Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors]

rorum dona tu-a perveni-at.

Quod sequitur dicit submissa voce legendo , ita tamen , quòd à circumstantibus intelligi possit.' Præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre, et Spiritu sancto vivit et regnat Deus , per omnia sæcula sæculorum. B. Amen. Deindè dicit

Oremus. DEUS, cui omnis potestas , et dignitas famulatur , D da huic famulo tuo prosperum suæ dignitatis effectum , in qua semper te timeat , tibique jugiter placere contendat. Per Christum Dominum nustrum. B. Amen. *

Oremus.
MNIUM , Domine, fons bonorum , justorumque

provectuum munerator; tribue, quæsumus , huic famulo tuo adeptam benè gerere dignitatem; et à te sibi præstitam bonis operibus comprobare. Per Christum Dominum nostrum. . Amen.

Oremus. TXAUDI, Domine , preces nostras, quas in con

L spectu tuæ majestatis super hunc famulum tuum fundimus , qui vice tui nominis ad gubernationem ovium tuarum statuitur ; ut eum respicere , et interveniente beato N. bene dicere digneris , et qui ad redemptionem , et protectionem nostram de cælo descendisti, et mundo te verum , et summum Pastorem exhibuisti, di

cens : Ego sum pastor bonus ; te invocamus, te suppliciter deprecamur, ut huic famulo tuo , quem pastoralis officii culmen subire voluisti, tua bonitas adsit, et bene dictio , omnibus diebus vitæ suæ. Protege eum , Domine, et defende ab omnibus visibilium , et invisibilium adversitatibus inimicorum ; dirige gressus ejus in viam pacis , et justitiæ ; et largire luarum dona virtutum , justi. tiam , temperantiam , fortitudinem , prudentiam , charitatem , sobrietatem , patientiam , longanimitatem , constantiain insuperabilem, fidem non fictam , spem inconcussam, mentem devotam , humilitatem perfectam , intelligentiam rectam , benignitatem, modestiam, unanimitatem , pacem , concordiam, castitatem , abstinentiam, vigilantiam, discretionem, rectitudinem , scientiam , pietatem , consilium, et in cunctis actibus bonis inviolatam perseverantiam. Aufer , Domine Jesu Christe , ab eo, quidquid pravum , et distortum est , quidquid saluti contrarium, quidquid animæ nocivum ; superbiam , jactantiam , vanam gloriam, elationem , et quidquid ad ultimum tibi displicens esse potest. Circumda eum interiùs , et exteriùs tuæ protectionis auxilio ; ut, te defensore , sit tulus; te protegente, securus ; te docente , scius. Ostende ei viam , per quam ambulet ; tribue ei thesaurum sapientiæ , ut sciat , et habeat undè nova et vetera proferat. Fac eum in omnibus tua sequi vestigia , et de sua ministratione gaudium bonum adipisci ; ut post hujus sæculi excursum, cùm ante tribunal tuum venerit, cum multiplici fructu animarum , illud ei præmium largiaris cum omnibus , quos tibi præsentabit, quod fidelibus dispensatoribus tuis , pro tuo nomine laborantibus in terris , te promisisti dalurum esse in coelis. Qui cum Patre,

et Spiritu sancto vivis, et regnas Deus in sæcula sæculorum. Ę. Amen.

Posteà sedens Pontifex , accepta mitra, dat ei ambabus manibus tangenti, et recipienti regulam , dicens :

[graphic][subsumed][ocr errors]

Accire regulam à sanctis Patribus traditam ad A regendum, custodiendumque gregem tibi à Deo creditum, quantum Deus ipse te confortaverit, et fragilitas humana permiserit. Accipe gregis Dominici paternam providentiam , et animarum procurationem , el per divinæ legis incedendo præcepta , sis ei dux ad cælestis hereditatis pascua , adjuvante Domino nostro Jesu Christo , qui cum Patre et Spiritu sancto vivit, et regnat Deus in sæcula sæculorum. m. Amen.

* Deindè, deposita mitra surgit Pontifex, et stans benedicit baculum Pastoralem , si non sit benedictus , dicens :

Oremus. CUSTENTATOR imbecillitatis humanæ , Deus , be

ne * dic baculum istum ; et quod in eo exteriùs designatur, interiùs in moribus hujus famuli tui, propitiationis tuæ clementia operetur. Per Christum Dominum nostrum. #. Amen.

Deinde aspergit illum aqua benedicta, Tum sedens accipit mitram : et stans tradit baculum Abbati coram se genuflexo ambabus manibus illum capienti, dicens :

[graphic]

Accipe baculum Pastoralis officii, queñi prire

ras catervæ tibi commissæ : ut sis in corrigendis vitiis piè sæviens; et cùm iratus fueris , misericordiæ memor eris.

Deinde , deposita mitra, surgit Pontifex , et benedicit annulum , si non sit benedictus , dicens :

Oremus. . CREATOR, et conservator humani generis , dator U gratiæ spiritualis , largitor æternæ salutis; tu, Domine , emitte benedictionem tuam super hunc annulum ; ut quicumque hoc sacrosanctæ fidei signo insignitus incesserit in virtute coelestis defensionis, ad æternam sibi proficiat salutem. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Post hæc aspergit annulum aqua benedicta ; sedet cum mitra , et annulum in digitum annularem dexteræ manus Abbatis immittit, dicens : ACCIPE annulum, fidei scilicet signaculum; quaA tenùs sponsam Dei , sanctam videlicet Écclesiam, intemerata fide ornatus, illibatè custodias.

Tum, deposita mitra, surgit Pontifex, et stans versus ad illum coram se genuflexum, dicit :

Oremus. Te, omnipotens et piissime Domine , depreca1 mur, hunc famulum tuum propitius intuere; ut, gratia tua auxiliante, in sua, subjectorumque conversatione præcepta sanctæ regulæ efficaciter studeat adiniplere, ut unà cum commisso sibi grege perpetua potiatur beatitudine. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen. .

His expeditis, Pontifex accipit Abbatem ad osculum pacis. Idem faciunt Assistentes. Tum surgens Pontifex accedit ad altare , si Missa legitur : si verò cantatur, accedit ad sedem suam, vel ad faldistorium, et ibi prosequitur Missam usque ad Offertorium inclusive.

Abbas autem redit cum Assistentibus ad capellam suam , et ibi in altari suo similiter Missam

« ZurückWeiter »