nat lucem tenebras, nec tenebras nec tenebras lucem : Sit sa-pien-tibus et insi-pi-entibus debi-tor; ut fructum de profectu omnium conse + quatur. Tribuas e-i, Domine, cathedram Episco-pa-lem, ad regendum Eccle-si-am tuam, et plebem sibi commis-sam. Sis e-i aucto-ri-tas, sis e-i pote-stas, sis e-i firmitas. Multi-plica super e-um benedicti-onem et gra-ti-am tuam; ut Deindè submissa voce dicit legendo, ità quòd à circumstantibus audiri possit : Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. . Amen. ་ Post hæc Consecrator inchoat, schola prosequente, Antiphonam. Unguentum in ca-pite, quod descen - dit in barbam, bar - bam A-aron, quod descen-dit Do- minus benedi-cti-o-nem in sæ- culum. Ps. Ecce quàm bonum, et quàm jucundum. Euouac. Psalmus 152. CCE quàm bonum, et quàm jucundum : * habitare fratres in unum. Sicut unguentum in capite : * quod descendit in barbam, barbam Aaron. Quod descendit in oram vestimenti ejus : sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem:1 et vitam usque in sæculum. * Gloria Patri, etc. Sicut erat in principio, etc. Deindè repetitur tola Antiphona. Unguentum in capite, etc. Incepta Antiphona ante Psalmum, imponitur ad collum Electi alia ex longioribus mappulis, de octo supradictis. Consecrator sedet; accipit mitram; et Electo ante ipsum genuflexo. inungit ambas manus simul junctas cum Chrismate in modum crucis, producendo cum pollice suo dextero intincto duas lineas; videlicet à pollice dexteræ manus usque ad indicem sinistra, et à pollice sinistra usque ad indicem dexteræ ; et mox inungat totaliter palmas Electi, dicens : U NGANTUR manus istæ de oleo sanctificato, et Chrismate sanctificationis, sicut unxit Samuël David Regem, et Prophetam, ità ungantur, et consecrentur. Et producens man dextera ter signum crucis super manus Electi, dicit: In nomine Dei Patris, et Filii, et Spiritus sancti, facientes imaginem sanctæ crucis Salvatoris nostri Jesu Christi, qui nos à morte redemit, et ad regna cœlorum perduxit. Exaudi nos pie Pater omnipotens, æterne Deus; et præsta, ut, quod te rogamus, exoremus. Per eumdem Christum Dominum nostrum. . Amen. Et prosequitur sedens : EUS, et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui te ad Pontificatus sublimari voluit dignitatem, ipse te Chrismate, et mysticæ delibutionis liquore perfundat, et spiritualis benedictionis ubertate foecundet; quidquid benedixeris, benedicatur; et quidquid sanctificaveris, sanctificetur; et consecratæ manus istius, vel pollicis impositio cunctis proficiat ad salutem. . Amen. Præmissis itaque expeditis, Consecratus jungit ambas manus, et dexteram super sinistram tenet et eas imponit mappulæ à collo dependenti. Consecrator verò abstergit paululum cum medulla panis pollicem; et, deposita mitra, surgit; et benedicit baculum Pastoralem, si non sit benedictus, dicens: S O remus. USTENTATOR imbecillitatis humanæ Deus, bene dic baculum istum ; et quod in eo exteriùs designatur, interiùs in moribus hujus famuli tui, tuæ propitiationis clementia, operetur. Per Christum Dominum nostrum. . Amen. Deindè illum aspergit aqua benedicta. Tum sedens, accepta mitra, solus tradit illum Consecrato coram eo genuflexo, capienti ipsum inter indices, et medios digitos, manibus non disjunctis, Consecratore dicente: CCIPE baculum Pastoralis officii; ut sis in corrigendis vitiis piè sæviens, judicium sine ira tenens, in fovendis virtutibus auditorum animos TOM. I. 10 |