Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Postcommunio, quæ dici debet cum Postcommunione diei, sub uno Per Dominum.

LENUM, quæsumus Domine, in nobis remedium tuæ miserationis operare; ac tales nos esse perfice propitius, et sic fove, ut tibi in omnibus placere valeamus. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Deindè dicto, Ite missa est, vel Benedicamus Domino, prout tempus requirit, Consecrator dicto in medio altaris, Placeat, etc. accepta ibidem mitra, si non sit Archiepiscopus, et in sua provincia, stans versus ad altare populo solemniter benedicit, dicens: Sit nomen Domini benedictum,

etc.

Data benedictione, reponitur faldistorium ante medium altaris, et Consecrator cum mitra in eo sedet: Consecratus verò parvum biretum in capite tenens coram eo genuflectit. Tunc Consecrator deposita mitra, surgit, et benedicit mitram, si non sit benedicta, dicens:

.

Oremus.

a

D) bonitas est, et virtus immensa, à qua omne OMINE Deus, Pater omnipotens, cujus præclara datum optimum, et omne donum perfectum totiusque decoris ornamentum, bene dicere, et sanctificare dignare hanc mitram hujus famuli tui Ântistitis capiti imponendam. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

[ocr errors]

Et mox cam aspergit aqua benedicta; deindè sedens cum mitra, adjuvantibus ipsum assistentibus Episcopis, imponit eam capiti Consecrati,

dicens :

[ocr errors]
[graphic]

I

MPONIMUS, Domine, capiti hujus Antistitis et agonista tui galeam munitionis et salutis, quatenùs docorata facie, et armato capite, cornibus utriusque Testamenti terribilis appareat adversariis veritatis; et, te ei largiente gratiam, impugnator eorum robustus existat, qui Moysi famuli tui faciem ex tui sermonis consortio decoratam, lucidissimis tuæ claritatis ac veritatis cornibus insignisti; et capiti Aaron Pontificis tui tiaram imponi jussisti. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deindè, si chirothecæ non sint benedictæ, surgit Consecrator, mitra deposita, et eas benedicit, dicens :

[ocr errors]

Oremus.

MNIPOTENS Creator, qui homini ad imaginem tuam condito manus discretionis insignitas, tamquam organum intelligentiæ, ad rectè operandum dedisti; quas servari mundas præcepisti, ut

in eis anima dignè portaretur, et tua in eis dignè consecrarentur mysteria, benedicere, et sancti

ficare dignare manuum hæc tegumenta; ut quicumque ministrorum tuorum sacrorum Pontificum his velare manus suas cum humilitate voluerit, tam cordis, quàm operis, ei munditiam tua misericordia, subministret. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

[ocr errors]

Et aspergit eas aqua benedicta. Tunc extrahitur Consecrato annulus Pontificalis ; deindè sedet Consecrator, et accepta mitra, adjuvantibus assistentibus Episcopis, imponit illas manibus Consecrati, dicens:

IRCUMDA, Domine, manus hujus ministri tui

Cmunditia novi hominis, qui de cœlo descendit, ut quemadmodum Jacob dilectus tuus, pelliculis hoedorum opertis manibus, paternam benedictionem, oblato patri cibo, potuque gratissimo, impetravit, sic et iste, oblata per manus suas hostia salutari, gratiæ tuæ benedictionem impetrare mereatur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui in similitudinem carnis peccati tibi pro nobis obtulit semetipsum. . Amen.

Et stutim imponit ei annulum Pontificalem. Tum surgit Consecrator, et accipit Consecratum per manum dexteram; et primus ex assistentibus Episcopis per sinistram, et intronizant eum, ponendo ipsum ad sedendum in faldistorio, de quo surrexit Consecrator; vel, si id fiat in Ecclesia propria Consecrati, intronizant eum in sede Episcopali consueta ; et Consecrator tradit ei baculum Pastoralem in sinistra.

Deindè versus ad altare Consecrator, deposita mitra, stans incipit, cæteris usque ad finem prosequentibus. Hymnum:

Te Deum laudamus:

Te Dominum confitemur.

[merged small][ocr errors]

Te æternum Patrem* omnis terra veneratur. ....... Tibi omnes Angeli, * tibi cœli et bi coeli et universæ pote

states,

Tibi Cherubim et Seraphim* incessabili voce proclamant:

[ocr errors]

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.

Pleni sunt cæli et terra* majestatis gloriæ tuæ.
Te gloriosus* Apostolorum chorus,

*

Te Prophetarum laudabilis numerus,

Te Martyrum candidatus* laudat exercitus.

Te

per

orbem terrarum* sancta confitetur Ecclesia. Patrem* immensæ majestatis.

Venerandum tuum verum* et unicum Filium,
Sanctum quoque paraclitum Spiritum.
Tu Rex* gloriæ Christe.

Tu Patris sempiternus es Filius.

Tu ad liberandum suscepturus hominem horruisti Virginis uterum.

*

non

Tu, devicto mortis aculeo,* aperuisti credentibus regna cœlorum.

Tu ad dexteram Dei ședes * in gloria Patris.

*

Judex crederis esse venturus.

Te ergo, quæsumus, tuis famulis subveni, * quos pretioso sanguine redemisti.

Eterna fac cum Sanclis tuis in gloria numerari. Salvum fac populum tuum, Domine, * et benedic hereditati tuæ.

*

Et rege eos, et extolle illos usque in æternum. Per singulos dies* benedicimus te.

Et laudamus nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi.

[ocr errors]

*

Dignare, Domine, die isto * sine peccato nos custodire. Miserere nostri, Domine, miserere nostri. Fiat misericordia tua, Domine, super nos; * quemadmodùm speravimus in te.

In te, Domine, speravi; * non confundar in æternum.

Incepto Hymno, Consecratus ducitur ab assistentibus Episcopis cum mitris per Ecclesiam ; et omnibus benedicit, Consecratore interim apud altare sine mitra stante in eodem loco. Cùm verò Consecratus reversus fuerit ad sedem suam, seu faldistorium, iterùm sedet, quousque finiatur Hymnus prædictus; Assistentes deponunt mitras, et stant apud Consecratorem.

Finito Hymno, Consecrator stans sine mitra apud sedem, seu faldistorium à parte dextera Consecrati dicit; vel si Officium cantatur, incipit, schola prosequente, Antiphonam : 6 Toni.

Firmetur manus tua, et ex-al-te-tur

dextera tu

a justi-ti-a et judi-cium

præpara ti-o se-dis tu-æ. Glo-ri-a Patri,

ct Fi-li-o, et Spiritu-i sancto: Sic-ut

« ZurückWeiter »