Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Principes Juda, duces eorum : * principes Zabulon, principes Nephthali.

:

*

Manda Deus virtuti tuæ confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.

A templo tuo in Jerusalem, * tibi offerent reges

munera.

Increpa feras arundinis, congregatio taurorum in vaccis populorum : ut excludant eos, qui pro

bati sunt argento.

*

Dissipa gentes, quæ bella volunt: venient legati ex Ægypto: Æthiopia præveniet manus ejus

Deo.

*

Regna terræ cantate Deo : * psallite Domino. Psallite Deo, qui ascendit super cœlum cœli : ad orientem.

*

Ecce dabit voci suæ vocem virtutis, date gloriam Deo super Israël, * magnificentia ejus, et virtus ejus in nubibus.

Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israël ipse dabit virtutem, et fortitudinem plebi suæ, *benedictus Deus.

Gloria Patri. Sicut erat, etc.

Deinde repetitur Antiphona. Tum deposita mitra surgit Pontifex, et stans versus ad Electum, dicit:

Salvum fac servum tuum, Domine.

Deus meus sperantem in te.

. Mitte ei, Domine, auxilium de sancto. R. Et de Sion tuêre eum.

. Memor esto congregationis tuæ.

B. Quam possedisti ab initio.

. Domine, exaudi orationem meam.
. Et clamor meus ad te veniat.
. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

[ocr errors]

Oremus.

MNIPOTENS Sempiterne Deus, qui facis mirabilia magna solus, prætende super hunc famulum tuum, et super congregationes illi commissas spiritum gratiæ salutaris; et, ut in veritate tibi placeat, perpetuum ei rorem benedictionis infunde. Per Christum Dominum nostrum. . Amen.

A

Oremus.

CTIONES nostras, quæsumus Domine, aspirando præveni, et adjuvando prosequere; ut cuncta nostra oratio, et operatio à te semper incipiat, et per te cœpta finiatur. Per Christum Dominum nostrum. . Amen.

Deindè surgit Electus, et unà cum Assistentibus coram Pontifice genuflectit ; et prior Assistentium dicit Pontifici :

[ocr errors]

DEST reverendissime Pater, Electus monasterii N. quem ad vestram reverendissimam Paternitatem ex parte conventus ejusdem monasterii duximus præsentandum, humiliter postulantes à vobis, ut ipsum in Abbatem dicti monasterii dignemini ordinare.

Tunc Pontifex interrogat cos, dicens : Scitis illum esse dignum?

. Scimus, et testificamur ipsum dignum esse. Interrogatio.

Fuit ejus electio canonicè, et concorditer celebrata? B. Fuit.

Pontifex dicit: Deo gratias.

Quo dicto, surgunt omnes, et sedent in suis scabellis, et Pontifex prosequitur examen, dicens: Antiqua sanctorum Patrum, etc. et omnia alia fiunt, prout suprà, 140. in benedictione Abbatis auctoritate Apostolica posita sunt.

Finito examine, et manu Pontificis per Electum osculata, idem Electus ante Pontificem genuflexus, coram se tenens schedulam scriptam, et suo pendenti sigillo sigillatam, debitæ fidelitatis juramentum Pontifici, Ordinario suo, præstat in hunc modum.

E

GO N. monasterii N. ordinandus Abbas promitto coram Deo, et Sanctis ejus, et hac solemni fratrum congregatione, fidelitatem, dignamque subjectionem, obedientiam, et reverentiam, matri meæ Ecclesiæ N., nominando Ecclesiam cujus jurisdictioni ordinariæ subjectus existit, tibique N. Domino meo, ejusdem Ecclesiæ Patriarchæ, vel Archiepiscopo, aut Episcopo, et successoribus tuis, secundùm sacrorum Canonum instituta, et prout præcipit inviolabilis auctoritas Pontificum Romanorum.

Deindè librum Euangeliorum, quem Pontifex super genua sua tenet apertum, inferiori parte ejusdem libri Electo versa, quem ipse Electus, ambabusmanibus supra scripturam positis, tangit, dicens: Sic me Deus adjuvet, et hæc sancta Dei Euangelia.

Tum schedulam ipsam Pontifici tradit; qui illa recepta et mitra deposita, surgit, et facit Confessionem, et proceditur in omnibus, et per omnia prout suprà ordinatum est. 142.

E

DE BENEDICTIONE ABBATISSÆ.

LECTA in Abbatissam, et confirmata, benedici debet in die Dominico, vel aliis, quibus consecrantur virgines, si non est priùs consecrata, et velata; alioquin fieri potest qualibet die; hoc modo: Pontifex paratus omnibus

Pontificalibus ornamentis apud altare majus paratum cum sua credentia, et rebus consuetis procedit in Missa usque ad Alleluia, si dicitur; sive ultimum Versum Tractus, vel Sequentiæ exclusive. Interim, Electa in veste sua audiat Missam in choro quæ dici debet de die, cum Collecta pro Electa, sub uno Per Dominum, ùt infrà, Pontifice celebrante. Oratio.

D

A, quæsumus, Domine huic famulæ tuæ quam virginitatis honore dignatus es decorare, inchoati operis consummatum effectum, et ut perfectam tibi offerat plenitudinem, initia sua perducere mereatur ad finem. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. . Amen.

Dicto Graduali, seu Tractu, vel Sequentia, usque ad ultimum Versum exclusivè, Pontifex

[graphic][subsumed]

accedit ad faldistorium ante medium altaris, et ibi sedet cum mitra. Electa verò è monasterio egressa, associata duabus matronis senioribus, ac velo ante faciem demisso, Pontifici præsentata, coram co genuflexa, in manibus habens schedulam scriptam, et suo pendenti sigillo sigillatam, debitæ fidelitatis juramentum præstat Pontifici suo ordinario,

in hunc modum :

GO N. monasterii N. ordinanda Abbatissa proEGO mitto coram Deo, et Sanctis ejus, et hac solemni sororum congregatione, fidelitatem, dignamque subjectionem, obedientiam, et reverentiam, matri meæ Ecclesiæ N., nominando Ecclesiam, cujus jurisdictioni ordinaria subjecta existit, tibique N. Domino meo, ejusdem Ecclesiæ Patriarchæ, vel Archiepiscopo, aut Episcopo, et successoribus tuis, secundùm sacrorum Canonum instituta, et prout præcipit inviolabilis auctoritas Pontificum Romanorum,

Si verò fuerit exempta, ità præstabit juramentum : Ego N. monasterii N. ordinis Sancti N. diœcesis N. ab hac hora in anteà, fidelis, et obediens ero beato Petro Apostolo, Sanctæque Romanæ Ecclesiæ, et Domino nostro Domino N.suisque successoribus canonicè intrantibus, et tibi, vel pro tempore existenti meæ religionis Superiori, secundùm regulam sancti Patris nostri N. et prædicti Ordinis constitutiones.

Deindè librum Euangeliorum, quem Pontifex super genua sua tenet apertum, inferiori parte ejusdem libri Electæ versa, quem ipsa Electa ambabus manibus supra scripturam positis, tangit, dicens:

Sic me Deus adjuvet, et hæc sancta Dei Euangelia. Tum schedulam ipsam Pontifici tradit, qui sur

« ZurückWeiter »