Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

inchoati operis consummatum effectum; et, ut perfectam tibi offerant plenitudinem, initia sua perducere mereantur ad finem. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Dicto Graduali, Tractu, vel Sequentia, usque ad ultimum Versum exclusivè, Pontifex sedet cum mitra super faldistorium, ante medium altaris præparatum. Virgines verò in vestibus, quibus in monasterio usæ sunt, sine velis, sine mantellis, et sine cucullis è monasterio egressæ, associatæ singulæ à duabus matronis senioribus, et propinquis, ac velis ante faciem demissis, Ecclesiam ingrediuntur; et Archipresbyter superpelliceo et pluviali indutus cantat competenti voce. hanc Antiphonam: 4 Toni.

Prudentes virgines aptate vestras lampades:

ecce sponsus venit, e-xite ob-viàm e-i.

Virgines verò audientes vocem Archipresbyteri. et accendentes cereos suos, progrediuntur binæ, et binæ. Archipresbyter verò præcedens statuit eas extra chorum, ut facies ad altare majus vertant, et Pontificem coram altari sedentem possint videre, et ipse eas. Tunc idem Archipresbyter in parte Virginum stans, dicit competenti voce. in tono lectionis, ad Pontificem, Virginibus genuflectentibus :

[graphic]

R

EVERENDISSIME Pater, postulat sancla mater Ecclesia catholica, ut has præsentes Virgines dignemini benedicere, et consecrare, ac Domino nostro Jesu Christo, summi Dei Filio desponsare. Pontifex interrogat, dicens : Scis illas dignas esse?

Respondet Archipresbyter :

Quantum humana fragilitas nosse sinit, credo et testificor illas dignas esse.

Tunc Pontifex adhuc sedens cum mitra, dicit ad circumstantes :

Α'

UXILIANTE Domino Deo, et Salvatore nostro Jesu Christo; eligimus has præsentes Virgines benedicere, et consecrare, ac Domino nostro Jesu Christo, summi Dei Filio desponsare.

Deindè Pontifex vocat Virgines in cantu, dicens:

[blocks in formation]

Surgentes mox seriatim veniunt usque ad introïtum chori, exteriùs tamen genua flectentes. Tunc Pontifex eas secundò altiùs vocat in cantu, dicens :

Veni te.

Virgines surgentes respondent similiter in cantu, dicentes :

Et nunc sequimur in toto corde.

Deindè usque ad medium chori procedunt, et ibi genua flectunt. Tunc Pontifex tertiò altiùs vocat eas in cantu, dicens :

[blocks in formation]

te fi - li-æ, audi-te me, timorem

Domini docebo vos.

Virgines verò surgentes respondent cantantes Antiphonam:

Et nunc sequimur in to-to corde, timemus

te, et quærimus faciem tuam vide-re, Do

mine, ne confundas nos, sed fac nobis juxta

mansu-e-tu-dinem tuam, et secundùm multi

tudinem mise-ricordi-æ tuæ.

Et præmissa cantantes Virgines, magis appropinquantes, ascendunt in Presbyterium; ubi omnes coram Pontifice genuflectunt; et capita profundè, quasi usque ad terram, inclinant. Deindè singulæ successivè caput aliquantulum erigentes cantant etiam hunc Versum :

S

USCIPE me, Domine, secundùm eloquium tuum; ut non dominetur mei omnis injustitia.

Quo per singulas dicto, surgunt omnes, et à matronis prædictis seriatim ordinantur, stantes ibidem in modum coronæ coram Pontifice, congruo tamen spatio distantes ab eo. Tunc Pontifex hortatur illas publicè ad amplectendum, et servandum sanctæ virginitatis propositum : et mox interrogat eas palàm, et communiter dicens : Vultis in sanctæ virginitatis proposito perseverare? Et singulæ respondent:

Volumus.

Tunc unaquæque sigillatim genuflectit coram co; et immissis manibus junctis inter ambas

manus Pontificis, Pontifex interrogat quamlibet dicens :

Promittis te virginitatem perpetuò servare?
Respondet illa: Promitto.

Et Pontifex dicit:

Deo gratias.

Illa verò osculatur manus Pontificis, surgitque, et ad suum locum revertitur et genuflectit. Omnibus autem sic per ordinem expeditis, et ad sua loca reversis, et genuflexis, Pontifex communiter omnes interrogat, dicens:

Vultis benedici, et consecrari, ac Domino nostro Jesu Christo, summi Dei Filio desponsari? Respondent omnes :

Volumus.

Post hæc Pontifex ante altare super faldistorium procumbit cum mitra; et ministri hine, et indė genuflectunt; Virgines verò post Pontificem super tapetia, in modum coronæ, se prosternunt; et cantores incipiunt, et prosequuntur Litanias út suprà. 35. Et postquàm dictum fuerit, et à choro

responsum :

Ut omnibus fidelibus, etc.

B. Te rogamus audi nos.

Pontifex surgit cum mitra, et vertens se ad Virgines prostratas, tenens baculum Pastoralem in sinistra, in pristino tono dicit, primò :

Tr præsentes ancillas tuas bene dicere di

Ugneris.

R. Te rogamus audi nos.

Ut præsentes ancillas tuas benedicere, et sanctificare digneris.

R. Te rogamus audi nos.

Quibus dictis, Pontifex redit ad accubitum. cantoribus Litanias. ubi dimiserant, reassumenti

« ZurückWeiter »