Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

*

Similis factus sum pellicano solitudinis : factus sum sicut nycticorax in domicilio.

*

Vigilavi : et factus sum sicut passer solitarius

in tecto.

Tota die exprobrabant mihi inimici mei : * et qui laudabant me, adversùm me jurabant.

Quia cinerem tamquam panem manducabam : * et potum meum cum fletu miscebam.

A facie iræ et indignationis tuæ : * quia elevans

allisisti me.

*

Dies mei sicut umbra declinaverunt :' et ego sicut fœnum arui.

Tu autem, Domine, in æternum permanes: *et memoriale tuum in generationem, et generationem. Tu exurgens misereberis Sion: * quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus.

Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus : terræ ejus miserebuntur.

[ocr errors]

Et timebunt gentes nomen tuum, Domine : * et omnes reges terræ gloriam tuam.

Quia ædificavit Dominus Sion : * et videbitur in gloria sua.

*

Respexit in orationem humilium : et non sprevit

precem eorum.

Scribantur hæc in generatione altera : * et populus, qui creabitur, laudabit Dominum.

Quia prospexit de excelso sancto suo :

de cœlo in terram aspexit.

* Dominus

Ut audiret gemitus compeditorum : * ut solveret filios interemptorum.

Ut annuntient in Sion nomen Domini : * et laudem

ejus in Jerusalem.

In conveniendo populos in unum :

serviant Domino.

[blocks in formation]

Respondit ei in via virtutis suæ : dierum meorum nuntia mihi.

[ocr errors][merged small]

*

Ne revoces me in dimidio dierum meorum : in generationem et generationem anni tui. nitio tu, Domine, terram fundasti: * et opera ma

nuum tuarum sunt coli.

*

Ipsi peribunt, tu autem permanes : et omnes

sicut vestimentum veterascent.

Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur : * tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Filii servorum tuorum habitabunt : et semen eorum in sæculum dirigetur.

Gloria Patri. Sicut erat, etc.

D

Psalmus 129.

*

E profundis clamavi ad te, Domine : * Domine, exaudi vocem meam.

Fiant aures tuæ intendentes, * in vocem deprecationis meæ.

Si iniquitates observaveris, Domine: *Domine, quis sustinebit ?

:

*

Quia apud te propitiatio est et propter legem tuam sustinui te, Domine.

Sustinuit anima mea in verbo ejus:* speravit anima mea in Domino.

A custodia matutina usque ad noctem,* speret Israël in Domino.

Quia apud Dominum misericordia :

apud eum redemptio.

* et copiosa

Et ipse redimet Israël, * ex omnibus iniquitatibus

[blocks in formation]

OMINE,

Psalmus 142.

exaudi orationem meam, auribus per

Dcipe obsecrationem meam : * in veritate tua

exaudi me in tua justitia.

Et non intres in judicium cum servo tuo : * quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Quia persecutus est inimicus animam meam : * humiliavit in terra vitam meam.

*

Collocavit me in obscuris sicut mortuos sæculi: et anxiatus est super me spiritus meus, in me

turbatum est cor meum.

Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis: * et in factis manuum tuarum meditabar.

Expandi manus meas ad te : * anima mea sicut terra sine aqua tibi.

*

Velociter exaudi me Domine: *defecitspiritus meus. Non avertas faciem tuam à me : et similis ero descendentibus in lacum.

Auditam fac mihi manè misericordiam tuam : quia in te speravi.

*

[ocr errors]

Notam fac mihi viam in qua ambulem : quia ad te levavi animam meam.

Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu.

Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam :* propter nomen tuum, Domine, vivificabis me in æquitate tua.

* et in

Educes de tribulatione animam meam : misericordia tua disperdes inimicos meos. Et perdes omnes, qui tribulant animam meam : quoniam ego servus tuus sum. Gloria Patri. Sicut erat, etc.

[ocr errors]

Deindè repetitur Antiph. Ne reminiscaris Domine, etc. suprà ante Psalmos posita. Et subjunguntur immediatè Litaniæ, quæ habentur in ordinatione Subdiaconi. 55. Cùmque in iis dictum fuerit:

[blocks in formation]

Surgit ab accubitu Pontifex, et in manum sinistram accipit baculum Pastoralem, et conversus ad Electum dicit :

Ut hunc præsentem Electum bene

gneris.

R. Te rogamus audi nos.
Deindè dicit :

dicere di

Ut hunc præsentem Electum benedicere, et sanctificare digneris.

B. Te rogamus audi nos.

Producendo singulis vicibus super Electum manu dextera signum crucis; et mox redit ad accubitum, et perficiuntur Litaniæ: quibus finitis, Pontifex deposita mitra, surgit, et stans versus ad Electum prostratum manentem, dicit :

Pater noster.

. Et ne nos inducas in tentationem.

R. Sed libera nos à malo.

. Salvum fac servum tuum, Domine. R. Deus meus sperantem in te.

. Mitte ei, Domine, auxilium de sancto. R. Et de Sion tuêre eum.

. Hic accipiet benedictionem à Domino. B. Et misericordiam à Deo salutari suo. . Memor esto congregationis tuæ.

B. Quam possedisti ab initio.

. Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum.

R. Ex hoc nunc, et usque in sæculum.

. Dominus custodiat te ab omni malo. R. Custodiat animam tuam Dominus. . Domine Deus virtutum converte nos. R. Et ostende faciem tuam, et salvi erimus.

. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat.

. Dominus vobiscum.

F. Et cum spiritu tuo.

Oremus..

ONCEDE, quæsumus, omnipotens Deus, affectui nostro tuæ miserationis effectum; et hunc famulum tuum, quem ad regimen animarum eligimus, gratiæ tuæ dono prosequere; ut, te largiente, cum ipsa tibi nostra electione placeamus. Per Christum Dominum nostrum. . Amen.

remus.

UNCTORUM bonorum institutor Deus, qui per Moysen famulum tuum, ad gubernandas Ecclesias præpositos instituisti, tibi supplices fundimus preces, teque devotis mentibus exoramus; ut hunc famulum tuum, quem communis electio famulorum tuorum Abbatem ovium tuarum esse constituit, protectionis tuæ gratia munire digneris; sicque regere subditos, commendatasque oves concêdas, ut cum illis omnibus regna cœlorum adipiscatur, quatenùs te, Domine, opitulante, Apostolicis jugiter fultus doctrinis, centesimo cum fructu lætus introëat portas paradisi; atque à te, Domine, collaudante audire mereatur : Euge serve bone, et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium Domini tui. Quod ipse præstare digneris, qui vivis, et regnas Deus.

Tum surgit Electus, et ante Pontificem genuflectit, et Pontifex, extensis manibus ante pectus, dicit :

« ZurückWeiter »