Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ronaque justi-ti-æ, ad cœlesti-um thesau

+ +

rorum dona tu-a perveni-at.

Quod sequitur dicit submissa voce legendo, ita tamen, quod à circumstantibus intelligi possit. Præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre, et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia sæcula sæculorum. . Amen.

Deindè dicit

Oremus.

EUS, cui omnis potestas, et dignitas famulatur, D'da huic famulo tuo prosperum suæ dignitatis effectum, in qua semper te timeat, tibique jugiter placere contendat. Per Christum Dominum nostrum. . Amen.

Oremus.

MNIUM, Domine, fons bonorum, justorumque 0 provectuum munerator; tribue , quæsumus huic famulo tuo adeptam benè gerere dignitatem; et à te sibi præstitam bonis operibus comprobare. Per Christum Dominum nostrum. . Amen.

Oremus.

B.

XAUDI, Domine, preces nostras, quas in conEspectu tuæ majestatis super hunc famulum tuum fundimus, qui vice tui nominis ad gubernationem ovium tuarum statuitur; ut eum respicere, et interveniente beato N. bene cere digneris, et qui ad redemptionem, et protectionem nostram de cœlo descendisti, et mundo te verum, et summum Pastorem exhibuisti, di

di

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

cens: Ego sum pastor bonus; te invocamus, te suppliciter deprecamur, ut huic famulo tuo, quem pastoralis officii culmen subire voluisti, tua bonitas adsit, et benedictio, omnibus diebus vitæ suæ. Protege eum, Domine, et defende ab omnibus visibilium, et invisibilium adversitatibus inimicorum; dirige gressus ejus in viam pacis, et justitiæ; et largire tuarum dona virtutum, justitiam, temperantiam, fortitudinem, prudentiam, charitatem, sobrietatem, patientiam, longanimitatem constantiam insuperabilem, fidem non fictam, spem inconcussam, mentem devotam humilitatem perfectam, intelligentiam rectam benignitatem, modestiam, unanimitatem, pacem, concordiam, castitatem, abstinentiam, vigilantiam, discretionem, rectitudinem, scientiam, pietatem, consilium, et in cunctis actibus bonis inviolatam perseverantiam. Aufer, Domine Jesu Christe, ab eo, quidquid pravum, et distortum est, quidquid saluti contrarium, quidquid animæ nocivum; superbiam, jactantiam, vanam gloriam, elationem et quidquid ad ultimum tibi displicens esse potest. Circumda eum interiùs, et exteriùs tuæ protectionis auxilio; ut, te defensore, sit tutus; te protegente, securus; te docente, scius. Ostende ei viam, per quam ambulet; tribue ei thesaurum sapientiæ, ut sciat, et habeat undè nova et vetera proferat. Fac eum in omnibus tua sequi vestigia, et de sua ministratione gaudium bonum adipisci ; ut post hujus sæculi excursum, cùm ante tribunal tuum venerit, cum multiplici fructu animarum, illud ei præmium largiaris cum omnibus, quos tibi præsentabit, quod fidelibus dispensatoribus tuis , pro tuo nomine laborantibus in terris, te promisisti daturum esse in cœlis. Qui cum Patre,

[ocr errors]

et Spiritu sancto vivis, et regnas Deus in sæcula sæculorum. . Amen.

Posteà sedens Pontifex, accepta mitra, dat ei ambabus manibus tangenti, et recipienti regulam, dicens :

[graphic][subsumed]

CCIPE regulam à sanctis Patribus traditam ad

A regendum, custodiendumque gregem tibi à

Deo creditum, quantum Deus ipse te confortaverit, et fragilitas humana permiserit. Accipe gregis Dominici paternam providentiam, et animarum procurationem, et per divinæ legis incedendo præcepta, sis ei dux ad cœlestis hereditatis pascua, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit, et regnat Deus in sæcula sæculorum. . Amen.

Deindè, deposita mitra surgit Pontifex, et stans benedicit baculum Pastoralem, si non sit benedictus, dicens :

SUST

Oremus.

USTENTATOR imbecillitatis humanæ, Deus, benedic baculum istum ; et quod in eo exteriùs designatur, interiùs in moribus hujus famuli tui, propitiationis tuæ clementia operetur. Per Christum Dominum nostrum. . Amen.

Deindè aspergit illum aqua benedicta. Tum sedens accipit mitram: et stans tradit baculum Abbati coram se genuflexo ambabus manibus illum capienti, dicens:

[graphic]

DUVERGER

A

CCIPE baculum Pastoralis officii, quem præfe ras catervæ tibi commissæ : ut sis in corrigendis vitiis piè sæviens; et cùm iratus fueris, misericordiæ memor eris.

Deindè, deposita mitra, surgit Pontifex, et benedicit annulum, si non sit benedictus, dicens :

C

Oremus.

REATOR, et conservator humani generis, dator gratiæ spiritualis, largitor æternæ salutis ; tu, Domine, emitte benedictionem tuam super hunc annulum; ut quicumque hoc sacrosanctæ fidei signo insignitus incesserit in virtute cœlestis defensionis, ad æternam sibi proficiat salutem. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Post hæc aspergit annulum aqua benedicta ; sedet cum mitra, et annulum in digitum annularem dexteræ manus Abbatis immittit, dicens :

A

CCIPE annulum, fidei scilicet signaculum; quatenùs sponsam Dei, sanctam videlicet Ecclesiam, intemerata fide ornatus, illibatè custodias. Tum, deposita mitra, surgit Pontifex, et stans versus ad illum coram se genuflexum, dicit :

Oremus.

E, omnipotens et piissime Domine, deprecaT mur, hunc famulum tuum propitius intuere; ut, gratia tua auxiliante, in sua, subjectorumque conversatione præcepta sanctæ regulæ efficaciter studeat adimplere, ut unà cum commisso sibi grege perpetua potiatur beatitudine. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

His expeditis, Pontifex accipit Abbatem ad osculum pacis. Idem faciunt Assistentes. Tum surgens Pontifex accedit ad altare, si Missa legitur : si verò cantatur, accedit ad sedem suam, vel ad faldistorium, et ibi prosequitur Missam usque ad Offertorium inclusive.

Abbas autem redit cum Assistentibus ad capellam suam, et ibi in altari suo similiter Missam

« ZurückWeiter »