretæ filiæ meæ ad maritagium suum loco honesto et congruo ac decenti personae faciendum. Alteram eciam partem do et lego Willielmo de la Pole et Johanni fratri suo militibus, filiis meis, equaliter inter ipsos, prout estimari poterit, dividendam. Et si quis puerorum meorum predictorum antequam pars sua sibi fuerit liberata decesserit, volo quod tunc tota illa pars inter filios et filias meas tunc superstites dividatur et liberetur, et ubi major necessitas fuerit plus detur. Et volo quod filii mei masculini habeant armaturas meas predictas; terciam vero partem et quartam partem partium predictarum eciam michi reservo et lego eas ad exequias meas faciendas, et elemosinas pauperibus et egenis distribuendas, ad divina die sepulturæ meæ ante et post pro animâ meâ et animabus omnium fidelium defunctorum celebranda, et per totum annum tunc proxime sequentem, et ad procurandum quemdam annualem redditum ad sustentacionem unius capellani divina celebraturi imperpetuum duraturum pro animâ meâ et animabus parentum et benefactorum meorum et omnium fidelium defunctorum, in illâ ecclesiâ quâ contigerit me humari; ac eciam ad vias regias emendandas a civitate London versus boream et vias emendandas a villâ de Kyngeston super Hull versus occidentem, ad fabricam et emendacionem ecclesiæ Sanctæ Trinitatis de Kyngeston predictâ, et ad distribuendam inter pauperes parentelas et amicos meos secundum dispositionem executorum meorum, expensis necessariis suis inde deductis, et eciam ad vestiendum totam familiam meam debito modo et honesto contra sepulturam meam, ad distribuendum inter capellanos clericos et ministros ecclesiarum de Kyngeston super Hull, Sancti Edmundi Regis juxta Graschirch, Sancti Michaelis super Cornhill in London, et aliarum ecclesiarum, ubicumque parochianus existo similiter, et ad exilia hospitalia emendanda. Item lego Johannæ uxori meæ omnia illa tenementa cum omnibus et singulis suis pertinenciis quæ habeo in parochiâ super Cornhill et Sancti Edmundi Regis juxta Graschirch in London, quæ tenementa michi pertinebant die confectionis hujus testamenti, quæ tenementa sita sunt inter vicum vocatum Lumbard

strete ex parte australi, et cimiterium Sancti Michaelis super Cornhill ex parte aquilonari. Habenda predictæ Johannæ et assignatis suis ad totam vitam ejusdem Reddendo de predictis tenementis annuatim Elizabetæ filiæ meæ moniali de Berkyng quinque marcas argenti ad totam vitam ejusdem Elizabetæ. Et post decessum dicta Johannæ remaneant Willielmo de la Pole filio meo et heredibus remaneant rectis

ordino

executores meos

heredibus Reddendo inde annuatim Elizabetæ filiæ meæ
quinque marc' argenti ad terminos predictos ad totam vitam dictæ
Elizabetæ ut predictum est-
Johannem uxorem meam, Dominum Willielmum de la Pole mili-
tem fratrem meum, Willielmum de la Pole filium meum militem, et
Radulphum Basset de Weldon, predictos In cujus rei testimo-
nium huic testamento meo tam clauso quam aperto sigillum
meum apposui et ad hanc voluntatem meam et istud testamen-
tum meum testificandum et probandum sigillum majoris London
apponi procuravi. Datum et actum in manerio meo apud Milton
in Comitatu de Northampton die et anno supradictis. Johanne
Hamond tunc majore Civitatis London. Rogero de Depham
recordatore Civitatis predictæ: hiis testibus domino Johanne
Engagne, Roberto de Thorp, et Simone de Draiton militibus,
Comitatus Northampton, Henrico Darcy, Andreâ Aubry, Jo-
hanne de Grantham, Johanne Habelmt, Johanne de Newport,
et Roberto de Holwell, civibus London, Ricardo de Crouland
Ricardo Knyvet, Ricardo de Islep, Johanne de Harwedon
Comitatûs Northampton et aliis. [Prob. xiiij. [xxiiij.] Septemb.

MCCCXLV.]

IX. TESTAMENTUM ROBERTI DE PLAYCE.

[D. f. 302.]

In nomine Sanctæ et Individuæ Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen. Dum sit humanæ conditionis debitum ut cinis in cinerem revertatur, et ubi sumpsit originem ibi debitum finem sorciatur, hinc est quod Ego Robertus de Playce, Rector ecclesiæ de Brompton, die Dominicâ proxime ante festum Sancti Nicholai Episcopi, Anno Domini MCCCXLV, extremum A.D. 134= diem, quem nemo previdere potest, præ oculis habens, condo et ordino testamentum meum in hunc modum. In primis do et lego animam meam Deo omnipotenti, beatæ Mariæ virgini, et omnibus Sanctis, et corpus meum ad sepeliendum in ecclesia de Brompton, coram majore altari, ubi lecternum stat; et volo quod de bonis meis corpus meum sicut decet statum meum secundum diem et hominem in omnibus sepulturæ tradatur,

et ad hoc debito modo perficiendum lego xij libras argenti. Item in distribucione pauperum die sepulturæ meæ xx marc. Item ad unum lapidem marmoreum adjacendum super tumulum meum xls. Item domino Paulino et domino Symoni de Kyllum cappellanis ad celebrandum pro animâ meâ et animabus antecessorum meorum et benefactorum, et omnium fidelium defunctorum, per tres annos continuos a tempore sepulturæ meæ in ecclesiâ parochiali de Brompton xx. videlicet cuilibet eorum per annum quinque marcas sub tali condicione, uter que illorum celebret in propriâ personâ, et si aliquis defectus in illis vel eorum uno inveniatur propter quem commovere debent et tunc alii sacerdotes vel sacerdos ad dispositionem executorum meorum loco illorum seu unius eorumdem in loco predicto substituantur vel substituatur, quousque predicta annualia, ut dictum est, plene celebrentur. Item lego Fratribus Predicatoribus minoribus Carmelitis de Scarburgh xls. inter dictos ordines per equales porciones dividendos. Item lego Priorissæ et Conventui de Wycham v marcas. Item fratribus predicatoribus minoribus Carmelitis et ordinis Sancti Augustini Ebor. xl. per equales porciones inter eos percipiendos. Item lego Priorissæ de Hedyngham et Conventui unam marcam. Item lego in subsidium Terræ Sanctæ vjs. viija. Item lego ad defectus eminentes in cancello et circa altare majus in ecclesiâ de Brumpton supplendos xx3. Et ad hoc per visum et dispositionem executorum meorum. Item lego fabricæ ecclesiæ beati Petri Ebor. dimidiam marcæ. Item lego in emendacionem ecclesiæ beati Petri de Wyntringham dim' marc'. Item do et lego Domino Willielmo de Playce omnia bona mea mobilia et immobilia in bible" Knapeton, ac etiam bibulam meam in Romanam linguam transla

tam; pro hoc autem legato volo quod idem dominus Williel-
mus inveniet sumptibus suis unum capellanum ad celebrandum
divina festinanter post decessum meum per unum annum pro
animâ meâ et animabus omnium quibus teneor.
Item do et
lego Ricardo fratri meo omnia terras et tenementa mea in Bol-
leby quousque terminus meus in predictis tenementis plenarie
fuerit completus. Lego etiam eidem Ricardo xlvj3. viij. de
arreragio firma predictæ terrarum et tenementorum videlicet
de Ambrosio de Camerâ unam marcum de termino Pentecostes
ultimo preterito percipiendam et eodem Ambrosio de termino
Sancti Martini ultimo elapso xvj3. viija. et de Gilberto fratre suo
xvja. viija. de eodem termino Sancti Martini. Pro hoc autem
legato volo quod dictus Ricardus inveniat sumptibus suis unum
capellanum ad celebrandum divina festinanter post decessum
meum in ecclesiâ beati Petri de Wynteryngham ad altare beatæ
Mariæ virginis per unum annum pro animâ meâ et pro anima-

HN

bus omnium quibus teneor. Item do et lego domino Gilberto
de Aton librum meum Porteferum meum de usu Ebor. Item X
do et lego domino Willielmo de Aton unam peciam argenti

cum cooperculo atill'. Item lego Margareta sorori meæ ciphum ?anill
meum de murrâ et c. argenti. Item lego Priorissæ et Conventui ef.p.14
de Malton c3. ut me recipiant et participem faciant in oracioni-
bus suis et aliis suffragiis quæ per eos fient in futurum. Item do
et lego Roberto filio Ricardi de Playce unum vaccam de meli-
oribus de Bromton. Item lego filiæ Johannis de Playce fratris
mei c. argenti in auxilium ad faciendum eamdem monialem in
unâ domorum de Wicham Yedingham vel Muncton, si amici sui
auxilium suum ad hoc competentem conferre voluerint; sin
autem, nichil percipiet de legato; et tunc volo quod predicta
denaria in pios usus pauperum per manus executorum meorum
secundum dispositionem eorumdem, prout animæ meæ viderint
expedire, convertantur et distribuantur, si pro defectu auxilii
amicorum monialis non fiat. Item lego domino Thomæ de
Playce palfridum meum xls. argenti. Item lego Roberto Bruse
unam peciam argenteam cum fundo Trinitatis.
Item lego

Thomæ de Westhorp unam peciam argenteam de opere Parisio
et dim' marc'. Item lego Johanni de Brerely unum equum
album qui vocatur lyard. Item lego eidem Johanni unum lec-
tum stragulatum cum tapeto de eodem colore, et unam marcam
argenti. Item lego Emotæ sorori meæ, moniali de Muncton,
unam marcam. Item lego Johanni de Pikeryng x3. pro labore
suo. Item lego domino Roberto de Estebye dim' marc' argenti.
Item Galfrido Clerc unam tunicam cum capucio. Item lego
Willielmo Skrike ijs. argenti. Item Johanni Clerc xl. Item
lego Willielmo Franceys dimidiam quarteriæ frumenti. Eciam
volo quod omnia bona mea qualitercumque remanencia et ubi-
cumque fuerint existencia secundum discretionem et industriam
executorum meorum subscriptorum in pios usus pauperum et
viduarum indigencium de parochia de Bromton et de Wyntring-
ham, et eciam ad inveniendum divina celebrantes pro animâ
meâ et pro animabus antecessorum et benefactorum meorum et
aliorum, quibus teneor, pro animæ meæ salute magis viderint
expedire, convertantur et plenarie dividantur. Hujus autem
testamenti mei Ricardum de Playce fratrem meum Robertum
de Bruse Thomam de Westhorp et Johannem de Brereleye va-
lectum meum constituo executores meos, quorum dispositioni et
execucioni omnia bona mea habita et habenda subicio, ut ipsi
secundum meam voluntatem, ut predictum est, disponant ordi-
nant et fideliter faciant in periculo animarum suarum.
In cujus

-huic testamento meo sigillum meum apposui et dicti execu-
tores mei sigilla sua apposuerunt. Datum apud Bromton die et

« ZurückWeiter »