Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Oremus.

MNIPOTENS Sempiterne Deus, propitiare peccatis nostris, et ab omni servitute sæcularis habitus hos famulos tuos emunda; ut dum ignominiam sæcularis habitus deponunt, tua semper in ævum gratia perfruantur: ut, sicut similitudinem coronæ tuæ eos gestare facimus in capitibus, sic tua virtute hereditatem subsequi mereantur æternam in cordibus. Qui cum Patre, et Spiritu sancto vivis, et regnas Deus, per omnia sæcula sæculorum. . Amen. Deindè sedet cum mitra Pontifex, et alloquitur eos sub his verbis:

[ocr errors]

LII charissimi, animadvertere debetis, quòd hodie de foro Ecclesiæ facti estis, et privilegia clericalia sortiti estis; cavete igitur, ne propter culpas vestras illa perdatis; et habitu honesto, bonisque moribus, atque operibus Deo placere studeatis. Quod ipse vobis concedat per Spiritum sanctum suum. . Amen.

Tum, suggerente Archidiacono, ordinati redeunt ad loca sua.

[ocr errors]

DE MINORIBUS ORDINIBUS.

UATUOR minores Ordines dari possunt extra Missarum solemnia, diebus Dominicis, et Festivis duplicibus; sed in manè tantùm. Ordinandi omnes ad quatuor minores Ordines esse debent superpelliceis induti, cum candela in manu dextera.

P

DE ORDINATIONE OSTIARIORUM.

RO Ostiariis ordinandis parentur claves Ecclesiæ. Pontifex, Clericis ordinatis, surgit et cum mitra ad sedem, seu ad faldistorium. ad cornu Epistolæ, revertitur; ubi deposita mitra, et ad altare conversus, oblato sibi libro, cantat primam Collectam, deindè sedet, reassumit mitram, et cantatur prima Lectio. Interim accedunt duo Capellani cum libro, et candela ante Pontificem, qui sedens cum mitra, ex co legit Lectionem ipsam. Quibus finitis, surgit Pontifex, et cum mitra ad faldistorium ante medium altaris sibi præparatum proficiscitur, et in illo sedet renibus altari versis. Archidiaconus vocat ordinandos. dicens :

Accedant qui ordinandi sunt ad officium Ostiario

rum.

Et mox notarius singulos nominatim vocat, et quilibet respondet: Adsum.

Omnibus in superpelliceis cum candelis in manibus coram Pontifice genuflexis, Pontifex admonet illos dicens :

USCEPTURI, filii charissimi, officium Ostiariorum,

videte, quæ in domo Dei agere debeatis. Ostiarium oportet percutere cymbalum, et campanam ; aperire Ecclesiam, et sacrarium; et librum aperire ei, qui prædicat. Providete igitur, ne per negligentiam vestram, illarum rerum, quæ intra Ecclesiam sunt, aliquid depereat; certisque horis domum Dei aperiatis fidelibus; et semper claudatis infidelibus. Studete etiam, ut, sicut materialibus clavibus Ecclesiam visibilem aperitis, et clauditis; sic et invisibilem Dei domum, corda scilicet fidelium

dictis, et exemplis vestris claudatis diabolo, et aperiatis Deo; ut divina verba, quæ audierint, corde retineant, et opere compleant, quod in vobis Dominus perficiat per misericordiam suam.

He admonitiones non fiunt Cardinalibus, neque electis Episcopis.

Deinde Pontifex accipit, et tradit omnibus claves Ecclesiæ, quas successive manu dextera singuli tangant, Pontifice dicente:

[graphic][ocr errors]
[ocr errors]

IC agite, quasi reddituri Deo rationem pro iis rebus, quæ his clavibus recluduntur.

Post hæc Archidiaconus, sive alius Archidiaconi vice fungens, ducit eos ad ostium Ecclesiæ, et facit illos claudere, et aperire; tradit etiam eis funem campanarum, faciens eos campanas pulsare; deindè illos reducit ad Pontificem; quibus coram Pontifice genua flectentibus, stans cum mitra Pontifex versus ad ipsos ordinatos, dicit:

D' EUM Patrem omnipotentem, fratres charissimi, suppliciter deprecemur, ut hos famulos suos bene dicere dignetur, quos in officium Ostiariorum eligere dignatus est; ut sit eis fidelissima cura in domo Dei, diebus, ac noctibus, ad distinctionem certarum horarum, ad invocandum nomen Domini, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum eo vivit, et regnat in unitate Spiritus sancti Deus. Per omnia sæcula sæculorum. . Amen.

Tum, mitra deposita, stans Pontifex, et conversus ad altare, dicit: Oremus.

Et ministri subjungunt: Flectamus genua. . Levate.

Et statim versus ad illos genuflexos, stans sine mitra, dicit:

D

OMINE sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, bene dicere dignare hos famulos tuos in officium Ostiariorum, ut inter janitores Ecclesiæ tuo pareant obsequio, et inter electos tuos, partem tuæ mereantur habere mercedis. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Post hæc ordinati, suggerente Archidiacono, redeunt ad loca sua.

DE ORDINATIONE LECTORUM. Pro Lectoribus ordinandis paretur liber Le

ctionum.

STIARIIS ordinatis, Pontifex reassumpta mitra, accedit ad sedem suam, vel ad faldistorium à parte Epistolæ. Interim cantatur primum Graduale, vel primum Alleluia, si

sit infra Octavam Pentecostes; et Pontifex sedens cum mitra, oblato sibi libro, et candela, legit dictum Graduale, vel Alleluia. Quibus dictis surgit, deposita mitra, et versus ad altare cantat secundam Collectam. Tum sedet, reassumpta mitra, et cantatur secunda Lectio. Interim accedunt duo Capellani cum libro, et candela ante Pontificem, qui sedens cum mitra, ex eo legit Lectionem ipsam. Quibus dictis, Pontifex revertitur ad faldistorium ante medium altaris positum, ubi sedet cum mitra, et Lectores vocantur per Archidiaconum, hoc modo :

Accedant qui ordinandi sunt ad officium Lectorum.

Et mox nominantur per notarium, ut suprà dietum est. Quibus coram Pontifice cum candelis in manibus genuflexis, Pontifex admonet cos. dicens: LECTI filii charissimi, ut sitis Lectores in domo

E Dei nostri, officium vestrum agnoscite, et implete. Potens est enim Deus, ut augeat vobis gratiam perfectionis æternæ. Lectorem siquidem oportet legere ca quæ (vel ei qui prædicat; et lectiones cantare; et benedicere panem, et omnes fructus novos. Studete igitur verba Dei, videlicet Lectiones sacras, distinctè et apertè, ad intelligentiam, et ædificationem fidelium absque omni mendacio falsitatis proferre; ne veritas divinarum Leclionum incuria vestra ad instructionem audientium corrumpatur. Quod autem ore legitis, corde credatis, atque opere compleatis; quatenus auditores vestros, verbo pariter et exemplo vestro, docere possitis. Ideoque, dum legitis, in alto loco Ecclesiæ stetis, ut ab omnibus audiamini, et videamini figurantes positione corporali, vos in alto virtutum gradu debere conversari; quatenus cunctis, à quibus audimini, et videminí, cœlestis vitæ formam

« ZurückWeiter »