Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

DE CLERICO FACIENDO.

Lericus fieri potest etiam extra Missarum solemnia quocumque die, hora, et loco.

Pro Clericis ordinandis, parentur forfices

pro incidendis capillis, et bacile pro illis imponendis. Et quilibet ordinandorum habere debet suum superpelliceum super brachium sinistrum, et candelam in manu dextra. Et vocantur omnes tonsurandi nominatim, et sigillatim per notarium , et quilibet respondet, Adsum.

Quibus ante altare coram Pontifice in faldistorio cum mitra sedente genuflexis, Pontifex surgit cum mitra , et dicit : Ý. Sit nomen Domini benedictum. R. Ex hoc nunc et usque in sæculum. Ý. Adjutorium nostrum in nomine Domini. §. Qui fecit cælum et terram. REMUS, fratres charissimi, Dominum nostrum

Jesum Christum, pro his famulis suis, qui ad deponendum comas capitum suorum pro ejus amore festinant, ut donet eis Spiritum sanctum, qui habitum religionis in eis in perpetuum conservet, et à mundi impedimento, ac sæculari desiderio corda eorum defendat; ut, sicut immutantur in vultibus, ità dextra manus ejus virtutis tribuat eis incrementa , et ab omni cæcitate spirituali, et humana oculos eorum aperiat , et lumen eis æternæ gratiæ concedat. Qui vivit, et regnat cum Deo Patre in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum.

Post hæc, sedente Pontifice, schola inchoat et prosequitur Antiphonam , et Psalmum.

Tu es Domine qui restitues hereditatem

meam mihi. Ps. Conservame...... Euou a e.

Psalmus 15. NONSERVA me Domine , quoniam speravi in te : *

dixi Domino : Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Sanctis , qui sunt in terra ejus : * mirificavit omnes voluntates meas in eis. Multiplicatæ sunt infirmitates eorum : * postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus:*nec memor ero nominum eorum per labia mea.

Repetitur tota Antiphona. Tu es Domine. Incepto Psalmo, Pontifex cum forficibus incidit

[graphic][subsumed]

unicuique extremitates capillorum in quatuor locis, videlicet, in fronte, in occipitio , et ad utramque aurem, deindè in medio capitis aliquot crines capillorum et in bacile deponit, et quilibet, cùm tondetur, dicit :

OMINUS pars hereditatis meæ, et calicis mei : tu D es, qui restitues hereditatem meam mihi.

Omnibus tonsis, mitra deposita, surgit Pontifex. et stans versus ad illos, dicit :

Oremus. TRÆSTA, quæsumus omnipotens Deus, ut hi famuli

P tui , quorum hodie comas capitum pro amore divino deposuimus, in tua dilectione perpetuò maneant ; et eos sine macula in sempiternum custodias. Per Christum Dominum nostrum. N. Amen.

Tunc schola inchoat, et prosequitur Antiphonam sequentem. Qua incepta, Pontifex sedet cum mitra. Antiphona.

[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]

Psalmus 23. DOMINI est terra, et plenitudo ejus : * orbis terra

U rum, et universi qui habitant in eo. Quia ipse super maria fundavit eum : * et super flumina præparavit eum. Quis ascendet in montem Domini; * aut quis stabit in loco sancto ejus ? Innocens manibus, et mundo corde : * qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo. Ilic accipiet benedictionem à Domino : * et misericordiam à Deo salutari suo. llæc est generatio quærentium eum : * quærentium faciem Dei Jacob. Attollite portas principes vestras, et elevamini portæ æternales : * et introibit rex gloriæ. Quis est iste rex gloriæ? * Dominus fortis et potens: Dominus potens in prælio. Attollite portas principes vestras, et elevamini portæ æternales : * et introibit rex gloriæ. Quis est iste rex gloriæ? * Dominus virtutum ipse est rex gloriæ. 2 Gloria Patri, et Filio , * et Spiritui sancto.. Sicut erat in principio, et nunc, et semper : * et in sæcula sæculorum. Amen.

Deinde repetitur tota Antiphona. Hi accipient benedictionem, etc.

Qua finita, surgit sine mitra Pontifex. et ad altare conversus, dicit : Oremus.

Et ministri dicunt: Fleclamus genua. x. Levate.

Et mox ad tonsos genuflexos versus Pontifex, dicit : A DESTO, Domine, supplicationibus nostris , et A hos famulos tuos bene * dicere dignare, quibus in tuo sancto nomine habitum sacræ religionis imponimus; ut, te largiente, et devoti in Ecclesia tua persistere, et vitam percipere mereantur æternam. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Tum Pontifex sedet cum mitra, et accipiens in manum superpelliceum, dicit singulis :

[graphic][subsumed]

INDUAT te Dominus novum hominem, qui secun| dùm Deum creatus est, in justitia, et sanctitate veritatis.

Et mox imponit illud cuilibet, repetendo, Induat te, etc. immittens usque ad scapulas, et immediatè trahens, si unum tantùm sit superpelliceum; sicque facit usque ad ultimum, qui eo totaliter induitur; si vero quisque suum superpelliceum habeat, singuli totaliter induuntur. Quo expedito. sine mitră surgit Pontifex. et versus ad illos dicit:

« ZurückWeiter »