Item lego Alicia sorori meæ dim' marc' Item lego Johannæ sorori meæ dim' marc'. Item lego Waltero filio Johannis des Arches xx . et unam robam de melioribus quas habeo. Item lego totum residuum bonorum meorum apud Ryton, Hildingleye, ac omnia bona mea ubicumque fuerint inventa qualiter cumque michi debita Agneti uxori meæ ad sustentandum filios filiasque meas. Hujus autem testamenti mei ordino et constituo Agnetem uxorem meam executricem principalem, et Willielmum filium meum et heredem, Johannem filium meum, Johannem des Arches subexecutores et dominum Walterum capellanum coadjutorem ; dans eisdem Agneti uxori meæ, Willielmo filio meo predicto, Johanni filio meo predicto, Johanni des Arches, domino Waltero capellano, plenam potestatem faciendi Inventarium de omnibus bonis et catallis ac debitis meis, ubicumque fuerint inventa, de dictis bonis ordinare facere administracionem sicut expresse prenominatum est. In cujus rei testimonium sigillum meum apposui. Datum anno et die predictis. [Prob. vj. Dec. MCCCXLVI.] VIII. TESTAMENTUM DOMINI RICARDI DE LA POLE MILITIS In Dei nomine, Amen. [D. f. 303.] Anno ejusdem ab incarnacione suâ MCCCXLV, et regni Regis Edwardi tercii post conquestum /345 Angliæ decimo nono, Regni Regis vero sui Franciæ sexto, die lunæ proxime post festum Sancti Mathei Apostoli, apud Milton juxta burgum Sancti Petri in Comitatu Northampton, Ego Ricardus de la Pole miles, et Civis London. sanus mente et corpore intellectu et loquelâ, condo testamentum meum in hunc modum. In primis lego et commendo animam meam Deo omnipotenti, creatori meo, beatæ Mariæ virgini et Matri gloriosa, et omnibus Sanctis Dei, et corpus meum sepulturæ in ecclesiâ Sanctæ Trinitatis de Kyngeston super Hull, et meliorem palefridum meum debito modo paratum eidem ecclesiæ nomine mortuarii mei. Item lego et volo quod viso Inventario omnium bonorum et catallorum meorum et uxoris meæ, præter ornamenta corporis et capitis sui sibi specialiter sine precio 1 Richard de la Pole, the Testator, was son of Sir Wm. de la Pole, Knt., and was Sub-Pincerna in the port of Hull in 1320-Collector of the Customs in 1322, Pincerna in the port of London in 1336, and a Knight in 1340. He died, not in 1346, as is stated by Mr. Frost in his History of Hull, but in 1345. See his pedigree in the work referred to, to which this will makes considerable additions. apponendo reservanda, debita mea, si quæ fuerint, et poterint probari, de integro solvantur, quam cito bono modo poterit fieri: deinde volo quod Johanna uxor mea habeat terciam partem omnium bonorum et catallorum nostrorum, ubicumque poterunt inveniri et haberi, et cameram meam integre, præter vasa argentea et armaturas meas, pro parte suâ, quas armaturas meas lego filiis meis inter se dividendas, et qui plus indiguerit plus habeat. Et post hoc duæ partes bonorum et catallorum nostrorum in quatuor partes, prout estimari poterunt, equaliter dividantur, quarum totam primam partem do et lego Margaretæ filiæ meæ ad maritagium suum loco honesto et congruo ac decenti persona faciendum. Alteram eciam partem do et lego Willielmo de la Pole et Johanni fratri suo militibus, filiis meis, equaliter inter ipsos, prout estimari poterit, dividendam. Et si quis puerorum meorum predictorum antequam pars sua sibi fuerit liberata decesserit, volo quod tunc tota illa pars inter filios et filias meas tunc superstites dividatur et liberetur, et ubi major necessitas fuerit plus detur. Et volo quod filii mei masculini habeant armaturas meas predictas; terciam vero partem et quartam partem partium predictarum eciam michi reservo et lego eas ad exequias meas faciendas, et elemosinas pauperibus et egenis distribuendas, ad divina die sepulturæ meæ ante et post pro animâ meâ et animabus omnium fidelium defunctorum celebranda, et per totum annum tunc proxime sequentem, et ad procurandum quemdam annualem redditum ad sustentacionem unius capellani divina celebraturi imperpetuum duraturum pro animâ meâ et animabus parentum et benefactorum meorum et omnium fidelium defunctorum, in illâ ecclesiâ quâ contigerit me humari; ac eciam ad vias regias emendandas a civitate London versus boream et vias emendandas a villâ de Kyngeston super Hull versus occidentem, ad fabricam et emendacionem ecclesiæ Sanctæ Trinitatis de Kyngeston predictâ, et ad distribuendam inter pauperes parentelas et amicos meos secundum dispositionem executorum meorum, expensis necessariis suis inde deductis, et eciam ad vestiendum totam familiam meam debito modo et honesto contra sepulturam meam, ad distribuendum inter capellanos clericos et ministros ecclesiarum de Kyngeston super Hull, Sancti Edmundi Regis juxta Graschirch, Sancti Michaelis super Cornhill in London, et aliarum ecclesiarum, ubicumque parochianus existo similiter, et ad exilia hospitalia emendanda. Item lego Johannæ uxori meæ omnia illa tenementa cum omnibus et singulis suis pertinenciis quæ habeo in parochiâ super Cornhill et Sancti Edmundi Regis juxta Graschirch in London, quæ tenementa michi pertinebant die confectionis hujus testamenti, quæ tenementa sita sunt inter vicum vocatum Lumbard strete ex parte australi, et cimiterium Sancti Michaelis super Cornhill ex parte aquilonari. Habenda predictæ Johannæ et assignatis suis ad totam vitam ejusdem Reddendo de predictis tenementis annuatim Elizabetæ filiæ meæ moniali de Berkyng quinque marcas argenti ad totam vitam ejusdem Elizabetæ. Et post decessum dicta Johanna remaneant Willielmo de la Pole filio meo et heredibus remaneant rectis executores meos heredibus IX. TESTAMENTUM ROBERTI DE PLAYCE. [D. f. 302.] In nomine Sanctæ et Individuæ Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen. Dum sit humanæ conditionis debitum ut cinis in cinerem revertatur, et ubi sumpsit originem ibi debitum finem sorciatur, hinc est quod Ego Robertus de Playce, Rector ecclesiæ de Brompton, die Dominicâ proxime ante festum Sancti Nicholai Episcopi, Anno Domini MCCCXLV, extremum A.D. 1343 diem, quem nemo previdere potest, præ oculis habens, condo et ordino testamentum meum in hunc modum. In primis do et lego animam meam Deo omnipotenti, beatæ Mariæ virgini, et omnibus Sanctis, et corpus meum ad sepeliendum in ecclesiâ de Brompton, coram majore altari, ubi lecternum stat; et volo quod de bonis meis corpus meum sicut decet statum meum secundum diem et hominem in omnibus sepulturæ tradatur, et ad hoc debito modo perficiendum lego xij libras argenti. Item in distribucione pauperum die sepulturæ meæ xx marc. Item ad unum lapidem marmoreum adjacendum super tumulum meum xls. Item domino Paulino et domino Symoni de Kyllum cappellanis ad celebrandum pro animâ meâ et animabus antecessorum meorum et benefactorum, et omnium fidelium defunctorum, per tres annos continuos a tempore sepulturæ meæ in ecclesiâ parochiali de Brompton xx'. videlicet cuilibet eorum per annum quinque marcas sub tali condicione, uter que illorum celebret in propriâ personâ, et si aliquis defectus in illis vel eorum uno inveniatur propter quem commovere debent et tunc alii sacerdotes vel sacerdos ad dispositionem executorum meorum loco illorum seu unius eorumdem in loco predicto substituantur vel substituatur, quousque predicta annualia, ut dictum est, plene celebrentur. Item lego Fratribus Predicatoribus minoribus Carmelitis de Scarburgh xls. inter dictos ordines per equales porciones dividendos. Item lego Priorissæ et Conventui de Wycham v marcas. Item fratribus predicatoribus minoribus Carmelitis et ordinis Sancti Augustini Ebor. xl3. per equales porciones inter eos percipiendos. Item lego Priorissæ de Hedyngham et Conventui unam marcam. Item lego in subsidium Terræ Sanctæ vjs. viij. Item lego ad defectus eminentes in cancello et circa altare majus in ecclesiâ de Brumpton supplendos xx3. Et ad hoc per visum et dispositionem executorum meorum. Item lego fabricæ ecclesiæ beati Petri Ebor. dimidiam marcæ. Item lego in emendacionem ecclesiæ beati Petri de Wyntringham dim' marc'. Item do et lego Domino Willielmo de Playce omnia bona mea mobilia et immobilia in bible" Knapeton, ac etiam bibulam meam in Romanam linguam transla tam; pro hoc autem legato volo quod idem dominus Willielmus inveniet sumptibus suis unum capellanum ad celebrandum divina festinanter post decessum meum per unum annum pro animâ meâ et animabus omnium quibus teneor. Item do et lego Ricardo fratri meo omnia terras et tenementa mea in Bolleby quousque terminus meus in predictis tenementis plenarie fuerit completus. Lego etiam eidem Ricardo xlvj3. viija. de arreragio firma predictæ terrarum et tenementorum videlicet de Ambrosio de Camerâ unam marcum de termino Pentecostes ultimo preterito percipiendam et eodem Ambrosio de termino Sancti Martini ultimo elapso xvj3. viija. et de Gilberto fratre suo xvja. viija. de eodem termino Sancti Martini. Pro hoc autem legato volo quod dictus Ricardus inveniat sumptibus suis unum capellanum ad celebrandum divina festinanter post decessum meum in ecclesiâ beati Petri de Wynteryngham ad altare beatæ Mariæ virginis per unum annum pro animâ meâ et pro anima HN bus omnium quibus teneor. Item do et lego domino Gilberto Thomæ de Westhorp unam peciam argenteam de opere Parisio -huic testamento meo sigillum meum apposui et dicti execu- |