ton dim. marc. Item Johanni Broune dim. marc. Item Thomæ del Stable dim. marc. Item Willielmo Spink dim. marc. Item Ricardo Hare dim. marc. Item Rogero Porter dim. marc. Item Elena de Pilley x3. Item Johanni Wrboston iijs. Item Roberto Waferer iijs. Item Johanni page de coquinâ iij. Item Willielmo page de stabulo iijs. Item Johanni famulo Ricardi Colmane iijs. Item lego residuum omnium bonorum meorum non legatorum in celebracione missarum. Et ad istam executionem fideliter faciendam ordino et constituo executores meos, videlicet, Johannem filium meum et dominum Willielmum Trussebut et Brianum de Thornhill milites. Item lego c3. sterling fabricæ capella Sancti Thomæ in ecclesiâ de Sprotburgh, secundum dispositionem rectoris ejusdem recipiendos annuatim de Hugone de Elmeshall videlicet xx3. Item lego Hugoni de Elmesale melius pullanum post pullanos legatos Johanni et Willielmo filiis Johannis filii mei. Item Heberto nuper servienti Domini mei defuncti tunc melius pullanum mei equicii. Item Willielmo Gerard duos boviculos meliores. Item Johannæ uxori Willielmi Frankis unum pullanum femellum. Datum apud Emelay die et anno Domini supradictis. Memorandum quod Domina Isabella quæ fuit uxor Domini Willielmi filii Willielmi militis legavit post factionem et consingnacionem testamenti sui ultimo facti rectori ecclesiæ de Emelay melius jumentum equicii sui cum pullano nomine principalis sui ibidem. Item legavit domino Johanni filio suo pelvem argenteam meliorem, secundum melius vestimentum capellæ suæ et unum calicem meliorem et unum missale melius. Item Johannæ uxori Willielmi Frankis unam suem secundam meliorem. Item Henrico Flysch iijs. iiijd. Item Thomæ fysch iij3. iiija. Item Johanni Ingland vja. Item Domino Johanni Capellano suo et familiari unum par sembls unum chafnet et unum superpellicium. Item legavit residuum omnium bonorum suorum non legatorum in celebracione missarum secundum ordinacionem suam expressam executoribus in predicto testamento suo nominatis. XLI. TESTAMENTUM THOMÆ FILII RICARDI PIKERYNG, DEFUNCTI, ETC. [D. f. 330.] In Dei nomine, Amen. Die Mercurii proxime ante festum 1.D. 1348 Sancti Michaelis Anno Domini MCCCXLVIII. Ego Thomas filius Ricardi Pikering condo testamentum meum in hunc modum. In primis commendo animam meam Deo et beatæ Mariæ semper virgini, et omnibus Sanctis, et corpus meum ad sepeliendum in ecclesia de Oswald Kyrk. Item do et lego melius animal meum pro morte mea. Item do et lego Ricardo filio meo omnia arma mea. Item do et lego residuum omnium bonorum meorum Margaretæ uxori meæ, ita quod debita mea persolvantur et quod disponat et ordinet pro animâ meâ, et pro pueris meis, et in omnibus meliori modo quo sciverit et poterit, per visum et consideracionem Ricardi de Pikering patris mei, Johannis de Pert, et Thomæ de Marton. Et ad omnia premissa exequenda hos constituo meos executores videlicet Margaretam uxorem meam, Ricardum de Pykering patrem meum, Johannem de Pert et Thomam de Marton. Et ad hoc confirmandum huic testamento meo sigillum meum apposui. XLII. TESTAMENTUM AGNETIS PERCEHAY RELICTA DOMINI WALTERI PERCEHAY DEFUNCTI. [D. f. 331-b.] In Dei nomine, Amen. Ego Agnes Percehay relicta domini Walteri Percehay Militis, in festo Sanctæ Agnetis virginis Anno Domini MCCCXLVIII, superstes et sanæ mentis condo A.D. 1348 testamentum meum in hunc modum. In primis lego Deo et beatæ Mariæ virgini animam meam et omnibus Sanctis celi; deinde lego corpus meum ad sepeliendum in prioratu de Malton juxta corpus mariti. Item lego Priori et Conventui predictis pro mortuario meo xls. Item lego ad opus ecclesiæ de Kyrkebymysperton xxs. Item volo quod executores mei exhibeant sex sacerdotes per unum annum ad celebrandum pro animâ mariti mei quondam et pro animâ meâ. Item volo quod executores mei distribuant pro animâ meâ panem et carnes cuilibet volenti accipere ad valorem denarii. Item lego xxxvj ulnas panni nigri sive albi pro vesturâ xiij pauperum corpus meum circumstancium. Et volo quod apponantur circa corpus meum tresdecim magnæ candelæ de cerâ sine pluribus. Item volo quod executores mei erogent vicinos meos apud Malton juxta disposicionem eorum, et prestent eis cibaria competencia juxta dispositionem executorum. Item lego Willielmo Percehay filio unum calicem cum toto apparatu unius sacerdotis, unam cuppam deauratam, unam ymaginem eburneam de Sanctâ Mariâ. Item lego eidem Willielmo filio meo unam carucam cum octo bobus de melioribus meis de Ryton. Item lego Johanni Percehay filio meo unam peciam cum coopertorio et unam cuppam de argento, et omnes oves meas matrices. Item lego eidem Johanni filio meo omnia bona mea et catalla de Aymunderby, exceptis xix boviculis. Item lego Priorissæ de Yedyng ham, filiæ meæ, duas robas meas cum mantellis et xls, Item: lego Agneti filiæ meæ Moniali de Watton xls. Item lego Waltero Thomæ Roberto Georgio filiis meis cuilibet eorumdem unam peciam de argento. Item lego Waltero filio Willielmi Percehay filii mei xx3. Et Agneti sorori ejus xx3. Item lego Agneti filiæ Willielmi de Bylton unam marcam et Johannæ sorori ejus j marc'. Item Domino Adæ Capellano de Kirkeby xl. domino Ricardo Capellano parochiali de Kyrkeby xla. clerico de Kyrkeby duos modios siliginis. Item lego xx marcas pro peregrinacione versus Sanctum Jacobum. Item lego residuum bonorum quod superest ex testamento mariti, omnibus computatis, et residuum bonorum, si quod supererit, omnibus computatis ex testamento meo, distribuendum pro virili porcione inter filios filiasve meos, videlicet Johannem, Walterum, Thomam, Robertum, Georgium, Johannam, et Agnetem. Hujus igitur testamenti mei facio et constituo Willielmum Percehay Johannem Percehay filios meos executores meos, ut ipsi habentes Dominum præ oculis persolvant debita mea famulis et aliis creditoribus meis et prestent legata juxta tenorem ultimæ volutantis meæ presentis. In cujus rei testimonium istud testamentum tanquam ultimam voluntatem meam sigillo meo una cum sigillis executorum meorum consignavi. Datum apud Ryton die et loco supradictis. [Pr. xxvj. Feb. MCCCXLVIII.] 1348 XLIII. TESTAMENTUM MAGISTRI THOMÆ SAMPSON CANONICI Fest. Trin. MCCCXLVIII [D. f. 335]. Lego fabricæ novi chori ecclesiæ Cath. Ebor. xx1. sterl', ita quod incipiant opus infra annum effectualiter, prout sæpius dixi Domino Thomæ de Londham & Thomæ de Patenham.1 1 Such notices as this, relative to the rebuilding of that most splendid fabric, the Cathedral of York, are peculiarly valuable. So early as the year 1298, or thereabouts, the Dignitaries of the Church had turned their attention to the ruinous state of the Nave. They are now meditating the re-building of the Choir. The following extract has reference to the former operation, and it suggests an excellent plan for raising a fund for the purpose. "Item cum navis Ecclesiæ nostræ Ebor. diu est corruta, propter quod necesse est novam ecclesiam reedificare opere sumptuoso, nec ad hoc habet ecclesia aliquas facultates, petatur decima et tercia non residencium per triennium vel alia quota, prout melius videritis expedire et facilius poterit impetrari." Petitiones traditæ in Cur. Dominis Francisco Cardinali et Petro Ispano 1298. [A.] circ. XLIV. TESTAMENTUM DOMINI WILLIELMI LA ZOUCHE [E. f. 7.] A.D. In nomine Domini nostri Jesu Christi, Amen. Dum corpus viget sanitate et mens per langorem non est interius impedita, tunc homo pleniori utitur ratione, et ultimæ voluntatis indicium, in quo tranquillæ mentis rationis usus exigitur, salubrius et prudencius ordinat et disponit. Hinc est quod Ego Willielmus la Zouche, Ebor. Archiepiscopus, sanus mente et corpore in confectione presencium, videlicet xXVIII die mensis Junii, Anno Domini MCCCXLIX existens, et considerans quod morte nil cer- 1349 cius humanæ creaturæ, quamquam nichil incercius ejus horâ, volensque propterea per Dei gratiam dum lucem habeo in luce securius ambulare, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti condo testamentum meum in hunc modum. In primis do et lego animam meam Deo et beatæ Mariæ et omnibus Sanctis, et corpus meum ad sepeliendum in ecclesiâ Cathedrali beati Petri Ebor., et pro expensis exequiarum et funeralium meorum volo quod infrascripti executores mei de bonis meis provideant et apponant, prout eis juxta decenciam status mei videbitur expedire. Item do et lego pro unâ perpetuâ cantaria duorum Capellanorum in dictâ Cathedrali ecclesiâ Ebor. pro animâ mea sub certis modo et formâ imperpetuum celebraturorum in honore Dei, beatæ virginis Mariæ matris ejus, et omnium Sanctorum, et specialiter beatæ Mariæ Magdalenæ et Sanctæ Marthæ sororis ejus, erigendâ, fundandâ et effectualiter ordinandâ, ac aliis oneribus supportandis, prout in ordinacione meâ super predictâ cantariâ, sicut premittitur, erigendâ confecta et penes infrascriptos executores meos remanente plenius continetur, cec marc. sterling'. Item volo quod omnia et singula debita mea de bonis meis plenarie persolvantur. Residuum vero omnium bonorum meorum, in quibuscunque rebus et quorumcunque manibus existencium, volo quod remaneant sub disposicione executorum meorum, ut ipsi videlicet de eisdem bonis meis ordinent, faciant, et disponant, ac parentes, consanguineos meos et propinquos, familiares et servitores meos, juxta meritum cujuslibet eorumdem inde remunerent, prout animæ meæ saluti 1 William de la Zouche, Lord High Treasurer of England, in 1338-elected Archbishop of York in 1340-consecrated at Avignon, by Pope Clement VI., July 7th, 1342; enthroned at York on the 9th Dec. following; died 19th July, 1352. The chantry mentioned in his will, and in which his body was not buried, is now the vestry. This prelate took an active personal part in the battle of Neville's Cross, in 1346, and shares with Lord Neville of Raby, one of his executors, in the honour of the victory. melius viderint expedire, et ipsi coram Deo voluerint respondere. Hujus autem testamenti et ultimæ voluntatis meæ hos constituo executores, videlicet Dominum Radulphum Nevyll dominum de Raby, Dominos Rogerum la Zouche fratrem meum, Marmaducum Constable, Willielmum de Playce, Christoferum Malore, milites, Magistrum Gilbertum de Welton, Dominum Willielmum de Ferriby, Dominum Rogerum de Stiendby clericos, et Anketillum Malore armigerum literatum, sine quibus quidem Rogero de Stiendby et Anketillo nolo quod quicquam de bonis meis predictis aliqualiter ministretur. In cujus rei testimonium presens testamentum meum per Johannem de Aldfeld clericum, apostolicâ auctoritate notarium publicum, infrascriptum, scribam meam, scribi feci, ac signo et subscriptione suis solitis signari mandavi, sigilloque meo privato feceram consignari. Datum apud Rypon die et anno Domini supradictis. [Prob. xxvij Julii MCCCLII.] A.D. XLV. TESTAMENTUM WILLIELMI DE SHIRBURNE RECTORIS [D. f. 337-b.] In Dei nomine, Amen. Ego Willielmus de Shirburn, rector ecclesiæ de Bolton Percy condo testamentum meum, die veneris proxime ante festum Sancti Laurencii martiris, anno Do1349 mini MCCCXLIX, in hunc modum. In primis lego animam meam Deo omnipotenti et beatæ Mariæ Virgini et omnibus Sanctis, et corpus meum ad sepeliendum in medio cancellæ dictæ ecclesiæ de Bolton Percy. Item lego in cerâ ad comburendum circa corpus meum octo libras ceræ in quatuor candelis. Item lego Gilberto fratri meo vj vaccas meliores. Item lego Matheo fratri meo vj vaccas. Item Dominæ Priorissæ et Conventui de Apelton vj vaccas. Item Thomæ clerico ij vaccas. Item lego Thomæ le Bakester xiij3. iiijd. et ij vaccas. Item lego Johanni de Bernewell x3. Item lego Johanni le Carter et Nicholaio le Ewer cuilibet eorum va. Item lego Johanni Coco camerario meo unum lectum de viride et xiijs. iiijd. Item lego dominæ Agnetæ de Egmanton xx3. et ij vaccas. Item lego xx1. Gilberto fratri meo et Matheo fratri meo, ut ipsi faciant celebrari missas Et ad istud testamentum meum faciendum et pro animâ meâ. exequendum tales constituo et facio executores meos, videlicet predictum Gilbertum et Matheum fratres meos, et Thomam clericum; et totum residuum bonorum meorum do et lego predictis Gilberto et Matheo fratribus meis. In cujus apud Hampul die et anno supradictis. -- Datum |