Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

conspicui, ut præclarum bonorum operum exemplum, et vitæ monita ab eis possint expectari.

Illegitimi sine dispensatione Apostolica, ad sacros Ordines promoveri non possunt, ad minores tamen possunt ex dispensatione sui Episcopi ordinari : neque etiam furiosi, amentes, servi, homicidæ, irregulares, insigni corporis vitio deformes, aut manci ordinari possunt.

Examinentur de Ordine, in quo sunt constituti, et quando, et à quo illum receperunt.

Clericus sæcularis, quamvis aliàs sit idoneus moribus, scientia, et ætate, ad sacros Ordines non promoveatur, nisi priùs legitimè constet eum, beneficium ecclesiasticum, quod sibi ad victum honestè sufficiat, pacificè possidere. Id verò beneficium resignare non possit, nisi facta mentione, quòd ad illius beneficii titulum sit promotus, neque ea resignatio admittatur, nisi constito quòd aliundè vivere commodè possit, et aliter facta resignatio nulla sit. Patrimonium verò, vel pensionem obtinentes ordinari posthac non possint, nisi illi, quos Episcopus judicaverit assumendos pro necessitate, vel commoditate Ecclesiarum suarum, eo quoque priùs perspecto, patrimonium illud vel pensionem verè ab eis obtineri, taliaque esse, quæ eis ad vitam sustentandam satis sint: atque illa deinceps sine licentia Episcopi alienari, aut extingui, vel remitti nullatenùs possint, donec beneficium ecclesiasticum sufficiens sint adepti, vel aliundè habeant, undè vivere possint.

Advertat diligenter Pontifex, cùm Ordines confert, ne in expressione formarum, vel collatione instrumentorum ipsorum Ordinum deficiat; frequenter Pontificale respiciat, et maturè procedat. Moneat ordinandos, quòd instrumenta, quibus

[ocr errors]

character imprimitur, tangant. Secretas morosè dicat, ut ordinati ad Sacerdotium possint illas cum eo dicere, debent enim ex consuetudine concelebrare, et etiam verba consecrationis proferre.

Tempora ordinationum sunt: Sabbata in omnibus quatuor temporibus, Sabbatum ante Dominicam de Passione, et Sabbatum sanctum.

Clericatus, seu prima Tonsura, quocumque die, hora, et loco conferri potest.

Minores verò Ordines possunt dari singulis Dominicis, et festivis diebus duplicibus, ubicumque;

in manè tamen.

Ordinandi omnes debent in Ecclesia se præsentare, cum tonsura, habitu, et paramentis Ordini suo convenientibus, et candelis in manu accensis. Et cùm à notario Episcopi nominati fuerint, respondeant, Adsum, et accedant ad locum ordinationis, secundùm ordinem descriptionis.

Advertat quoque Pontifex, quòd si unus tantùm sit, per cum ad quemcumque Ordinem promovendus, illum admoneat, et alloquatur, non in plurali, ut textus dicit, sed in singulari.

In Sabbatis quatuor temporum, in quibus fiunt ordinationes generales, Tonsuræ fieri debent post Kyrie eleison. Deinde, dicta prima Lectione, ordinantur Ostiarii. Post secundam Lectionem, Lectores. Post tertiam, Exorcista. Post quartam, Acolythi. Post quintam, Subdiaconi. Finita Epistola, Diaconi. Et demùm ante ultimum versum Traetus, vel infra Octavam Pentecostes, ante ultimum versum sequentiæ, ordinantur Presbyteri.

Si ordinationes fiant in Sabbato ante Dominicam de Passione, quia unica tantùm dicitur Lectio, Tonsuræ debent fieri immediatè post Introitum. Omnes minores Ordines post Kyrie eleison Subdia

coni immediatè post Collectam. Diaconi post Epistolam. Presbyteri ante ultimum versum Tractus.

Idem servari potest, quandocumque dantur Ordines sacri extra tempora, ex dispensatione Apostolica. Quod si fiat inter Pascha et Pentecosten, Presbyteri ordinantur ante ultimum . Si inter Pentecosten et Septuagesimam, ordinantur ante . Alleluia. Et antequam ad collationem Ordinum procedatur, legitur mandatum Apostolicum, sive supplicatio; cujus vigore Pontifici facultas conceditur ordinandi; quibus lectis, dicit Pontifex, Deo gratias, et ad ordinationem procedit.

Si verò Sabbato sancto ordinationes fiant, Officium incipitur à prima prophetia, et continuatur, prout in ordinario, usque ad Litanias inclusivè, in quibus dicto, Ut omnibus fidelibus, etc. surgit ab accubitu Pontifex, et conversus ad ordinandos, eos benedicit, prout post Litanias infrà ponitur. Deindè perficiuntur Litaniæ, et Pontifex facit Confessionem, et dicto Kyrie eleison, pro Missa, ordinat ad primam Tonsuram. Tum dicit, Gloria in excelsis Deo, etc. quo dicto, ordinat ad quatuor minores Ordines. Deindè dicit Orationem ordinariam, cum alia pro ordinandis, quibus dictis, ordinat ad Subdiaconatum. Tum dicitur Epistola, et ea dicta, ordinat Diaconos. Dicitur deindè Alleluia, cum suo Versu, et prima pars Tractus, quibus dictis, ordinat Presbyteros, post quorum ordinationem dicitur Versus, Tractus, Evangelium, et alia, prout in ordinario.

Quando autem Pontifex extra Missarum solemnia est promoturus aliquos ad primam Tonsuram, vel ad quatuor minores Ordines, sufficit quòd habeat stolam supra rochetum, vel supra superpelliceum (si sit Regularis) et mitram simplicem. Cum autem

est celebraturus pro sacris Ordinibus conferendis, habere debet sandalia, et omnia paramenta Pontificalia, et dicere Psalmum, Quàm dilecta, etc.

Ordinationes sacrorum Ordinum, statutis à jure temporibus, ac in Cathedrali Ecclesia, vocatis, præsentibusque ad id Ecclesiæ Canonicis, publice celebrentur. si autem in alio diœcesis loco, præsente Clero loci, dignior, quantùm fieri poterit, Ecclesia semper adeatur.

Cùm igitur ordinationes faciendæ sunt, per Sacristam, seu alium, ad quem spectat, præparantur omnia, quæ necessaria sunt pro Missa Pontificali. Et demùm, cùm tempus ordinationis instat, hora competenti, Pontifex cappa magna indutus, Capellano illam post eum deferente, venit ad Ecclesiam, ubi ordinationes fieri debent, et accedens ante altare, genuflexus ibidem aliquandiù orat. Deindè vadit ad sedem, ubi paramenta capere consuevit, vel, si non sit in Ecclesia sua, ad faldistorium, ad cornu Epistolæ sibi paratum, ubi sedens accipit omnia paramenta Pontificalia coloris tempori convenientis, et mitram simplicem, dicens Psalmum, Quàm dilecta. etc.

Pontifex sic paratus, baculum Pastoralem in sinistra tenens, accedit ad gradus altaris, ubi depositis baculo, et mitra, facta altari reverentia cum profunda capitis inclinatione, facit cum ministris Confessionem. Interim cantatur à choro Introitus, et Kyrie eleison. Finita Confessione, Pontifex ascendit ad altare, illud in medio osculatur, et textum Evangelii ad sinistram; incensat altare more solito, resumit mitram, et revertitur ad sedem, seu ad faldistorium, ad cornu Epistolæ, ubi, deposita mitra, et versa facie ad altare, oblato sibi per ministrum libro, ex eo legit Introitum, et

TOM. I.

2

Kyrie eleïson; quibus dictis, sedet cum mitra. doncc perficiatur à choro ultimum Kyrie eleison. Quo finito, surgit Pontifex, et cum mitra ad faldistorium, ante medium altaris sibi præparatum, accedit, et in illo sedet, renibus altari versis. Tum Archidiaconus vocat omnes ordinandos, dicens: Accedant omnes, qui ordinandi sunt. Quibus ante altare coram Pontifice genuflexis, et in modum coronæ dispositis, Archidiaconus publicè interrogat omnes, si sint aliqui, qui fortè non sint confirmati; quia non debent ad ordinationem accedere, nisi priùs confirmentur. Et, si aliqui confirmandi erunt, tunc depositis Pontifex annulis, et chirothecis, lavat manus, reassumit annulos, et confirmat, prout habetur suprà folio primo; vel si non erunt aliqui confirmandi, palàm interdicit per unum ex suis,

sub his verbis:

EVERENDISSIMUS in Christo pater, et dominus, R dominus, N. Dei, et Apostolicæ sedis gratia Episcopus N. sub excommunicationis pœna præcipit, et mandat omnibus, et singulis, pro suscipiendis Ordinibus hic præsentibus, ne quis forsan eorum irregularis, aut aliàs à jure, vel ab homine excommunicatus, interdictus, suspensus, spurius, infamis, aut aliàs à jure prohibitus, sive ex aliena diœcesi oriundus, sine licentia sui Episcopi, aut non descriptus, examinatus, approbatus, et nominatus, ullo pacto audeat ad suscipiendos Ordines accedere. Et quòd nullus ex ordinatis discedat, nisi Missa finita, et benedictione Pontificis accepta.

Demum ad ordinationem procedat.

« ZurückWeiter »