Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

prosequitur usque ad Offertorium inclusivė; quo dicto, Pontifex sedet ante altare in faldistorio cum mitra, et Abbas ante eum medius inter Assistentes reducitur, et coram eo genuflexus, offert ei duo intortitia accensa, duos panes, et duo barilia vino plena, et Pontificis prædicta recipientis manum reverenter osculatur; deindè surgit Abbas; Pontifex verò lavat manus, et accedit ad altare, ac prosequitur Missam, Abbas verò ante scabellum, super quod coram se habeat Missale in loco convenienti; medius inter Assistentes suos genuflexus, legit totam Missam, exceptis verbis consecrationis, quæ non proferet.

Pro Abbate benedicto, cum Secreta diei sub uno Per Dominum, per Pontificem dicitur

M

Secreta.

UNERA nostra, quæsumus Domine, suscipe placatus; et hunc famulum tuum semper, et ubique misericorditer protege. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. . Amen.

Per Abbatem dicitur

Met

Secreta.

UNERA, quæsumus Domine, suscipe placatus, et me famulum tuum semper, et ubique misericorditer protege. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Dicta Oratione, Domine Jesu Christe, qui, etc. per Pontificem, et Abbatem, Abbas accedit ad altare, ad dexteram Pontificis, et ambo osculantur altare. Tum Pontifex dat pacem. Abbati, dicens :

Pax tecum.

Cui Abbas respondet: Et cum spiritu tuo.

Et redit ad suum scabellum, et dat pacem Assistentibus suis, primùm seniori, tum alteri, singulis dicens : Pax tecum.

Et illi respondent: Et cum spiritu tuo.

Deinde postquam Pontifex se de Corpore, et Sanguine (quem totum sumere debet) communicaverit, et antequam se purificet, communicat Abbatem genuflexum de Corpore tantùm. Tum Pontifex, accepta mitra, lavat manus; et prosequitur Missam usque ad finem. Abbas etiam in scabello suo Missam perficit.

Postcommunio, quæ dicitur sub uno Per Dominum, cum Postcommunione diei per Pontificem.

H

Postcommunio.

EC nos communio, Domine, purget à crimine; et hunc famulum tuum benigna pietate conservet. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. . Amen.

Per Abbatem dicitur

H

Postcommunio.

Ec nos communio, Domine, purget à crimine; et me famulum tuum benigna pietate conservet. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. . Amen.

Pontifex in fine dat benedictionem solemnem ; qua data, si Abbas est de mitra, reponitur faldistorium ante medium altaris, et Pontifex cum mitra in eo sedet. Abbas verò biretum in capite tenens coram eo genuflectit. Tunc Pontifex, de

posita mitra, surgit, et benedicit mitram, si non sit benedicta, dicens:

Oremus.

OMINE Deus, Pater omnipotens, cujus præclara bonitas est, et virtus immensa, à quo omne datum optimum, et omne donum perfectum, totiusque decoris ornamentum, bene dicere, et sanctificare dignare hanc mitram hujus famuli tui Abbatis capiti imponendam. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Et mox eam aspergit aqua benedicta, deinde sedens cum mitra, imponit eam capiti Abbatis, dicens:

[graphic]

I

MPONIMUS, Domine, capiti hujus famuli tui Abbatis galeam munitionis, et salutis; quatenùs decorata facie, et armato capite cornibus utriusque Testamenti, terribilis appareat adversariis veritatis;

et, te ei largiente gratiam, impugnator eorum robustus existat, qui Moysi famuli tui faciem ex tui sermonis consortio decoratam, lucidissimis tuæ claritatis, ac veritatis cornibus insignisti, et capiti Aaron Pontificis tui tiaram imponi jussisti. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deindè, si chirothecæ non sint benedictæ, surgit Pontifex, mitra deposita, et eas benedicit, dicens:

Oremus.

MNIPOTENS creator, qui homini ad imaginem

[ocr errors]

O'tuam condito, manus discretione insignitas, tamquam organum intelligentiæ, ad rectè operandum dedisti; quas servari mundas præcepisti, ut in eis anima dignè portaretur, et tua in eis dignè consecrarentur mysteria, benedicere, et sanclificare dignare manuum hæc tegumenta; ut quicumque ministrorum tuorum sacrorum Pontificum his velare manus suas cum humilitate voluerit, tam cordis, quàm operis ei munditiam tua misericordia subministret. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Et aspergit eas aqua benedicta. Deindè, accepta mitra, sedet et imponit illas manibus Abbatis, extracto priùs illi annulo Pontificali, dicens :

9

IRCUMDA, Domine, manus hujus ministri tui munditia novi hominis, qui de cœlo descendit, ut quemadmodùm Jacob dilectus tuus, pelliculis hodorum opertis manibus, paternam benedictiooblato patri cibo, potuque gratissimo, impetravit, sic et iste, oblata per manus suas hostia salutari, gratiæ tuæ benedictionem impetrare mereatur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui in similitudinem carnis peccati, tibi pro nobis obtulit semetipsum. R. Amen.

Et statim imponit ei annulum. Si Abbas non sit de mitra, omnia, quæ post benedictionem, finita Missa, per Pontificem datam, posita sunt. prætermittuntur. Tum Pontifex mitram in capite tenens, campanis pulsantibus, si sit in monasterio Abbatis, ducit illum etiam mitram in capite tenentem, si sit de mitra, ad chorum ; et statuens cum in sede prædecessoris sui, et dans ei baculum Pastoralem in manu sinistra, dicit:

[ocr errors]

CCIPE plenam, et liberam potestatem regendi hoc monasterium, et congregationem ejus, et omnia quæ ad illius regimen interiùs et exteriùs, spiritualiter et temporaliter pertinere noscuntur.

Si verò benedictio fit extra monasterium suum, Pontifex statuit illum in faldistorio, quo ipse usus est, ante medium altaris posito, dicens :

[ocr errors]

TA in justitia et sanctitate, et tene locum à Deo tibi delegatum; potens est enim Deus, ut augeat tibi gratiam suam.

Et Abbas, si non sit de mitra, biretum sibi ipsi reponit. Deindè Pontifex stans à dexteris Abbatis, versus ad altare, mitra deposita, incipit Hymnum, schola, vel clericis prosequentibus :

Te Deum laudamus. 118.

Et manet sine mitra apud sedem usque ad finem Hymni.

Dicto primo Versu, surgit Abbas, si sit de mitra, et circuiens per Ecclesiam, associatus à suis Assistentibus cum mitris, benedicit, populo rediens ad sedem, seu faldistorium, in quo sedet, et si sit in suo monasterio, recipit omnes monachos suos ad manus, et oris osculum, qui tamen

Том. І.

15

« ZurückWeiter »